Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

275

intestatus eas : adeo tot fata, quot illa
nocte patent vigiles, te praetereunte, fenestrae;
ergo optes votumque feras miserabile tecum,
ut sint contentae patulas defundere pelves.

278 - 322. Drunken revellers too and swashbucklers are to be

met with, as well as robbers and footpads.

280

285

Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, dat poenas, noctem patitur lugentis amicum Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus. Ergo non aliter poterit dormire. Quibusdam somnum rixa facit: sed, quamvis improbus annis atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena vitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas. Me, quem luna solet deducere vel breve lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum. Stat contra starique iubet; parere necesse est ; nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem fortior ? “Unde venis ? ” exclamat : “cuius aceto, cuius conche tumes ? quis tecum sectile porrum sutor et elixi vervecis labra comedit ? Nil mihi respondes ? aut dic, aut accipe calcem. Ede, ubi consistas; in qua te quaero proseucha ?” Dicere si temptes aliquid tacitusve recedas, tantumdem est ; feriunt pariter ; vadimonia deinde irati faciunt. Libertas pauperis haec est ; pulsatus rogat et pugnis concisus adorat, ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

290

295

300 305

310

Nec tamen haec tantum metuas : nam qui spoliet te non deerit, clausis domibus, postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae. Interdum et ferro subitus grassator agit rem, armato quotiens tutae custode tenentur et Pomptina palus et Gallinaria pinus. Sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt. Qua fornace graves, qua non incude, catenae ? Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint. Felices proavorum atavos, felicia dicas saecula, quae quondam sub regibus atque tribunis viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et plures subnectere causas : sed iumenta vocant, et sol inclinat; eundum est; nam mihi commota iamdudum mulio virga adnuit. Ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis. Saturarum ego, ni pudet illas, auditor gelidos veniam caligatus in agros.”

315

320

SATURA IV

1-27.-Crispinus is again the subject of our Satire ; this time

for a piece of extravagance : he gave 6000 sesterces for a mullet.

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus
ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
a vitiis, aegrae solaque libidine fortes

322 auditor P. adiutor p.w.

5

10

15

deliciae; viduas tantum spernatur adulter.
Quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
iugera quot vicina foro, quas emerit aedes ?
Nemo malus felix, minime corruptor et idem
incestus, cum quo nuper vittata iacebat
sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus : et tamen alter
si fecisset idem, caderet sub iudice morum.
Nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
Crispinum. Quid agas, cum dira et foedior omni
crimine persona est ? Mullum sex milibus emit,
aequantem sane paribus sestertia libris,
ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi.
Est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
quae vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes : emit sibi. Multa videmus,
quae miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu,
succinctus patria quondam, Crispine, papyro
hoc pretio squamam? Potuit fortasse minoris
piscator, quam piscis, emi. Provincia tanti
vendit agros : sed maiores Apulia vendit.

20

25

28-36. -- If a mere buffoon of the palace is so gluttonous, what

shall we expect from the emperor ? Listen and you shall hear.

Quales tunc epulas ipsum glutisse putamus induperatorem, cum tot sestertia, partem exiguam et modicae sumptam de margine cenae,

9 vitiata P. 25 pretium p. w; squame P. w. squamam S. Valla. 43 torpentis P. torrentis S.

30

purpureus magni ructarit scurra Palati,
iam princeps equitum, magna qui voce solebat
vendere municipes fracta de merce siluros ?
Incipe, Calliope, licet et considere : non est
cantandum, res vera agitur: narrate, puellae
Pierides : prosit mihi vos dixisse puellas.

[ocr errors]

35

40

45

37-71. When Domitian was ruling, a Picenian fisherman

caught a huge turbot, which he thought it advisable to present to the emperor. Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem ultimus, et calvo serviret Roma Neroni, incidit Adriaci spatium admirabile rhombi ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, implevitque sinus : neque enim minor haeserat illis, quos operit glacies Maeotica, ruptaque tandem solibus effundit torpentis ad ostia Ponti, desidia tardos et longo frigore pingues. Destinat hoc monstrum cymbae linique magister pontifici summo. Quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent? Dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo, non dubitaturi fugitivum dicere piscem, depastumque diu vivaria Caesaris, inde elapsum veterem ad dominum debere reverti. Si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, res fisci est, ubicumque natat.

Donabitur ergo, ne pereat. Iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris,

50

55 бо

33 facta P.

stridebat deformis hiems praedamque recentem
servabat: tamen hic properat, velut urgeat Auster :
utque lacus suberant, ubi, quamquam diruta, servat
ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
obstitit intranti miratrix turba parumper.
Ut cessit, facili patuerunt cardine valvae ;
exclusi spectant admissa opsonia Patres.
Itur ad Atriden. Tum Picens, “accipe," dixit,
"privatis maiora focis : genialis agatur
iste dies : propera stomachum laxare saginis,
et tua servatum consume in saecula rhombum.
Ipse capi voluit." Quid apertius ? et tamen illi
surgebant cristae. Nihil est, quod credere de se
non possit, cum laudatur dis aequa potestas.

[ocr errors]

65

70

72-122.The emperor summons his councillors to deliberate on

the weighty question of providing a dish of sufficient size for the dainty. Pegasus, Crispus, the Acilii, Rubrius, and several others, hasten to the court.

75

Sed deerat pisci patinae mensura ; vocantur
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
pallor amicitiae. Primus, clamante Liburno,
“currite, iam sedit"- rapta properabat abolla
Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
Anne aliud tunc praefecti ? quorum optimus atque
interpres legum sanctissimus, omnia quamquam
temporibus diris tractanda putabat inermi
iustitia. Venit et Crispi iucunda senectus,
cuius erant mores, qualis facundia, mite
ingenium. Maria ac terras populosque regenti

67 saginam P. saginis S. p. w.

80

« PreviousContinue »