Page images
PDF
EPUB

pupilli prostantis et hic damnatus inani iudicio? quid enim salvis infamia nummis ? Exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis at tu, victrix provincia,ploras.

50

51-72.-Surely these things are worthy of Horace's pen: one can stand at a cross-road, and soon fill one's tablets with instances of successful villany.

Haec ego non credam Venusina digna lucerna ? Haec ego non agitem? Sed quid magis Heracleas aut Diomedeas aut mugitum Labyrinthi,

et mare percussum puero fabrumque volantem,
cum fas esse putet curam sperare cohortis,
qui bona donavit praesepibus et caret omni
maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
Nonne libet medio ceras implere capaces
quadrivio, cum iam sexta cervice feratur

hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra,
et multum referens de Maecenate supino
signator, falso qui se lautum atque beatum
exiguis tabulis et gemma fecerat uda?
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
porrectura viro miscet sitiente rubeta,
instituitque rudes melior Locusta propinquas
per famam et populum nigros efferre maritos.

67 Signator, falso P. signator falsi w.

68 fecerat P. fecerit S. .

70 rubeta P. rubetam w.

54

60

65

70

73-80.-If you want to be of any note, commit some crime. is the way to success and wealth.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid. Probitas laudatur et alget. Criminibus debent hortos, praetoria, mensas, argentum vetus et stantem extra pocula caprum. Quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter? Si natura negat, facit indignatio versum, qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.

That

75

80

81-86. My subject is the passions and occupations of mankind from the Deluge.

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor,

navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa,

quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.

85

87-126. Never was there a greater amount of crime. Gambling and gluttony are increasing; the rush for the "sportula presents a grotesque and degrading spectacle. Money is our real goddess, though as yet she has no temple.

Et quando uberior vitiorum copia? quando
maior avaritiae patuit sinus? alea quando
hos animos? Neque enim loculis comitantibus itur
ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
Proelia quanta illic dispensatore videbis
armigero? Simplexne furor sestertia centum
perdere et horrenti tunicam non reddere servo?

74 aliquis s.

90

Quis totidem erexit villas, quis fercula septem
secreto cenavit avus? Nunc sportula primo
limine parva sedet, turbae rapienda togatae.
Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne
suppositus venias ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies; iubet a praecone vocari
ipsos Troiugenas; nam vexant limen et ipsi
nobiscum. "Da praetori, da deinde tribuno."

[blocks in formation]

105

Sed libertinus prior est. "Prior," inquit, "ego adsum: cur timeam, dubitemve locum defendere, quamvis natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae quadringenta parant. Quid confert purpura maior optandum, si Laurenti custodit in agro conductas Corvinus oves, ego possideo plus Pallante et Licinis?" Exspectent ergo tribuni ; ; vincant divitiae, sacro ne cedat honori, nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis : quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum maiestas etsi funesta Pecunia templo nondum habitat, nullas nummorum ereximus aras, ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus, quaeque salutato crepitat Concordia nido.

Sed cum summus honor finito computet anno, sportula quid referat, quantum rationibus addat : quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est et panis fumusque domi? Densissima centum quadrantes lectica petit, sequiturque maritum languida vel praegnans et circumducitur uxor. Hic petit absenti, nota iam callidus arte, ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam. 114 habitat P. habitas p. w.

[ocr errors]

115

120

“Galla mea est," inquit. "Citius dimitte: moraris? 125 profer, Galla, caput: noli vexare, quiescet."

127-146.-Each day has its fixed routine of duties, and at the end, the weary client has to purchase a scanty dinner, while the patron dines by himself off the best,-gluttony which sometimes brings its own retribution with it.

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum : sportula, deinde forum, iurisque peritus Apollo atque triumphales, inter quas ausus habere nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches. Vestibulis abeunt veteres lassique clientes, votaque deponunt: quamquam longissima cenae spes homini caulis miseris atque ignis emendus. Optima silvarum interea pelagique vorabit rex horum, vacuisque toris tantum ipse iacebit. Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam antiquis una comedunt patrimonia mensa. Nullus iam parasitus erit: sed quis feret istas luxuriae sordes? Quanta est gula, quae sibi totos ponit apros, animal propter convivia natum ? Poena tamen praesens, cum tu deponis amictus turgidus et crudum pavonem in balnea portas. Hinc subitae mortes atque intestata senectus. It nova, nec tristis, per cunctas fabula cenas ; ducitur iratis plaudendum funus amicis.

130

135

140

[ocr errors]

145

147-171.- Vice is now at its zenith; but where to find in our writers ability equal to the task of exposing it? There was formerly liberty of speech, but now-show up a Tigellinus, and you will see the result.

lived are over.

The times in which Lucilius

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat

126 quiescit p.

143 crudus P. crudum p.

posteritas; eadem cupient facientque minores;
omne in praecipiti vitium stetit.
Utere velis,

totos pande sinus. Dices hic forsitan, “Unde
ingenium par materiae? unde illa priorum
scribendi, quodcumque animo flagrante liberet,
simplicitas, cuius non audeo dicere nomen?
Quid refert dictis ignoscat Mucius, an non?
Pone Tigellinum, taeda lucebis in illa,
qua stantes ardent, qui fixo pectore fumant,
et latum media sulcum deducit arena."
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos?
"Cum veniet contra, digito compesce labellum:
accusator erit, qui verbum dixerit, Hic est.
Securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli gravis est percussus Achilles,
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus ;
ense velut stricto quotiens Lucilius ardens
infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
criminibus; tacita sudant praecordia culpa.
Inde irae et lacrimae; tecum prius ergo voluta
haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
paenitet."-Experiar, quid concedatur in illos,
quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

150

155

160

165

170

SATURA III

1-9.-Though grieved at my friend's departure, I think he is wise to leave Rome and its thousand dangers and annoyances.

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,

150 dices P. dicas p. w.
157 deducit P.

155 lucebit P.

161 versum P.

156 gutture p. w. 169 anime Valla.

« PreviousContinue »