Page images
PDF
EPUB

320

in quantum sitis atque fames et frigora poscunt, quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, quantum Socratici ceperunt ante penates. Numquam aliud Natura, aliud Sapientia dicit.

Acribus exemplis videor te claudere? Misce ergo aliquid nostris de moribus : effice summam, bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. Haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, sume duos equites, fac tertia quadringenta. Si nondum implevi gremium, si panditur ultra, nec Croesi fortuna umquam, nec Persica regna sufficient animo, nec divitiae Narcissi, indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius paruit imperiis, uxorem occidere iussus.

325

330

SATURA XV

1-8. Who does not know of the superstitions of Egypt: how one

part worships the crocodile, another the ibis or the ape, or the dog or the cat ?

haec;

Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Aegyptus portenta colat? Crocodilon adorat
pars illa pavet saturam serpentibus ibin.
Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae,
atque vetus Thebe centum iacet obruta portis.
Illic aeluros, hic piscem fluminis, illic
oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.

5 10

5 Memnona B.

7 aeruleos P. caeruleos w.

15

9-26.-Others will not touch the leek or the kid. Human flesh,

however, they will eat, -a thing more strange and horrible than the stories of Laestrygones and Cyclopes which the

Ithacan king tried to pass off on the Phaeacians. Porrum et cepe nefas violare et frangere morsu. O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis numina. Lanatis animalibus abstinet omnis mensa ; nefas illic fetum iugulare, capellae : carnibus humanis vesci licet. Attonito cum tale super cenam facinus narraret Ulixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam moverat, ut mendax aretalogus.

" In mare nemo hunc abicit, saeva dignum veraque Charybdi, fingentem immanes Laestrygonas atque Cyclopas ? Nam citius Scyllam vel concurrentia saxa Cyaneis, plenos et tempestatibus utres crediderim, aut tenui percussum verbere Circes, et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis. Tam vacui capitis populum Phaeaca putavit ?" Sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna : solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.

20

25

27-32.— We have a recent tale to tell, and a true one, though too

horrible for any tragedy. Nos miranda quidem, sed nuper consule Iunco gesta super calidae referemus moenia Copti, nos vulgi scelus et cunctis graviora cothurnis. Nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata volvas, 30 nullus apud tragicos populus facit. Accipe, nostro dira quod exemplum feritas produxerit aevo.

18 et Cyclopas B.

27 lunco P. B. Iunio s.

35

40

33-52.— There is an ancient feud between two cities, Ombi and

Tentyra, caused by difference of religion. The former were holding a festival ; the latter seized the opportunity to attack them amid their revels and intoxication. Inter finitimos vetus atque antiqua simultas, immortale odium et numquam sanabile vulnus ardet adhuc, Ombos et Tentyra. Summus utrimque inde furor vulgo, quod numina vicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos, quos ipse colit. Sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent, positis ad templa et compita mensis pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol invenit.

Horrida sane Aegyptus : sed luxuria, quantum ipse notavi, barbara famoso non cedit turba Canopo. Adde, quod et facilis victoria de madidis et blaesis atque mero titubantibus. Inde virorum saltatus nigro tibicine, qualiacunque unguenta et flores multaeque in fronte coronae : hinc ieiunum odium. Sed iurgia prima sonare incipiunt animis ardentibus : haec tuba rixae.

45

50

53-71.At first the unarmed hand does duty for a weapon ; then

stones are used, such as the puny mortals of to-day can wield. Dein clamore pari concurritur, et vice teli saevit nuda manus : paucae sine vulnere malae e; vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus integer. Aspiceres iam cuncta per agmina vultus dimidios, alias facies et hiantia ruptis

55

60

ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen et pueriles
exercere acies, quod nulla cadavera calcent:
et sane quo tot rixantis milia turbae,
si vivunt omnes ? Ergo acrior impetus, et iam
saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
incipiunt torquere, domestica seditioni
tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus et Aiax
vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae ; sed quem valeant emittere dextrae
illis dissimiles et nostro tempore natae.
Nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero.
Terra malos homines nunc educat atque pusillos :
ergo deus, quicunque aspexit, ridet et odit.

65

70

75

72-92.---The Tentyrites begin to flee ; one of them slips and is

caught ; and then, horrible to say, the conquerors cut him into pieces and devour his flesh raw. I congratulate the fire

that it at least escaped pollution. A deverticulo repetatur fabula. Postquam subsidiis aucti, pars altera promere ferrum audet, et infestis pugnam instaurare sagittis, terga fuga celeri praestantibus omnibus instans, qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae. Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum praecipitans, capiturque : ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus sufficeret, totum corrosis ossibus edit victrix turba : nec ardenti decoxit aeno aut verubus : longum usque adeo tardumque putavit exspectare focos, contenta cadavere crudo.

64 seditioni s. seditione P. w. 57 instant w. praestan cuon spatio quindecim vel duodevingti litterarum P.

80 85

Hic gaudere libet, quod non violaverit ignem,
quem summa caeli raptum de parte Prometheus
donavit terris ; elemento gratulor et te
exsultare reor.

Sed qui mordere cadaver
sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites, an
prima voluptatem gula senserit; ultimus autem,
qui stetit absumpto iam toto corpore, ductis
per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.

90

95

93-112.The Vascones are said to have eaten human flesh; but

that was in the extremity of a siege, and, though now Greek philosophy perhaps has penetrated the whole globe, in those days the rough Cantabrian could hardly know that Zeno

would have disapproved their act. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim produxere animas : sed res diversa, sed illic Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus extremi, longae dira obsidionis egestas. Huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet exemplum esse cibi : sicut modo dicta mihi gens post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus, membra aliena fame lacerabant, esse parati et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum urbibus abnuerit dira atque immania passis, et quibus illorum poterant ignoscere manes, quorum corporibus vescebantur ? Melius nos Zenonis praecepta monent: nec enim omnia quidam pro vita facienda putant; sed Cantaber unde 104 urbibus P. viribus p. w. ventribus coni. Valesius.

107 omnia, quaedam p. w.

100

105

« PreviousContinue »