Page images
PDF
EPUB

scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus :
nullo quippe modo millesima pagina surgit
omnibus et multa crescit damnosa papyro.

Sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
Quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae ?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti ?

100

105-114.-Or Causidici? Why, the most energetic only makes a hundredth part of what a Charioteer of the Red can win.

"Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra."

Dic igitur, quid causidicis civilia praestent officia, et magno comites in fasce libelli? Ipsi magna sonant, sed tunc, cum creditor audit, praecipue, vel si tetigit latus acrior illo,

qui venit ad dubium grandi cum codice nomen. Tunc immensa cavi spirant mendacia folles conspuiturque sinus. Veram deprendere messem si libet hinc centum patrimonia causidicorum,

:

parte alia solum russati pone Lacernae.

105

110

115-123.-If they get paid at all, it is in kind with a ham or some cheap wine, and out of that the pragmatici must be paid their share.

Consedere Duces: surgis tu pallidus Aiax

dicturus dubia pro libertate, bubulco

iudice. Rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur virides, scalarum gloria, palmae.
Quod vocis pretium ? siccus petasunculus et vas
pelamydum, aut veteres, Afrorum epimenia, bulbi,
aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.

99 perit P. petit w.

114 Lacernae P. lacertae w.

115

120

Si quater egisti, si contigit aureus unus,

inde cadunt partes, ex foedere, pragmaticorum.

124-137.-If you want to get on, you must make a display of wealth, as Aemilius does, or Tongilius, and then the chances are you will be ruined like Matho or Pedo.

Aemilio dabitur, quantum licet, et melius nos
egimus: huius enim stat currus aeneus, alti
quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curvatum hastile minatur
eminus, et statua meditatur proelia lusca.

Sic Pedo conturbat, Matho deficit: exitus hic est
Tongilii, magno cum rhinocerote lavari

qui solet et vexat lutulenta balnea turba,

perque forum iuvenes longo premit assere Maedos,
empturus pueros, argentum, murrhina, villas:
spondet enim Tyrio stlataria purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile: purpura vendit

125

130

135

causidicum, vendunt amethystina: convenit illi

et strepitu et facie maioris vivere census.

138-149.-Even a Cicero without a ring would hardly make 200 sesterces; no poor man is considered eloquent, and so you had best emigrate to Gaul or Africa.

Sed finem impensae non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos

nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
Respicit haec primum, qui litigat, an tibi servi
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes. Ideo conducta Paulus agebat

sardonyche, atque ideo pluris, quam Cossus agebat,
quam Basilus. Rara in tenui facundia panno.

124 quantum petit w.

140

145

136 illi F. A. illis p. w.

Quando licet Basilo flentem producere matrem ?

Quis bene dicentem Basilum ferat? Accipiat te
Gallia, vel potius nutricula causidicorum

Africa, si placuit mercedem ponere linguae.

150-157.-Perhaps rhetoricians get on better. But they never get

paid for the tortures they have to undergo.

learn, but none to pay.

Declamare doces? O ferrea pectora Vetti,

cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.

All want to

150

Nam quaecunque sedens modo legerat, haec eadem stans perferet atque eadem cantabit versibus îsdem.

Occidit miseros crambe repetita magistros.

Quis color et quod sit causae genus, atque ubi summa 155 quaestio, quae veniant diversae forte sagittae,

nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo.

158-170.-If your pupil is stupid, his father blames you. If he could only listen to his son's declamations himself! "Mercedem appellas? quid enim scio?" Culpa docentis scilicet arguitur, quod laeva in parte mamillae nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta

quaque die miserum dirus caput Hannibal implet; quidquid id est, de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes.

160

"Quantum vis stipulare, et protinus accipe; quid do, 165 ut totiens illum pater audiat?” Haec alii sex vel plures uno conclamant ore sophistae,

149 imponere w. ponere P. A. 156 diversae forte P. A. diversa parte w.

151 cum P. w. cui Jahn.

165 quid do P. quod do p. w.

166 Ast alii sex w. Valla.

et veras agitant lites, raptore relicto;

fusa venena silent, malus ingratusque maritus,

et quae iam veteres sanant mortaria caecos.

170

171-177.-If he will take my advice, the rhetorician will choose another career, since he has to go to law for so much as the price of a corn ticket, while music-masters like Pollio make their fortunes.

Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt

consilia, et vitae diversum iter ingredietur,

ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,

summula ne pereat, qua vilis tessera venit

frumenti quippe haec merces lautissima. Tempta, Chrysogonus quanti doceat, vel Pollio quanti

lautorum pueros, artem scindes Theodori.

175

178-185.-There are so many things the rich must have—porticos, dining-halls, carvers—

Balnea sexcentis et pluris porticus, in qua

gestetur dominus, quotiens pluit. Anne serenum

exspectet spargatque luto iumenta recenti?

Hic potius namque hic mundae nitet ungula mulae.
Parte alia longis Numidarum fulta columnis

180

surgat, et algentem rapiat cenatio solem. Quanticunque domus, veniet qui fercula docte

componit; veniet qui pulmentaria condit.

185

186-202.-that little can be spared for their sons' education; and though Quintilian may seem an exception, 'tis simply that he was born under a lucky star; and luck may make a man anything, as in the case of Ventidius Bassus and Servius Tullius.

Hos inter sumptus sestertia Quintiliano,

177 scindens P. S. w. scindes Jahn.

ut multum, duo sufficient: res nulla minoris

constabit patri, quam filius.

"Unde igitur tot

Exempla novorum

Quintilianus habet saltus?"
fatorum transi. Felix et pulcher et acer;
felix et sapiens et nobilis et generosus,
adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
felix, orator quoque maximus et iaculator:
et si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quae
sidera te excipiant modo primos incipientem
edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
Si Fortuna volet, fies de rhetore consul:

si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, quam sidus et occulti miranda potentia fati?

Servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.

190

195

200

203-214.-Many have repented of choosing this career too late. The old days of reverence for teachers are gone. Paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi Carinatis et hunc inopem vidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.

Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,

qui praeceptorem sancti voluere parentis esse loco.

Metuens virgae iam grandis Achilles cantabat patriis in montibus, et cuï non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri.

Sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.

205

210

198 fiet P. fies p. w.

201 triumphos p. w.

214 queni P. F. qui w.

« PreviousContinue »