Page images
PDF
EPUB

Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu

moribus instituas. Serpente ciconia pullos
nutrit et inventa per devia rura lacerta :
illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
Vultur, iumento et canibus crucibusque relictis,
ad fetus properat, partemque cadaveris adfert.
Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
in saltu venantur aves: hic praeda cubili
ponitur inde autem cum se matura levarit
progenies stimulante fame, festinat ad illam,
quam primum praedam rupto gustaverat ovo.

75

80

85

86-95.-Cretonius wastes his substance in building numerous villas; his son ruins himself with building still more costly

ones.

Aedificator erat Cretonius et modo curvo litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, nunc Praenestinis in montibus alta parabat culmina villarum, Graecis longeque petitis marmoribus, vincens Fortunae atque Herculis aedem, 90 ut spado vincebat Capitolia nostra Posides. Dum sic ergo habitat Cretonius, imminuit rem, fregit opes, nec parva tamen mensura relictae partis erat: totam hanc turbavit filius amens, dum meliore novas attollit marmore villas.

96-106.

95

Another man leans to the superstitions of the Jews; his son becomes a proselyte, and despises all laws but those of Moses.

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem,

83 levaret P. levabits.

86 Cetronius, p. w.

nil praeter nubes et caeli numen adorant,
nec distare putant humana carne suillam,
qua pater abstinuit; mox et praeputia ponunt:
Romanas autem soliti contemnere leges,
Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
tradidit arcano quodcunque volumine Moyses :
non monstrare vias, eadem nisi sacra colenti,
quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
ignava, et partem vitae non attigit ullam.

[ocr errors][merged small]

107-122.-The only fault which must actually be taught to the young is avarice; and it is a lesson which fathers teach only too readily.

[ocr errors]

Adde quod hunc, de

Sponte tamen iuvenes imitantur cetera: solam inviti quoque avaritiam exercere iubentur. Fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo, et rerum tutela suarum certa magis, quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus. quo loquor, egregium populus putat adquirendi artificem quippe his crescunt patrimonia fabris, sed crescunt quocunque modo maioraque fiunt incude adsidua semperque ardente camino. Et pater ergo animi felices credit avaros, qui miratur opes, qui nulla exempla beati pauperis esse putat: iuvenes hortatur, ut illa ire via peragant, et eidem incumbere sectae.

[blocks in formation]

115

120

123-137.—First, petty acts of meanness and stinginess are taught; stinting slaves, putting by stale provisions.

Sunt quaedam vitiorum elementa: his protinus illos imbuit et cogit minimas ediscere sordes;

mox adquirendi docet insatiabile votum. Servorum ventres modio castigat iniquo,

125

130

ipse quoque esuriens: neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri, nec non differre in tempora cenae alterius conchem aestivam cum parte lacerti signatam, vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri. Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.

Sed quo divitias haec per tormenta coactas,

135

cum furor haud dubius, cum sit manifesta phrenesis,

ut locuples moriaris, egentis vivere fato?

138-155. Then villa is added to villa, field to field; or if the owners will not sell, you let your oxen into their crops.

Interea pleno cum turget sacculus ore,

crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit ;
et minus hanc optat qui non habet. Ergo paratur
altera villa tibi, cum rus non sufficit unum,
et proferre libet fines, maiorque videtur
et melior vicina seges: mercaris et hanc et
arbusta et densa montem qui canet oliva.
Quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
nocte boves macri lassoque famelica collo

[blocks in formation]

140

145

iumenta ad virides huius mittentur aristas;

nec prius inde domum, quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum. Dicere vix possis, quam multi talia plorent,

et quot venales iniuria fecerit agros.

Sed qui sermones! quam foedae buccina famae.—

[ocr errors]

150

Quid nocet haec ?" inquit. "Tunicam mihi malo lupini, quam si me toto laudet vicinia pago,

exigui ruris paucissima farra secantem."

155

156-160.-You may own as much land as all Rome had under Tatius, but will that exempt you from old age or death?

Scilicet et morbis et debilitate carebis,

et luctum et curam effugies, et tempora vitae
longa tibi post haec fato meliore dabuntur,
si tantum culti solus possederis agri,

quantum sub Tatio populus Romanus arabat.

160

161-171.-Two jugera were given to our veteran soldiers, and on this they supported their whole families.

Mox etiam fractis aetate ac Punica passis

proelia, vel Pyrrhum immanem, gladiosque Molossos,
tandem pro multis vix iugera bina dabantur
vulneribus; merces haec sanguinis atque laboris
nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae
curta fides patriae; saturabat glebula talis
patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
uxor, et infantes ludebant quatuor, unus
vernula, tres domini: sed magnis fratribus horum
a scrobe vel sulco redeuntibus, altera cena
amplior et grandes fumabant pultibus ollae.

165

170

172-178. Now it would not be enough for a garden. Avarice is the most prolific source of crime.

Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. Inde fere scelerum causae; nec plura venena miscuit, aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium, quam saeva cupido immodici census: nam dives qui fieri vult,

et cito vult fieri. Sed quae reverentia legum,

quis metus aut pudor est umquam properantis avari?

175

179-188.-Listen rather to the advice of the Sabellian parent to his sons.

"Vivite contenti casulis et collibus istis,

o pueri!" Marsus dicebat et Hernicus olim
Vestinusque senex; "panem quaeramus aratro,
qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,
quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
contingunt homini veteris fastidia quercus.
Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto
per glaciem perone tegi ; qui summovet Euros
pellibus inversis; peregrina ignotaque nobis

ad scelus atque nefas, quaecunque est, purpura ducit."

180

185

189-207.-In these days fathers urge their sons to put money in their purse; as lawyers, as centurions, as leather-sellers, or in any other unsavoury trade.

Haec illi veteres praecepta minoribus: at nunc post finem autumni media de nocte supinum clamosus iuvenem pater excitat: "Accipe ceras, scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras maiorum leges; aut vitem posce libello, sed caput intactum buxo naresque pilosas

190

« PreviousContinue »