Page images
PDF
EPUB

TRAGOEDIAE SEPTEM;

AD

OPTIMORUM LIBRORUM RECENSUIT ET BREVIBUS

NOTIS INSTRUXIT

I. G. A. ERFURDT.

EDITIO NOVA;

CUM ANNOTATIONIBUS ET INDICIBUS

GODOFREDI HERMANNI.

ACCEDUNT

SCHNEIDER DE DIALECTIS SOPHOCLIS

ET

WUNDERI CONSPECTUS METRORUM SOPHOCLIS.

TOMUS PRIMUS.

LONDINI:

APUD BLACK YOUNG ET YOUNG

MDCCCXXVII.

711.

LONDINI:

Typis GUILIELMI CLOWES,

Stamford-street.

PREFATIO

GODOFREDI HERMANNI.

QUUM Antigona editio Erfurdtii divenditis exemplaribus denuo typis describenda esset, etsi eam eo modo, quo Ajacem, Electram, et Trachinias, adornare potueram, tamen, quod amor meus erga Erfurdtium suadebat, ut integra conservarem quæ ille ad Sophoclem adnotasset, idem etiam aliis, quoniam multi doctorum auctoritate Erfurdtii utuntur, acceptum fore existimabam. Itaque satis habui, iis, quæ vel ab aliis vel a se ipso adnotata conscripserat Erfurdtius, meas observationes adjicere, in quibus quæ vel prætermissa ab aliis, vel minus recte dicta putarem, si non omnia, at pleraque certe, exponerem. In qua re non parum mihi profuit Seidleri amicitia, qui quum egregias quasdam adnotationes, emendationes, interpretationes vel per litteras, vel in familiaribus colloquiis mecum communicasset, tum misit etiam præclarem dissertationem de tempore, quo acta est hæc fabula. Ex ejusdem conjectura v. 932. Tv Bacıλnida editum est, quod dicere ad eum locum oblitus sum. Ad v. 140. autem non recte dixi, eum vocem değiódigos de dextro adjutore intellectam velle. Nihil enim nisi adjutorem eo vocabulo significari censet. Idem v. 280. scribi vult, παῦσαι, πρὶν ὀργῆς καί με μεστῶσαι λέγων. Ac sane καμέ, quod libri habent, si id esset me quoque, hic ferri non posset. Sed quum aperte wgiv xai conjungenda sint, quæ minus fortis restrictio est, quam quæ nudo wgiv significatur, videtur etiam vulgata scriptura defendi posse. Nos illam

VOL. I.

b

harum particularum vim ita exprimere solemus: dass du nicht noch mich mit zorn erfüllest. Versu 483. librorum scripturam εidaμoveσrégas probat Seidlerus, ita ut qui sequuntur genitivi, τοῦ παντὸς Ζηνὸς ἑρκείου, non ab isto comparativo regantur, sed significent ἐκ τοῦ παντὸς Ζηνὸς ἑρκείου, hoc sensu sive sororis, sive alius ex tota domo mea mihi propinquioris feminæ filia est: qualis sit mater aut filia. Cæterum aliquot sunt in hæc fabula impeditissimi loci, in quibus expediendis quum mihi ipsi non satis fecerim, non mirabor si aliis reliquerim dubitandi materiam. Omninoque ita usu edoctus sentio, quo sæpius quid retractes, eo plura inveniri, quæ perpolienda esse videas. Unum habeo, quod his addam. Per errorem ad v. 211. servata est adnotatio Erfurdtii, quam ille ipse ut deleret, folium illud iterum excudi jusserat. Ejus adnotationis loco hæc reponenda

sunt:

Chorus ita loquitur, ut Creontis decretum nec probet, neque improbet. Male Brunckius cum erudito Britanno apud Heathium reposuit, el raït', i. e. τὰ αὐτά σοι, ut σοὶ non ad ἀρέσκει, sed ad τὰ αὐτὰ referatur, subaudito alio pronomine μ.

Quod indices addidi, gratum fore spero iis, qui hoc libro utentur. Idem faciam in reliquis fabulis, ex quibus hanc proxime sequetur Edipus Rex.

PRÆFATIO

C. G. A. ERFURDTII.

PARVO parabilem nec tamen externo quodam cultu destitutam Sophoclis tragœdiarum editionem et studiosæ juventutis caussa et si qui doctorum hominum talem desideraverint, adornare propositum mihi est. Cujus quidem consilii quam rationem ut in Antigona, sic in reliquis dramatibus esse voluerim, paucis jam exponendum videtur. In textu igitur constituendo ita versatus sum, ut codicum lectionibus, quarum notabiliores tantum attuli, denuo examinatis vel pristinam scripturam ab aliis, passim etiam a me ipso temere sollicitatam sæpissime restituerem, vel, si quam Brunckiana meliorem codex aliquis exhibuisset, eam haud cunctanter reciperem. Conjecturis parcius eum honorem habui, fastidiosum vulgatæ lectionis neglectum pariter ac servilem ejus assectationem Criticum dedecere arbitratus. Notæ tum aliorum sunt tum meæ. Ac Brunckianas quidem, editionem a. 1788. sequutus, plerasque integras repetii, exceptis paucis, quæ quum partim falsa et inutilia, partim asperius et iniquius in alios, maxime Vauvillerium, dicta continerent, faciundum putavi, ut, quæ hoc nomine displicerent, aut in compendium redacta proponerem, aut plane resecarem. Musgravii notarum severior fuit delectus habendus. In meis ea potissimum contuli, quæ propius cum defendendæ illius, quam optaveram, scripturæ vel explicandi Græcorum, imprimisque Tragicorum usus, vel sensus declarandi necessitate conjuncta essent.

« PreviousContinue »