Page images
PDF
EPUB

Hic petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
custodes aquilas, armis industrius : at tu
nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae
nullo quippe alio vincis discrimine, quam quod
illi marmoreum caput est, tua vivit imago.

55

а.

60

56-70.– Who values a horse simply because of its ancestry, if it

never wins a race or gains a prize ? it is sold to turn a mill. Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta quis generosa putet, nisi fortia ? nempe volucrem sic laudamus equum, facili cui plurima palma fervet et exsultat rauco victoria circo. Nobilis hic, quocunque venit de gramine, cuius clară fugâ ante alios et primus in aequore pulvis : sed venale pecus Coryphaei posteritas et Hirpini, si rara iugo victoria sedit. Nil ibi maiorum respectus, gratia nulla umbrarum : dominos pretiis mutare iubentur exiguis, trito ducunt epiredia collo segnipedes, dignique molam versare nepotes. Ergo ut miremur te, non tua, primum aliquid da, quod possim titulis incidere praeter honores quos illis damus et dedimus, quibus omnia debes.

65

70

71-86.-Do you, Ponticus, choose a nobler lot; do your duty as

soldier, judge, or witness : prefer death to dishonour. Haec satis ad iuvenem, quem nobis fama superbum tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo: rarus enim ferme sensus communis in illa fortuna. Sed te censeri laude tuorum, Pontice, noluerim sic, ut nihil ipse futurae

67 nepotes P, nepotis p.w. 68 primum P. w. privum Salmasius.

75

laudis agas.

[ocr errors]

Miserum est aliorum incumbere famae ne conlapsa ruant subductis tecta columnis. Stratus humi palmes viduas desiderat ulmos. Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem integer; ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet, ut sis falsus, et admoto dictet periuria tauro : summum crede nefas animam praeferre pudori et propter vitam vivendi perdere causas. Dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.

though

doch

85

87-93. — And if you are made governor of a province, spare

the provincials. Take warning from the condemnation of others.

[ocr errors]
[ocr errors]

90

Exspectata diu tandem provincia cum te
rectorem accipiet, pone irae fraena modumque,
pone et avaritiae ; miserere inopum sociorum,-
ossa vides rerum vacuis exsucta medullis.-
Respice, quid moneant leges, quid curia mandet,
praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto
et Capito et Numitor ruerint, damnante Senatu,
piratae Cilicum.

94-97.— And yet what good comes of those condemnations, when

each successor does the same? The poor provincial had better suffer in silence.

95

Sed quid damnatio confert, cum Pansa eripiat, quidquid tibi Natta reliquit ? Praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis, iamque tace : furor est post omnia perdere naulum,

90 rerum P. regum w.

98-112.-In former days they were rich ; they had their works

of art, till Verres and Dolabella carried them off. Now they can hardly keep their little herds, or the paltry images of their household gods.

100

Non idem gemitus olim, neque vulnus erat par
damnorum, sociis florentibus et modo victis.
Plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus
nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Pheidiacum vivebat ebur ; nec non Polycliti
multus ubique labor; rarae sine Mentore mensae.
Inde Dolabellae atque istinc Antonius, inde
sacrilegus Verres referebant navibus altis
occulta spolia et plures de pace triumphos.
Nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum,
et pater armenti capto eripietur agello;
ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,
si quis in aedicula deus unicus. . Haec etenim sunt
pro summis : nam sunt haec maxima.

105

IIO

112-124.The effeminate Greek perhaps you can treat thus with

safety, but beware of the Spaniard or the African ; you may take their property, but be sure they will keep their swords.

Despicias tu forsitan imbelles Rhodios unctamque Corinthum : despicias merito. Quid resinata iuventus, cruraque totius facient tibi levia gentis ? Horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis Illyricumque latus : parce et messoribus illis, qui saturant urbem, circo scenaeque vacantem,

105 adque stinc cantonius P. atque hinc Antonius w.

115

120

Quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, cum tenues nuper Marius discinxerit Afros ? Curandum imprimis, ne magna iniuria fiat fortibus et miseris : tollas licet omne, quod usquam est auri atque argenti, scutum gladiumque relinques et iaculum et galeam : spoliatis arma supersunt.

125-134.-But if you check the rapacity of your retinue, the

corruptions of your slaves, the avarice of your wife, you will not disgrace your ancestors, were they the Titans themselves.

Quod modo proposui, non est sententia, verum est : 125 credite me vobis folium recitare Sibyllae. Si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal vendit Acersecomes, si nullum in coniuge crimen, nec per conventus et cuncta per oppida curvis unguibus ire parat nummos raptura Celaeno : tunc licet a Pico numeres genus, altaque si te nomina delectant, omnem Titanida pugnam inter maiores ipsumque Promethea ponas : de quocunque voles proavum tibi sumito libro.

130

135-145. ---Just as if you are cruel and dishonest, the very

nobility of your father will rise up to accuse you.

135

Quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
delectant hebetes lasso lictore secures :
incipit ipsorum contra te stare parentum
nobilitas, claramque facem praeferre pudendis.
Omne animi vitium tanto conspectius in se
crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.

123 relinquas S.

140

E

Quo mihi, te solitum falsas signare tabellas
in templis, quae fecit avus, statuamque parentis
ante triumphalem ? quo, si nocturnus adulter
tempora Santonico velas adoperta cucullo?

145

146-162.-Lateranus, consul as he is, drives his own chariot by

night past the graves of his ancestors. Next year he will do it in open day. Meanwhile, though he sacrifices to Jove, he swears by Epona, and frequents the cook-shops.

150

Praeter maiorum cineres atque ossa volucri
carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse,
ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul ;
nocte quidem : sed luna videt, sed sidera testes
intendunt oculos. Finitum tempus honoris
cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum
sumet, et occursum numquam trepidabit amici
iam senis, ac virgā prior adnuet, atque maniplos
solvet, et infundet iumentis hordea lassis.
Interea dum lanatas robumque iuvencum
more Numae caedit, Iovis ante altaria iurat
solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
Sed cum pervigiles placet instaurare popinas:
obvius adsiduo Syrophoenix unctus amomo
currit, Idumaeae Syrophoenix incola portae,
hospitis adfectu dominum regemque salutat,
et cum venali Cyane succincta lagona.

155

160

148 sufflamine mulio F. S. multo sufflamine P. w. 155 robum F. S. torvum p. w.

159 unctus P. udus p. w.

« PreviousContinue »