Page images
PDF
EPUB

195

200

adnotet, et grandes miretur Laelius alas.
Dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,
ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
adferat: aut, longos castrorum ferre labores
si piget, et trepidum solvunt tibi cornua ventrem
cum lituis audita, pares quod vendere possis
pluris dimidio, nec te fastidia mercis
ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,
neu credas ponendum aliquid discriminis inter
unguenta et corium ; lucri bonus est odor ex re
qualibet. Illa tuo sententia semper in ore
versetur, dis atque ipso Iove digna, poeta :
"unde habeas, quaerit nemo : sed oportet habere.'”.

205

208-224.— These are the lessons crawling boys are taught and

lisping girls. Yes, and they will pass you in your own acts. Your son will be a false witness before he shaves his beard, and alas for the wife who brings him any dower !-her days are numbered.

210

Hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae ; hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae. Talibus instantem monitis quemcunque parentem sic possem

adfari : Dic, o vanissime, quis te festinare iubet? meliorem praesto magistro discipulum. Securus abi : vinceris, ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles. Parcendum est teneris : nondum implevere medullas ; 215 naturae mala nequitia est. Cum pectere barbam coeperit, et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, vendet periuria summa exigua, et Cereris tangens aramque pedemque.

199 trepido p.w. 208 poscentibus assem s. 216 maturae s. nequitiae; cum p.w. 217 longe P. longi p.w.

220

Elatam iam crede nurum, si limina vestra
mortifera cum dote subit. Quibus illa premetur
per somnum digitis ! nam quae terraque marique
adquirenda putas, brevior via conferet illi;
nullus enim magni sceleris labor.”

225

224-232.—Do you say you never taught him this ?

Yes, you started the chariot, though to stop it is beyond your power.

“Haec ego numquam mandavi,” dices olim, “nec talia suasi.” Mentis causa malae tamen est et origo penes te. Nam quisquis magni census praecepit amorem et laevo monitu pueros producit avaros, [et qui per fraudes patrimonia conduplicare), dat libertatem, et totas effundit habenas curriculo : quem si revoces, subsistere nescit, et te contempto rapitur metisque relictis.

230

235

233-245. When you teach your son to love riches, which you

yourself love better than the Decii loved Rome or Menoeceus Thebes, you have kindled a spark which you cannot ex

tinguish. Nemo satis credit tantum delinquere, quantum permittas : adeo indulgent sibi latius ipsi. Cum dicis iuveni, stultum, qui donet amico, qui paupertatem levet attollatque propinqui ; et spoliare doces et circumscribere et omni crimine divitias adquirere, quarum amor in te, quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus : in quorum sulcis legiones dentibus anguis cum clipeis nascuntur, et horrida bella capessunt continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.

240

Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, flagrantem late et rapientem cuncta videbis.

245

246-255. Take care that you do not yourself stand in your son's

way; parents and kings should always have antidotes at

hand against poison. Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum in cavea magno fremitu leo tollet alumnus.

Nota mathematicis genesis tua : sed grave tardas exspectare colus. Morieris stamine nondum abrupto. Iam nunc obstas et vota moraris, iam torquet iuvenem longa et cervina senectus. Ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates composuit; si vis aliam decerpere ficum atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.

250

255

256-264.The sight of the avaricious man risking his life for

money is more exciting than the theatre, more absorbing than

the games.

Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes, quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus, et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit, et res non potuit servare suas. Ergo omnia Florae et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas : tanto maiores humana negotia ludi.

260

265-283.- What are the risks of the tight-rope to your ventures

in your Cilician ship? Every sea is crowded with seekers for gain. An magis oblectant animum iactata petauro 265

270

corpora, quique solet rectum descendere funem, quam tu, Corycia semper qui puppe moraris atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, perditus ac vilis sacci mercator olentis, qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae passum, et municipes Iovis advexisse lagonas ? Hic tamen ancipiti figens vestigia planta victum illa mercede parat brumamque famemque illa reste cavet: tu propter mille talenta et centum villas temerarius. Aspice portus et plenum magnis trabibus mare; plus hominum est iam in pelago ; veniet classis, quocunque vocarit spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum aequora transiliet, sed, longe Calpe relicta, audiet Herculeo stridentem gurgite solem. Grande operae pretium est, ut tenso folle reverti inde domum possis, tumidaque superbus aluta, Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.

275

280

284-302.-Madness has diverse forms ; one is an Orestes, another

an Ajax; but the rash shipowner is as mad as any of them. Non unus mentes agitat furor. Ille sororis in manibus vultu Eumenidum terretur et igni, 285 hic bove percusso mugire Agamemnona credit aut Ithacum. Parcat tunicis licet atque lacernis, curatoris eget qui navem mercibus implet ad summum latus, et tabula distinguitur unda, cum sit causa mali tanti et discriminis huius concisum argentum in titulos faciesque minutas. Occurrunt nubes et fulgura : “solvite funem,” frumenti dominus clamat piperisque coempti ; “Nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur ;

290

[ocr errors]

295

aestivum tonat.” Infelix hac forsitan ipsa
nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur
obrutus, et zonam laeva morsuque tenebit.
Sed cuius votis modo non suffecerat aurum,
quod Tagus et rutila volvit Pactolus arena,
frigida sufficient velantes inguina panni
exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
dum rogat, et picta se tempestate tuetur.

300

303-314.— And what anxiety in keeping what you have won !

Look at Licinus with his fire-buckets ! how much securer was
Diogenes in his tub!

305

Tantis parta malis cura maiore metuque servantur. Misera est magni custodia census. Dispositis praedives hamis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna, atque ebore et lata testudine. Dolia nudi non ardent Cynici : si fregeris, altera fiet cras domus, aut eadem plumbo commissa manebit. Sensit Alexander, testa cum vidit in illa magnum habitatorem, quanto felicior hic, qui nil cuperet, quam qui totum sibi posceret orbem, passurus gestis aequanda pericula rebus.

310

315-331.- My advice is, Get enough to support life and no more;

or if that will not do, get the equestrian income, or even double that ; if you want more, the wealth of Croesus would not satisfy you.

315

Nullum numen habes, si sit Prudentia : nos te,
nos facimus, Fortuna, Deam. Mensura tamen quae
sufficiat census, si quis me consulat, edam :

« PreviousContinue »