Page images
PDF
EPUB

75

Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu moribus instituas. Serpente ciconia pullos nutrit et inventa per devia rura lacerta : illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. Vultur, iumento et canibus crucibusque relictis, ad fetus properat, partemque cadaveris adfert. Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. Sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae in saltu venantur aves : hic praeda cubili ponitur : inde autem cum se matura levarit progenies stimulante fame, festinat ad illam, quam primum praedam rupto gustaverat ovo.

80

85

86-95.-Cretonius wastes his substance in building numerous

villas; his son ruins himself with building still more costly

ones.

Aedificator erat Cretonius et modo curvo litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, nunc Praenestinis in montibus alta parabat culmina villarum, Graecis longeque petitis marmoribus, vincens Fortunae atque Herculis aedem, 90 ut spado vincebat Capitolia nostra Posides. Dum sic ergo habitat Cretonius, imminuit rem, fregit opes, nec parva tamen mensura relictae partis erat: totam hanc turbavit filius amens, dum meliore novas attollit marmore villas.

95

96-106.-- Another man leans to the superstitions of the Jews; his

son becomes a proselyte, and despises all laws but those of Moses.

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem,

86 Cetronius, p.w.

83 levaret P. levabit s.

[ocr errors]

nil praeter nubes et caeli numen adorant,
nec distare putant humana carne suillam,
qua pater abstinuit; mox et praeputia ponunt:
Romanas autem soliti contemnere leges,
Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
tradidit arcano quodcunque volumine Moyses :
non monstrare vias, eadem nisi sacra colenti,
quaesitum ad fontem solos deducere

verpos.
Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
ignava, et partem vitae non attigit ullam.

105

107-122.— The only fault which must actually be taught to the

young is avarice; and it is a lesson which fathers teach only too readily.

IIO

Sponte tamen iuvenes imitantur cetera : solam inviti quoque avaritiam exercere iubentur. Fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo, et rerum tutela suarum certa magis, quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quod hunc, de quo loquor, egregium populus putat adquirendi artificem : quippe his crescunt patrimonia fabris, sed crescunt quocunque modo maioraque fiunt incude adsidua semperque ardente camino. Et pater ergo animi felices credit avaros, qui miratur opes, qui nulla exempla beati pauperis esse putat : iuvenes hortatur, ut illa ire via peragant, et eidem incumbere sectae.

115

120

121 illam w.

115 atque verendum s.

122 viam w. pergant w H

125

123-137.First, petty acts of meanness and stinginess are taught;

stinting slaves, putting by stale provisions. Sunt quaedam vitiorum elementa : his protinus illos imbuit et cogit minimas ediscere sordes ; mox adquirendi docet insatiabile votum. Servorum ventres modio castigat iniquo, ipse quoque esuriens : neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri, nec non differre in tempora cenae alterius conchem aestivam cum parte lacerti signatam, vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri. Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit. Sed quo

divitias haec per tormenta coactas, cum furor haud dubius, cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris, egentis vivere fato ?

130

135

140

138-155.Then villa is added to villa, field to field; or if the

owners will not sell, you let your oxen into their crops. Interea pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit ; et minus hanc optat qui non habet. Ergo paratur altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines, maiorque videtur et melior vicina seges : mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva. Quorum si pretio dominus non vincitur ullo, nocte boves macri lassoque famelica collo

145 150

131 aestivi p.w.

134 negavit P. 139 crescit F. crevit P.

iumenta ad virides huius mittentur aristas ; nec prius inde domum, quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum. Dicere vix possis, quam multi talia plorent, et quot venales iniuria fecerit agros. Sed qui sermones ! quam foedae buccina famae.“Quid nocet haec ?” inquit. “Tunicam mihi malo lupini, quam si me toto laudet vicinia pago, exigui ruris paucissima farra secantem.”

[ocr errors]

155

[ocr errors]

156-160.—You may own as much land, as all Rome had under

Tatius, but will that exempt you from old age or death ? Scilicet et morbis et debilitate carebis, et luctum et curam effugies, et tempora vitae longa tibi post haec fato meliore dabuntur, si tantum culti solus possederis agri, quantum sub Tatio populus Romanus arabat.

160

161-171.Two jugera were given to our veteran soldiers, and on

this they supported their whole families.
Mox etiam fractis aetate ac Punica passis
proelia, vel Pyrrhum immanem, gladiosque Molossos,
tandem

pro multis vix iugera bina dabantur
vulneribus; merces haec sanguinis atque laboris
nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae 165
curta fides patriae ; saturabat glebula talis
patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
uxor, et infantes ludebant quatuor, unus
vernula, tres domini : sed magnis fratribus horum
a scrobe vel sulco redeuntibus, altera cena
amplior et grandes fumabant pultibus ollae.

170

172-178.-Now it would not be enough for a garden. Avarice is

the most prolific source of crime. Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. Inde fere scelerum causae ; nec plura venena miscuit, aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium, quam saeva cupido immodici census : nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri. Sed quae reverentia legum, quis metus aut pudor est umquam properantis avari ?

175

179-188.- Listen rather to the advice of the Sabellian parent to

his sons.

180

• Vivite contenti casulis et collibus istis,
o pueri !” Marsus dicebat et Hernicus olim
Vestinusque senex; "panem quaeramus aratro,
qui satis est mensis : laudant hoc numina ruris,
quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
contingunt homini veteris fastidia

quercus. Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto 185 per glaciem perone tegi ; qui summovet Euros pellibus inversis ; peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas, quaecunque est, purpura ducit.”—

189-207.-In these days fathers urge their sons to put money in

their purse; as lawyers, as centurions, as leather-sellers, or in any other unsavoury trade. Haec illi veteres praecepta minoribus : at nunc post finem autumni media de nocte supinum clamosus iuvenem pater excitat: Accipe ceras, scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras maiorum leges ; aut vitem posce libello, sed caput intactum buxo naresque pilosas

190

[ocr errors]
« PreviousContinue »