Page images
PDF
EPUB

feminarum coercita, cautumque, ne quaestum corpore faceret, cui avus aut pater aut maritus eques Rom. fuisset. Nam Vistilia, praetoria familia genita, licentiam stupri apud aediles vulgaverat; more inter veteres recepto, qui satis poenarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant. Exactum et a Titidio Labeone, Vistiliae marito, cur in uxore delicti manifesta ultionem legis omisisset? Atque illo praetendente, sexaginta dies ad consultandum dutos, necdum praeterisse, satis visum de Vistilia statuere: eaque in insulam Seriphon abdita est. Actum et de sacris Aegyptiis Iudaicisque pellendis: factumque patrum consultum, ut quatuor millia libertini generis, ea superstitione infecta, quis idonea aetas, in insulam Sardiniam veherentur, coercendis illic latrociniis, et, si ob gravitatem coeli interissent, vile damnum: ceteri cederent Italia, nisi certam ante diem profanos ritus exuissent.

86. Post quae retulit Caesar, capiendam virginem in locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos, summa sanctimonia, Vestalibus sacris praesederat: egitque grates Fonteio Agrippae et Domitio Pollioni, quod offerendo filias, de officio in rempubl. certarent. Praelata est Pollionis filia, non ob aliud, quam quod mater eius in eodem coniugio manebat. Nam Agrippa discidio domum imminuerat. Et Caesar, quamvis posthabitam, decies sestertii dote solatus est.

87. Saevitiam annonae incusante plebe, statuit frumento pretium, quod emptor penderet, binosque numos se additurum negotiatoribus in singulos modios. Neque tamen ob ea Parentis Patriae, delatum et antea, vocabulum adsumsit, acerbeque increpuit eos, qui divinas occupationes, ipsumque dominum dixerant. Unde an

LIB. II. CAP. 87-88. (A. U. 752. A. C. 19.) 99 gusta et lubrica oratio sub principe, qui libertatem metuebat, adulationem oderat.

88. Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum, Adgandestrii, principis Cattorum, lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat, si patrandae neci venenum mitteretur: responsum esse, non fraude, neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostes suos ulcisci. Qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus, qui venenum in Pyrrhum regem vetuerant prodiderantque. Ceterum Arminius, abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo, regnum adfectans, libertatem popularium adversam habuit, petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit: liberator haud dubie Germaniae, et qui non primordia populi Rom. sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit: proeliis ambiguus, bello non victus. Septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit: caniturque adhuc barbaras apud gentes; Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur: Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus, recentium incuriosi.

LIBER

TERTIUS.

CA

TIO

Breviarium. Cap. I. Agrippina, cum urna ferali, magno plan. etu passim excipitur. 2. Funerum solemnia. Primores urbis obvii. 3. Tiberius, Augusta et Antonia publico abstinent. 4. Moeror publiCTLs. 5. Tiberius, parcus visus in honorando funere, 6. excusat se et populum erigit. 7. Iustitium omissum. Drusus ad Illyricos exercitus

abit; 8. Piso ad Drusum, 9. inde Romam alacri animo. 10. Mox ac. cusatur. Princeps caussam ad senatum remittit. 11. Patroni reo quaesiti. 12. Tiberii oratio ad patres. 13. Accusatorum criminationem 14. reus male diluit. In eum iudices haud proni; populus offensissimus. 15. Plancina caussam suam dissociat. Pisonis mors, 16. dubium an iussu, et ad Tiberium codicilli. 17. Piso filius absolvitur. Plancina Augustae precibus condonatur. Sententias in Pisonem 18. princeps mitigat. Adulatio imprudens. 19. Drusus ovat. Vipsania moritur. 20. Tacfarinas bellum in Africa renovat. 21. Id Apronii severitate opprimitur. 22. Lepida, suppositi partus, adulterii, veneficii accusata, 23. Tiberio perplexe agente, damnatur. 24. Silanus exsilii veniam impetrat. 25. Lex Papia Poppaea. Delatores. 26. Excursus de legibus, quae initio paucae et simplices, paullatim primo, 27. dein inmen

sum auctae. 28. Earum correctio tentata. 29. Nero Germanici, ad honores promotus; Iuliam ducit, Drusi filiam. 30. Volusii et Sallustii mors et elogium. Aulae potentia infida.

31. Tiberius et Drusus Coss. Irreverentia iuventutis notata. Via.

rum cura. 32. Tacfarinas turbat iterum. Lepidus Asiae proconsul. 33. Uxores a provinciis arcet Caecina; 34. ei repugnat Val. Messalinus, adstipulante Druso. 35. Blaesus proconsul Africae. 36. Abusus imaginum principalium 37. repressus a Druso. 38. Accusati repetundarum, maiestatis. Thraciae motum 39. Velleius comprimit. 40. Gallia ducibus Floro et Sacroviro rebellaf. 41. Andecavos coercet Aviola; Turonios opprimit. 42. Florus sua manu cadit. Finis Treverici tumultus. 43. Aeduos turbat Sacrovir; 44. Romam perceilit, non Tiberium. 45. Silius 46. Gallos fundit, crupellarios caedit. Sacrovir sibi manum infert. 47. Tiberius simulat iter in Gallias. 48. Quirini mors honestata. 49. Lutorius accnsatus 50. defenditur a Lepido, 51. neca. tur in carcere. SC. de differenda poena.

52. Aediles de luxu coercendo agunt. Senatus rem remittit ad Principem. 53. 54. Hic medicinam a tempore sperandam pronuntiat. 55. Paullatim sponte mutati mores. 56. Tribunitia potestas petita Druso et 57. impetrata cum adulatione patrum. 58. Flamen dialis ambit provinciam. 59. Alii obsistunt. Drusus superbia notatur. 60— 63. Imago libertatis. Asyla Graecarum civitatum senatus examinat et modum praescribit. 64. Augustae morbus. Tiberii in matrem non sincerus amor. 65. Tempora foeda adulatione infecta. 66. C. Silanus, repetundarum et maiestatis postulatus 67. a multis urgetur et a prin cipe ipso et 68. damnatur. Dolabellae adulationem 69. reprimit Ti

berius et sententias mitigat. 70. Cordus, Ennius, Capito rei. 71. Equestris Fortuna. Ius Flaminium. 72. Basilica Paulli. Pompeii theatrum. 73. Tacfarinatis petitio impudens. 74. Blaesus eum adgreditur: fratrem eius capit; nec bellum conficit. 75. Mors Salonini, Capitonis, 76. Iuniae, cuius solemne funus.

Haec triennio gesta M. Valerio et M. Aurelie Coss. Tiberio imp. IV. et Druso Nerone II. Coss. C. Sulpicio et D. Haterio Coss.

1. Nihil intermissa navigatione hiberni maris, Agrippina Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam. Illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu, et nescia tolerandi. Inte rim, adventu eius audito, intimus quisque amicorum, et plerique militares, ut quique sub Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti vicinis e municipiis, pars officium in principem rati, plures illos secuti, ruere ad oppidum Brundisium, quod naviganti celerrimum fidissimumque adpulsu erat. Atque, ubi primum ex alto visa classis, complentur non modo portus et proxima maris, sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat, moerentium turba et rogitantium inter se, silentione, an voce aliqua egredientem exciperent? neque satis constabat, quid pro tempore foret: cum classis paullatim successit, non alacri, ut adsolet, remigio, sed cunctis ad tristitiam compositis. Postquam duobus cum liberis, feralem urnam tenens, egressa navi, defixit oculos, idem omnium gemitus: neque discerneres proximos, alienos, virorum feminarumve planctus: nisi quod comitatum Agrippinae, longo moerore fessum, obvii et recentis in dolore anteibant.

2. Miserat duas praetorias cohortes Caesar, addito, ut magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga memoriam filii sui munera fungerentur. Igitur

tribunorum centurionumque humeris cineres portabantur; praecedebant incompta signa, versi fasces: atque, ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites, pro opibus loci, vestem, odores aliaque funerum solennia, cremabant. Etiam quorum diversa oppida, tamen obvii, et victimas atque aras diis Manibus statuentes, lacrimis et conclamationibus dolorem testabantur. Drusus Tarracinam progressus est cum Claudio fratre liberisque Germanici, qui in urbe fuerant. Consules, M. Valerius et C. Aurelius (iam enim magistratum occeperant) et senatus ac magna pars populi viam complevere, disiecti, et, ut cuique libitum, flentes. Aberat quippe adulatio, gnaris omnibus, laetam Tiberio Germanici mortem male dissimulari.

3. Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius maiestate sua rati, si palam lamentarentur, an, ne, omnium oculis vultum eorum scrutantibus, falsi intelligerentur. Matrem Antoniam non apud auctores rerum, non diurna actorum scriptura reperio ullo insigni officio functam; cum, super Agrippinam et Drusum et Claudium, ceteri quoque consanguinei nominatim perscripti sint: seu valetudine praepediebatur, seu victus luctu animus magnitudinem mali perferre visu non toleravit. Facilius crediderim, Tiberio et Augusta, qui domo non excedebant, cohibitam, ut par moeror, et matris exemplo avia quoque et patruus attineri viderentur.

tur,

4. Dies, quo reliquiae tumulo Augusti inferebanmodo per silentium vastus, modo ploratibus inquies: plena urbis itinera, conlucentes per campum Martis faces. Illic miles cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus, concidisse rempubl.,

« PreviousContinue »