Opera ex recensione Io. Augusti Ernesti denuo curavit J.J. Oberlinus, Volume 3

Front Cover
Wells et Lilly, 1817

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 18 - Gradus quin etiam comitatus habet iudicio eius quem sectantur, magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites; haec dignitas-, hae vires: magno semper electorum iuvenum globo circumdari in pace decus, in bello praesidium.
Page 13 - Sortium consuetudo simplex: virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt...
Page 14 - De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Page 19 - Si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare.
Page 12 - Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent. ' Herculem ac Martem concessis animalibus placant : pars Suevorum et Isidi sacrificat. Unde causa et origo peregrino sacro parum comperi, nisi quod signum ipsum, in modum liburnae figuratum, docet advectam religionem.
Page 100 - Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum fama rerum. Nam multos veterum, velut inglorios, et ignobiles, oblivio obruet : Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.
Page 30 - Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. Ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt : apud ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.
Page 130 - Accium non solum tragoediis sed etiam orationibus suis expressit: adeo durus et siccus est. Oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est in qua non eminent venae nee ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
Page 72 - Jam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut, qui modo 20 linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent.

Bibliographic information