Page images
PDF
EPUB

quia speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis conversus, Gerelanum tribunum cum cohorte militum inmittit: iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut arcem eius, opprimere delectam iuventutem: quia Vestinus inminentes foro aedes decoraque servitia et pari aetate habebat. Cuncta eo die munia consulis inpleverat conviviumque celebrabat, nihil metuens, an dissimulando metu: cum ingressi milites, vocari eum a tribuno, dixere. Ille, nihil demoratus, exsurgit; et omnia simul properantur : clauditur cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita voce, qua semet miseraretur. Circumdati interim custodia, qui simul discubuerant, nec, nisi provecta nocte, omissi sunt, postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, et imaginatus et inridens Nero, satis supplicii luisse, ait, pro epulis consularibus.

70. Exin M. Annaei Lucani caedem imperat. Is, profluente sanguine, ubi frigescere pedes manusque et paullatim ab extremis cedere spiritum, fervido adhuc et compote mentis pectore, intelligit, recordatus carmen a se compositum, quo vulneratum militem, per eiusmodi mortis imaginem obiisse tradiderat, versus ipsos retulit: eaque illi suprema vox fuit. Senecio posthac et Quinctianus et Scaevinus, non ex priore vitae mollitia, mox reliqui coniuratorum periere, nullo facto dietove memorando.

71. Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis: alius filio, fratre alius, aut propinquo, aut amico interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua ipsíus advolvi et dextram osculis fatigare. Atque ille, gaudium id credens, Antonii Natalis

et Cervarii Proculi festinata indicia inpunitate remuneratur: Milichus, praemiis ditatus, Conservatoris sibi nomen, Graeco eius rei vocabulo, adsumpsit. E tribunis Granius Silvanus, quamvis absolutus, sua manu cecidit: Statius Proximus veniam, quam ab imperatore acceperat, vanitate exitus conrupit. Exuti dehinc tribunatu Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos, Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent, sed tamen existimarentur. Novio Prisco, per amicitiam Senecae, et Glitio Gallo atque Annio Pollioni, infamatis magis, quam convictis, data exsilia. Priscum Antonia Flaccilla coniunx comitata est: Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et integris opibus, post ademptis. Quae utraque gloriam eius auxere. Pellitur et Rufius Crispinus, occasione coniurationis, sed Neroni invisus, quod Poppaeam quondam matrimonio tenuerat. Virginium Flaccum et Musonium Rufum claritudo nominis expulit. Nam Virginius studia iuvenum eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat. Cluvidieno Quieto, Iulio Agrippae, Blitio Catulino, Petronio Prisco, Iulio Altino, velut in agmen et numerum, Aegaei maris insulae permittuntur. At Cadicia, uxor Scaevini et Caesonius Maximus Italia prohibentur. reos fuisse se, tantum poena experti. Atilla, mater Annaei Lucani, sine absolutione, sine supplicio dissimulata.

72. Quibus perpetratis Nero, et concione militum habita, bina nummum millia viritim manipularibus divisit, addiditque sine pretio frumentum, quo ante ex modo annonae utebantur. Tum, quasi gesta bello expositurus, vocat senatum et triumphale decus Petronio Turpiliano consulari, Cocceio Nervae praetori designato, Tigellino praefecto praetorii tribuit, Tigellinum et

[ocr errors]

Nervam ita extollens, ut, super triumphales in foro imagines, apud palatium quoque effigies eorum sisteret. Consularia insignia Nymphidio: de quo, quia nunc primum oblatus est, pauca repetam: nam et ipse pars Romanarum cladium erit. Igitur matre libertina ortus, quae corpus decorum inter servos libertosque principum vulgaverat, ex C. Caesare se genitum ferebat, quoniam forte quadam habitu procerus et torvo vultu erat: sive C. Caesar, scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit.

73. Sed Nero, vocato senatu, oratione inter patres habita, edictum apud populum et conlata in libros indicia confessionesque damnatorum adiunxit. Etenim crebro vulgi rumore lacerabatur, tamquam viros insontes ob invidiam aut metum exstinxisset. Ceterum coe

ptam adultamque et revictam coniurationem, neque tunc dubitavere, quibus verum noscendi cura erat, et fatentur, qui post interitum Neronis in urbem regressi sunt. At in senatu cunctis, ut cuique plurimum moeroris, in adulationem demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum et pro sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus Clemens, hostem et parricidam vocans: donec consensu patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad occasionem privati odii videretur, neu composita aut oblitierata mansuetudine principis novam ad saevitiam retraheret.

74. Tum dona et grates deis decernuntur, propriusque honos Soli, (cui est vetus aedes apud circum, in quo facinus parabatur) qui occulta coniurationis numine retexisset: utque Circensium Cerealium ludicrum pluribus equorum cursibus celebraretur: mensisque Aprilis Neronis cognomentum acciperet: templum Saluti exstrueretur eo loci, ex quo Scaevinus ferrum prompserat.

Ipse eum pugionem apud Capitolium sacravit, inscripsitque IOVI VINDICI. In praesens haud animadversum : post arma Iulii Vindicis ad auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur. Reperio in commentariis senatus, Cerialem Anicium, consulem designatum, pro sententia dixisse, ut templum d. Neroni quam maturrime publica pecunia poneretur. Quod quidem ille decernebat, tamquam mortale fastigium egresso et venerationem hominum merito, quorundam dolo ad omina sui exitus vertebatur: nam deum honor principi non ante habetur, quam agere inter homines desierit.

LIBER XVI.

Breviarium. Cap. 1. 2. Inludit fortuna vanitati Neronis per Bassum, qui thesaurum in Numidia defossum iactat, quem 3. Nero frustra quaerit. 4. Lustrali certamine victoria cantus oblata Neroui et corona facundiae. 5. In eo spectaculo auditorum molestia et Vespasiani periculum. 6. Poppaeam mortuam laudat Nero apud rostra.

7-9. Pulsi Cassius et Silanus necantur. 10. 11. L. Vetus cum Sextia socru et Pollutia filia perit. 12. Adcusatoris praemia. Mensium nova nomina. 13. Turbine ventorum vastata Campania. Pestilentia. Lugdunensem cladem princeps solatur. 14. 15. Sosiani fraude Chaldaeorum consultores, P. Anteius et Ostorius Scapula, delati mortem iussi properant. 16. Taciti super tot cladibus querelae. 17. Rufius Crispinus coactus se interficit. Mella falsis litteris circumventus, similique arte Cerialis. 18. 19. C. Petronius, erudito luxu notus, Tigellini inTACITUS I.

Сс

vidia fractus, venas sibi incidit, flagitia principi codicillis exprobrat 20. Inde Siliae exsilium.

21. 22. Thraseam Paetum adcusant Cossutianus et Eprius; 23. Baream Soranum Ostorius Sabinus. 24. Ad Neronem codicillos dat Thrasea. Is patres vocari iubet. 25. 26. Consultat Thrasea, an in curia defensionem tentet. 27. Nero senatum armis obsidet, infrequentiam patrum arguit. 28. 29. Marcellus Eprius Thraseam, Helvidium, Agrip. pinum, Montanum, 30. Ostorius Baream cum filia Servilia adcusant. 31. Eorum miserabilis defensio in senatu. 32. Egnatius pseudostoicus perfide in Soranum agit; cui 33. Cassius Asclepiodotus egregiam fidem praestat. Thraseae, Sorano, Serviliae datur mortis arbitrium. Helvidius, Paconius, Italia pulsi. Montanus patri concessus. Adcusatores remunerati. 34. Thrasea libat Iovi Liberatori.

Anni unius haec gesta, quia reliqua libri fatum invidit. C. Suetonio, L. Pontio Telesino coss.

1. Inlusit dehinc Neroni fortuna, per vanitatem ipsius et promissa Cesellii Bassi; qui, origine Poenus, mente turbida, nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiam retraxit: vectusque Romam, principis aditum emercatus, expromit, repertum in agro suo specum altitudine inmensa, quo magna vis auri contineretur, non in formam pecuniae, sed rudi et antiquo pondere. Lateres quippe praegraves iacere, adstantibus parte alia columnis: quae per tantum aevi occulta augendis praesentibus bonis. Ceterum, ut coniectura demonstraret, Dido Phoenissam, Tyro profugam, condita Carthagine, illas opes abdidisse, ne novus populus nimia pecunia lasciviret, aut reges Numidarum, et alias infensi, cupidine auri ad bellum accenderentur.

2. Igitur Nero, non auctoris, non ipsius negotii fide satis spectata, nec missis, per quos nosceret, an vera adferrentur, auget ultro rumorem, mittitque, qui velut paratam praedam aveherent. Dantur triremes et delectum remigium iuvandae festinationi. Nec aliud per

« PreviousContinue »