Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli ?
Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas.
Gallia causidicos docuit facunda Britannos :
de conducendo loquitur iam rhetore Thule.

115

113-128.-Saguntum had a similar excuse, and even the Tauric

goddess, who sanctions human sacrifice, allows no cannibalism ; but this puny Egyptian race perpetrate an act which no

Scythian tribe would have done. Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par virtute atque fide, sed maior clade, Zacynthos tale quid excusat. Maeotide saevior ara Aegyptus : quippe illa nefandi Taurica sacri inventrix homines, ut iam quae carmina tradunt digna fide credas, tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia. Quis modo casus impulit hos ? quae tanta fames infestaque vallo arma coegerunt tam detestabile monstrum audere ? Anne aliam, terra Memphitide sicca, invidiam facerent nolenti surgere Nilo? Qua nec terribiles Cimbri, nec Brittones umquam, Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi, hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis, et brevibus pictae remis incumbere testae.

I 20

125

129-158.—Nature makes man merciful, teaches us to pity the

wronged, to grieve for those cut off in their youth. By this we differ from the brute creation ; this has led us to social

life. Nec

poenam sceleri invenies, nec digna parabis supplicia his populis, in quorum mente pares sunt

114 Saguntus w.

130 135

et similes ira atque fames. Mollissima corda humano generi dare se natura fatetur, quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus. Plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli. Naturae imperio gemimus, cum funus adultae virginis occurrit, vel terra clauditur infans, et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 140 arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, ulla aliena sibi credat mala ? Separat hoc nos a grege mutorum, atque ideo venerabile soli sortiti ingenium divinorumque capaces atque exercendis capiendisque artibus apti sensum a caelesti demissum traximus arce, cuius egent prona et terram spectantia. Mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, Laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos ut collata daret fiducia, protegere armis lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier îsdem turribus, atque una portarum clave teneri. 134 casum lugentis s.

145

150

155

endis P. capiendis po

145. ..

159-174.But now it seems the beasts are more merciful to each

other than men, who not only forge the sword and use it, but eat their enemies as well. What would Pythagoras say to this?

160

Sed iam serpentum maior concordia : parcit
cognatis maculis similis fera ; quando leoni
fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
exspiravit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
perpetuam ; saevis inter se convenit ursis.
Ast homini ferrum letale incude nefanda

165 produxisse parum est; cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere, et marris ac vomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri. Aspicimus populos, quorum non sufficit irae occidisse aliquem ; sed pectora, brachia, vultum crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo, vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen ?

170

SATURA XVI

1-6.- What numberless prizes are to be won by the soldier, if only

he enters the service under a lucky star! Quis numerare queat felicis praemia, Galli, militiae ? Nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere. Plus etenim fati valet hora benigni, quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genitrix quae delectatur arena.

5

168 nescierant F. excudere s. 171 crediderant F.

172 ncstra F.

1 Galle p.w.

7-12. First, if he assaults a man, no one will venture to accuse

him. Commoda tractemus primum communia : quorum haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat; immo etsi pulsetur, dissimulet, nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum, medico nil promittente, relictum.

Ιο

15

13-28.--For though the rough centurion who is assigned as a

judge may do the accuser justice, there are the fellow-soldiers of the accused, who will take care that the revenge is more

painful than the original wrong. Bardaicus iudex datur haec punire volenti, calceus et grandes magna ad subsellia surae, legibus antiquis castrorum et more Camilli servato, miles ne vallum litiget extra et procul a signis. Iustissima centurionum cognitio est igitur de milite ; nec mihi dêrit ultio, si iustae defertur causa querelae. Tota tamen cohors est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt, curabilis ut sit vindicta et gravior, quam iniuria. Dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli, cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot milia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe praeterea ? quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut veniat ? Lacrimae siccentur protinus, et se excusaturos non sollicitemus amicos.

20

25 66

12 oculos-relictos w.

20 tamen cohors P. cohors tamen w. 23 mulino P. W. Mutinensi S. s.

30

29-34.Then who will induce any of his friends to appear as

witnesses for him? Da testem,” iudex cum dixerit, audeat ille, nescio quis, pugnos qui vidit, dicere “vidi,” et credam dignum barba, dignumque capillis maiorum. Citius falsum producere testem contra paganum possis, quam vera loquentem contra fortunam armati contraque pudorem.

35

40

35-50.— Then again civilians have to wait perhaps a year to get

a hearing if they have a suit; the soldier is allowed to plead at once with no delay. Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus sacramentorum. Convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puls annua libo; debitor aut sumptos pergit non reddere nummos, vana supervacui dicens chirographa ligni : exspectandus erit, qui lites incohet, annus totius populi. Sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae ; totiens subsellia tantum sternuntur; iam facundo ponente lacernas Caedicio, et Fusco iam micturiente, parati digredimur : lentaque fori pugnamus arena. Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit, quod placitum est ipsis, praestatur tempus agendi, nec res atteritur longo sufflamine litis. 51-60.- Lastly, the soldier may make a will while his father

still lives, and so you may often see a parent playing legacyhunter to his son. Solis praeterea testandi militib ius

45

[ocr errors]
« PreviousContinue »