Page images
PDF
EPUB

in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
quantum Socratici ceperunt ante penates.
Numquam aliud Natura, aliud Sapientia dicit.
Acribus exemplis videor te claudere ? Misce
ergo aliquid nostris de moribus: effice summam,
bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
Haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
sume duos equites, fac tertia quadringenta.
Si nondum implevi gremium, si panditur ultra,
nec Croesi fortuna umquam, nec Persica regna
sufficient animo, nec divitiae Narcissi,

indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
paruit imperiis, uxorem occidere iussus.

320

325

330

SATURA XV

1-8. Who does not know of the superstitions of Egypt: how one part worships the crocodile, another the ibis or the ape, or the dog or the cat?

QUIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Aegyptus portenta colat? Crocodilon adorat
pars haec; illa pavet saturam serpentibus ibin.
Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae,
atque vetus Thebe centum iacet obruta portis.
Illic aeluros, hic piscem fluminis, illic

oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.

5 Memnona B.

7 aeruleos P. caeruleos w.

5

9-26. Others will not touch the leek or the kid.

Human flesh,

however, they will eat,- —a thing more strange and horrible
than the stories of Laestrygones and Cyclopes which the
Ithacan king tried to pass off on the Phaeacians.

Porrum et cepe nefas violare et frangere morsu.
O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis
numina. Lanatis animalibus abstinet omnis
mensa; nefas illic fetum iugulare capellae :
carnibus humanis vesci licet. Attonito cum
tale super cenam facinus narraret Ulixes
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
moverat, ut mendax aretalogus.

"In mare nemo

hunc abicit, saeva dignum veraque Charybdi,
fingentem immanes Laestrygonas atque Cyclopas ?
Nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
Cyaneis, plenos et tempestatibus utres

crediderim, aut tenui percussum verbere Circes,
et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.
Tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?"
Sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui

de Corcyraea temetum duxerat urna :

10

15

20

25

solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.

27-32.- We have a recent tale to tell, and a true one, though too horrible for any tragedy.

Nos miranda quidem, sed nuper consule Iunco

gesta super calidae referemus moenia Copti, nos vulgi scelus et cunctis graviora cothurnis.

Nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata volvas, 30 nullus apud tragicos populus facit.

Accipe, nostro

dira quod exemplum feritas produxerit aevo.

18 et Cyclopas B.

27 Iunco P. B. Iunio s.

33-52.-There is an ancient feud between two cities, Ombi and Tentyra, caused by difference of religion. The former were

holding a festival; the latter seized the opportunity to attack them amid their revels and intoxication.

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,

immortale odium et numquam sanabile vulnus

ardet adhuc, Ombos et Tentyra. Summus utrimque

35

inde furor vulgo, quod numina vicinorum
odit uterque locus, cum solos credat habendos
esse deos, quos ipse colit. Sed tempore festo
alterius populi rapienda occasio cunctis
visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
sentirent, positis ad templa et compita mensis
pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
septimus interdum sol invenit. Horrida sane

:

Inde virorum

Aegyptus sed luxuria, quantum ipse notavi,
barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde, quod et facilis victoria de madidis et
blaesis atque mero titubantibus.
saltatus nigro tibicine, qualiacunque
unguenta et flores multaeque in fronte coronae :
hinc ieiunum odium. Sed iurgia prima sonare
incipiunt animis ardentibus: haec tuba rixae.

40

45

50

53-71.-At first the unarmed hand does duty for a weapon; then stones are used, such as the puny mortals of to-day can wield.

Dein clamore pari concurritur, et vice teli
saevit nuda manus: paucae sine vulnere malae ;
vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
integer. Aspiceres iam cuncta per agmina vultus
dimidios, alias facies et hiantia ruptis

55

ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. Ludere se credunt ipsi tamen et pueriles exercere acies, quod nulla cadavera calcent: et sane quo tot rixantis milia turbae,

si vivunt omnes?

Ergo acrior impetus, et iam

saxa inclinatis per humum quaesita lacertis

incipiunt torquere, domestica seditioni

tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus et Aiax
vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae; sed quem valeant emittere dextrae
illis dissimiles et nostro tempore natae.
Nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero.
Terra malos homines nunc educat atque pusillos :
ergo deus, quicunque aspexit, ridet et odit.

60

65

70

72-92.-The Tentyrites begin to flee; one of them slips and is caught; and then, horrible to say, the conquerors cut him into pieces and devour his flesh raw. I congratulate the fire that it at least escaped pollution.

A deverticulo repetatur fabula.

Postquam

subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
audet, et infestis pugnam instaurare sagittis,
terga fuga celeri praestantibus omnibus instans,
qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae.
Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum
praecipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum
frusta et particulas, ut multis mortuus unus
sufficeret, totum corrosis ossibus edit

victrix turba: nec ardenti decoxit aeno

:

aut verubus longum usque adeo tardumque putavit exspectare focos, contenta cadavere crudo.

64 seditioni s. seditione P. w.

57 instant a. praestan cum spatio quindecim vel duodevingti litterarum P.

75

80

Hic gaudere libet, quod non violaverit ignem,
quem summa caeli raptum de parte Prometheus
donavit terris; elemento gratulor et te
exsultare reor. Sed qui mordere cadaver
sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites, an
prima voluptatem gula senserit; ultimus autem,
qui stetit absumpto iam toto corpore, ductis
per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.

85

90

93-112.-The Vascones are said to have eaten human flesh; but that was in the extremity of a siege, and, though now Greek philosophy perhaps has penetrated the whole globe, in those days the rough Cantabrian could hardly know that Zeno would have disapproved their act.

Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
produxere animas: sed res diversa, sed illic
Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
extremi, longae dira obsidionis egestas.
Huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
exemplum esse cibi : sicut modo dicta mihi gens
post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
membra aliena fame lacerabant, esse parati

95

100

105

et sua.
Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum
urbibus abnuerit dira atque immania passis,
et quibus illorum poterant ignoscere manes,
quorum corporibus vescebantur? Melius nos
Zenonis praecepta monent: nec enim omnia quidam
pro vita facienda putant; sed Cantaber unde

104 urbibus P. viribus p. w. ventribus coni. Valesius.
107 omnia, quaedam p. w.

« PreviousContinue »