Page images
PDF
EPUB

100

scriptores ? perit hic plus temporis atque olei plus :
nullo quippe modo millesima pagina surgit
omnibus et multa crescit damnosa papyro.
Sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
Quae tamen inde seges ? terrae quis fructus apertae ?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti ?

105

105-114.—Or Causidici ? Why, the most energetic only makes

a hundredth part of what a Charioteer of the Red can win. “Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra."

Dic igitur, quid causidicis civilia praestent officia, et magno comites in fasce libelli ? Ipsi magna sonant, sed tunc, cum creditor audit, praecipue, vel si tetigit latus acrior illo, qui venit ad dubium grandi cum codice nomen. Tunc immensa cavi spirant mendacia folles conspuiturque sinus. Veram deprendere messem si libet : hinc centum patrimonia causidicorum, parte alia solum russati pone Lacernae.

ΙΙο

115-123.-If they get paid at all, it is in kind with a ham or

some cheap wine, and out of that the pragmatici must be paid their share.

115

Consedere Duces : surgis tu pallidus Aiax
dicturus dubia pro libertate, bubulco
iudice. Rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur virides, scalarum gloria, palmae.
Quod vocis pretium ? siccus petasunculus et vas
pelamydum, aut veteres, Afrorum epimenia, bulbi,
aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.

1 20

99 perit P. petit w.

114 Lacernae P. lacertae w.

Si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes, ex foedere, pragmaticorum.

125

124-137.-If you want to get on, you must make a display of

wealth, as Aemilius does, or Tongilius, and then the chances

are you will be ruined like Matho or Pedo. Aemilio dabitur, quantum licet, et melius nos egimus : huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus, et statua meditatur proelia lusca. Sic Pedo conturbat, Matho deficit : exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos, empturus pueros, argentum, murrhina, villas : spondet enim Tyrio stlataria purpura filo. Et tamen est illis hoc utile : purpura vendit causidicum, vendunt amethystina : convenit illi et strepitu et facie maioris vivere census.

130

135

140

138-149.-Even a Cicero without a ring would hardly make 200

sesterces; no poor man is considered eloquent, and so you

had best emigrate to Gaul or Africa. Sed finem impensae non servat prodiga Roma. Fidimus eloquio ? Ciceroni nemo ducentos nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens. Respicit haec primum, qui litigat, an tibi servi octo, decem comites, an post te sella, togati ante pedes. Ideo conducta Paulus agebat sardonyche, atque ideo pluris, quam Cossus agebat, quam Basilus. Rara in tenui facundia panno. 124 quantum petit w.

136 illi F. A. illis p. w.

145

Quando licet Basilo flentem producere matrem ?
Quis bene dicentem Basilum ferat ? Accipiat te
Gallia, vel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.

150

150-157.-Perhaps rhetoricians get on better. But they never get

paid for the tortures they have to undergo. All want to

learn, but none to pay. Declamare doces ? O ferrea pectora Vetti, cum perimit saevos classis numerosa tyrannos. Nam quaecunque sedens modo legerat, haec eadem stans perferet atque eadem cantabit versibus îsdem. Occidit miseros crambe repetita magistros. Quis color et quod sit causae genus, atque ubi summa 155 quaestio, quae veniant diversae forte sagittae, nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo.

160

158-170.-If your pupil is stupid, his father blames you.

If he could only listen to his son's declamations himself ! “Mercedem appellas ? quid enim scio ?” Culpa docentis scilicet arguitur, quod laeva in parte mamillae nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal implet; quidquid id est, de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes.

Quantum vis stipulare, et protinus accipe ; quid do, 165 ut totiens illum pater audiat ?” Haec alii sex vel plures uno conclamant ore sophistae,

[ocr errors]

149 imponere

w. ponere P. A. 151 cum P. w. cui Jahn. 156 diversae forte P. A. diversa parte w. 165 quid do P. quod do p. w.

166 Ast alii sex a. Valla.

et veras agitant lites, raptore relicto;
fusa venena silent, malus ingratusque maritus,
et quae iam veteres sanant mortaria caecos.

170

171-177.-If he will take my advice, the rhetorician will choose

another career, since he has to go to law for so much as the price of a corn ticket, while music-masters like Pollio make

their fortunes. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt consilia, et vitae diversum iter ingredietur, ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, summula ne pereat, qua vilis tessera venit frumenti : quippe haec merces lautissima. Tempta, Chrysogonus quanti doceat, vel Pollio quanti lautorum pueros, artem scindes Theodori.

175

180

178-185. There are so many things the rich must have-porticos,

dining-halls, carversBalnea sexcentis et pluris porticus, in qua gestetur dominus, quotiens pluit. Anne serenum exspectet spargatque luto iumenta recenti? Hic potius : namque hic mundae nitet ungula mulae. Parte alia longis Numidarum fulta columnis surgat, et algentem rapiat cenatio solem. Quanticunque domus, veniet qui fercula docte componit; veniet qui pulmentaria condit.

185

186-202. ---that little can be spared for their sons' education; and

though Quintilian may seem an exception, 'tis simply that
he was born under a lucky star ; and luck may make a man
anything, as in the case of Ventilius Bassus and Servius

Tullius.
Hos inter sumptus sestertia Quintiliano,

177 scindens P. S. w. scindes Jahn.

190

ut multum, duo sufficient : res nulla minoris constabit patri, quam filius. “ Unde igitur tot Quintilianus habet saltus ?" Exempla novorum fatorum transi. Felix et pulcher et acer; felix et sapiens et nobilis et generosus, adpositam nigrae lunam subtexit alutae ; felix, orator quoque maximus et iaculator : et si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus et adhuc a matre rubentem. Si Fortuna volet, fies de rhetore consul : si volet haec eadem, fiet de consule rhetor. Ventidius quid enim ? quid Tullius ? anne aliud, quam sidus et occulti miranda potentia fati ? Servis regna dabunt, captivis fata triumphum. Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.

195

200

205

203-214.Many have repented of choosing this career too late.

The old days of reverence for teachers are gone. Paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi Carinatis : et hunc inopem vidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram spirantesque crocos et in urna perpetuum ver, qui praeceptorem sancti voluere parentis

Metuens virgae iam grandis Achilles cantabat patriis in montibus, et cuï non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri. Sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus, Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit. 198 fiet P. fies p.w.

201 triumphos p. w. 214 queni P. F. qui w.

esse loco.

210

« PreviousContinue »