Page images
PDF
EPUB

Restat, ut unum adjiciam, quod scire lectorum interest. In ea, quæ nunc editur, fabula meum versuum numerum in meis et Musgravii notis sequutus sum, idque etiam in ceteris fabulis faciam. Brunckianos numeros, quos, ut commodior esset hujus editionis usus, et ipsos textui apponere placuit, quum in Brunckii adnotationibus retinui, tum iisdem citationes omnes ex fabulis deinceps edendis accommodabo. Scr. Merseburgi ipsis Calendis Maiis MDCCCIX.

SYLLABUS

CODICUM ET COLLATIONUM,

QUIBUS

ET ALII ET NOS USI SUMUS.

I. VARIETAS lectionis Turnebiana. In Turnebi editione ad marginem adnotatæ sunt variæ quædam lectiones per omnes tragœdias. In fine post Scholia, ante indicem, reperiuntur αἱ διάφοροι γραφαὶ καὶ σφαλμάτων τινῶν ἐπανορθώσεις ἐν τοῖς τοῦ Σοφοκλέους δράμασι. Hæ quoque pertinent ad omnes fabulas, et, ut videtur, sic, ut, ubi vę. præfixum, error typothetæ corrigatur, ubi omissum illud yę., varia lectio existimanda sit. In præfatione Turnebus unum modo commemorat codicem, cum notis Triclinii, quem ei Æmarus Ranconetus utendum dederat.

Not. In Stephani editione nullæ adnotatæ sunt variæ lectiones, et, quantum ex præfatione Stephani intelligitur, nullo is omnino usus est scripto codice. Idque ex ejus annotationibus etiam apparere putat Hermannus, in quibus quum scribat, in variis lectionibus adnotatum aliquid reperiri, Turnebi editionem videatur innuere.

II. Codd. Johnsoniani. Johnsoni editio tragœdiarum Sophoclis (usus sum Londinensi a. 1758.) continet varias lec tiones in Ajacem et Electram, excerptas e 4. Codd. Mss.

in Bibliotheca Bodleiana, sc. duobus Baroccianis No. 61. et 66. uno Bodleiano No. 731. uno itidem Laudiano No. 2929. III. Codd. ab editore Pentalogiæ adhibiti.

a) Trin. Cod. MS. Coll. SS. Trin. Cantabr.

b) Bar. 1. Cod. Barocc. in Bibl. Bodleiana 66. c) Laud. Cod. Laudianus in eadem bibliotheca. d) Bodl. Cod. Bodleianus 2929.

Horum codicum secundus et quartus a Barocc. 66. et Laudiano 2929. apud Johnsonum nihil differe videntur. Varietatem ad dipum Regem ab editore Pentalogiæ s. tragœdiarum Græcar. delectus ex illis congestam adeo neglexit Brunckius, eam ut semel tantum, si bene memini, respexerit. Memorantur etiam in Pentalogia variæ lectiones Barocc. 2. 3. 4. ac Seldeniani, sed admodum raro.

IV. Codd. Brunckiani, quorum hanc descriptionem dedit Vir Celeberrimus:

"A. Membranæ vetustissimæ Bibliothecæ Regiæ, quo ex Memmiana illatæ fuerunt. Iis continentur Sophoclis Tragœdiæ vii. eodem ordine quo in Aldi editione se subsequuntur: Euripidis Hecuba, Orestes, Phonissæ, Andromacha, Medea, et Hippolytus, quas omnes edidimus: Aristophanis Fabulæ vii. a nobis etiam editæ : ita ut varietas lectionis præstantissimi illius codicis jam omnis opera nostra innotuerit. In catalogo Mss. codd. Græcorum Bibliothecæ Regiæ est 2712.

B. Codex Regius chartaceus, catalogi 2787. quo præter alia continentur Edipus prior, Trachiniæ, Philoctetes et Edipus in Colono.

C. Codex Regius bombycinus, catalogi 2794. continens Ajacem, Electram et Edipum priorem.

D. Codex Regius chartaceus, catalogi 2820. præter alia continens Ajacem, Electram et Edipum priorem.

E. Codex Regius bombycinus, catalogi 2884. præter alia continens Ajacem, Electram, Edipum priorem et Antigo

nam.

AUGUSTANUS *), e bibliotheca Senatus liberæ civitatis Augustæ Vindelicorum, chartaceus, præter alia continens Ajacem, Antigonam, Edipum priorem et Electram. Codicem hunc, ut et Regium E. diligentissime contulit ad Johnsoni editionem Joannes Schweighäuser, Græcæ linguæ in hujus civitatis Academia publicus doctor, cujus multiplicem eruditionem nobilitavit Appiani Alexandrini quæ nuper prodiit editio elaboratissima, quod ad exemplum alios Romanæ historiæ græcos scriptores ejusdem viri solertia in integrum restitutum iri et optamus et ominamur. MEUS, bombycinus, bonæ notæ, continens præter alia Ajacem et Electram.

T. Codex Regius chartaceus, catalogi 2711. nitidissime scriptus, quo continentur septem tragœdiæ juxta Demetrii Triclinii recensionem, cum ejusdem scholiis metricis in omnes, exegeticis vero partim Triclinii, partim veterum enarratorum in Antigonam, Edipos duos, Trachinias et Philoctetam. Longe melior et emendatior est is codex eo, quo Turnebus usus est, aliquotque lectiones exhibet e vetustissimis exemplaribus ductas, quæ nuspiam alibi reperiuntur."

V. Jen. Codex Bibliotheca Jenensis Academicæ, ubi numero signatus est B. 7. In charta bombycina Sæc. xiv. ut Viri Docti putant, nitide exaratus Ajacem continet Electramque cum scholiis margini appositis et glossis miniatis interlinearibus. Ex Bibliotheca Jacobi Schmugk transiit ad hujus fratrem Guilielmum, deinde ad Jo. Andr. Bosium, Professorem Jenensem, denique in Bibliothecam Academicam. Cum Triclinii recensione nihil commune habet, quo magis notandum est, septem in eo lectiones, quas Brunckius Triclinio deberi existimaverat, (Aj. 80. 82. 193. El. 226. 528. 1365.) accurate distincteque legi. Plura de hoc libro

*) Hunc librum, cujus accuratiorem collationem Hermanni mei liberalitate accepi, addita litera b. distinxi ab Augustano c, qui mox commemorabitur. ERF.

si quis cognoscere cupiat, reperiet in Purgoldî Observv. critt. ubi varietas lectionis et Scholia exsignata sunt, p. 3. seqq. iisdemque subjecto Eichstadii Auctario p. 366. seqq. ubi repetuntur etiam, quæ de codicis ætate et indole Heusingerus judicavit.

VI. Codd. et collationes a me adhibitæ.

a) August. c. Hujus pariter atque Augustani b. collationem ultro mihi obtulit Hermannus, quem de utroque

vide ad Euripidis Hecubam p. vi.

c) Dresd. a. Codex chartaceus Bibliothecæ Regiæ Dresdensis, cui a C. F. Matthæi, Professore tunc temporis Vitembergensi, insertus est. Signum jam habet D. 183. Dassdorfio, Viro Illustri, qui et hujus libri usum et reliquorum Dresdensium benevole mihi concessit, scriptus videtur Sæc. xiv. Continet autem cxl. plagulis Ajacem, Electram, dipum priorem et Antigonam cum Scholiis Triclinianis margini adspersis et glossis interlinearibus, textumque fere Triclinianum sequitur, quamquam hic ibi veram lectionem vel solus servavit, ut Antig. 833. et 1095, vel suffragio suo liquide confirmat.

c) Dresd. b. Codex ejusdem Bibliothecæ præstantissimus, qui foliis ccxlvi. continet Euripidis Hecubam, Orestem et Phænissas, Sophoclisque Ajacem, Electram et Edipum priorem in fine mutilum (desinit enim v. 1355. Brunck.) cum glossis interlinearibus et scholiis ad marginem appositis, quæ vulgatis et pauciora sunt et breviora. In charta bombycina scriptus est Sæc. xv. exeunte. Fuit olim, ut Dresd. a., in bibliotheca Coenobii Iberorum montis Athus, postea in bibliotheca C. F. Matthæi, unde in Regiam Dresdensem migravit. Ibi servatur in armario D. notatus numero 181. Euripideas fabulas ex hoc codice contulit Beckius, Vir Illustris, a quo litera D. designatur. Vide Beckiani Euripidis tom. iii. p. 1019.

« PreviousContinue »