Page images
PDF
EPUB

liora habere. Haec atque talia dictitans, amplecti Britannicum: robur aetatis quam maturrimum precari: modo ad deos, modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris inimicos depelleret: matris etiam interfectores ulcisceretur.

66. In tanta mole curarum Claudius valetudine adversa conripitur, refovendisque viribus mollitie caeli et salubritate aquarum Sinuessam pergit. Tum Agrippina, sceleris olim certa, et oblatae occasionis propera, nec ministrorum egens, de genere veneni consultavit: ne repentino et praecipiti facinus proderetur: si lentum et tabidum delegisset, ne admotus supremis Claudius et, dolo intellecto, ad amorem filii rediret: exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem, et mortem differret. Deligitur artifex talium, vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata, et diu inter instrumenta regni habita. Eius mulieris ingenio paratum virus, cuius minister e spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et explorare gustu solitus.

67. Adeoque cuncta mox pernotuere, ut temporum illorum scriptores prodiderint, infusum delectabili cibo boletorum venenum, nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane Claudii an vinolentia. Simul soluta alvus subvenisse videbatur. Igitur exterrita Agrippina, et, quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia, provisam iam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet. Ille, tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam, rapido veneno inlitam, faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus, summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio.

68. Vocabatur interim senatus, votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur,

dum res firmando Neronis imperio componuntur. Iam primum Agrippina, velut dolore victa, et solatia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem adpellare, ac variis artibus demorari, ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque et Octaviam, sorores eius, adtinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat, ire in melius valitudinem principis, quo miles bona in spe ageret, tempusque prosperum, ex monitis Chaldaeorum, adventaret.

69. Tunc, medio diei, tertium ante idus Octob., foribus palatii repente diductis, comitante Burro, Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest. Ibi, monente praefecto, festis vocibus exceptus, inditur lecticae. Dubitavisse quosdam ferunt, respectantes rogitantesque, ubi Britannicus esset? Mox, nullo in diversum auctore, quae offerebantur, secuti sunt. Inlatusque castris Nero, et congruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum paternae largitionis, imperator consalutatur. Sententiam militum secuta patrum consulta: nec dubitatum est apud provincias. Caelestesque honores Claudio decernuntur, et funeris solenne, perinde ac d. Augusto, celebratur; aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam. Testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.

LIBER XIII.

Breviarium. Cap. 1. Silanus proconsul Asiae veneno necatus Agrippinae fraude. Narcissus ad mortem actus. 2. Laus Burri et Senecae. 3. Claudius censorio funere elatus laudatur a principe. 4. Bona Neronis initia. Multa senatus arbitrio constituta. 5. Agrippinac viriles curae. 6. Parthi Armeniam adfectant. De Nerone varia iudicia vulgi. 7. Is curam belli suscipit. Parthi amittunt Armeniam, cui 8. praepositus Corbulo. 9. Vologeses dat obsides. Nero dissidium ducum componit.

10. Nero civiliter agit et 11. clementiam ostentat. 12. Acten amat, 13. matre fremente, mox frustra blandiente, cuius hinc fracta potentia. 14. Pallas libertus cura rerum demotus. Agrippina ad minas ruit. 15-17. Britannicum Nero praecipiti veneno tollit et eius funus festinat. 18. Matrem indignantem custodibus privat, domum separat. 19-22. Derelicta, rerum novarum incusata se purgat. Accusatores eius puniti. 23. Pallas et Burrus delati. 24. Theatris maior species libertatis data. Urbs lustrata.

25. Neronis nocturna lascivia. Montanus, cum principe per tenebras congressus, mori adactus. Histriones Italia pulsi. 26. 27. Actum de libertis ingratis in servitutem revocandis, sed non peractum. 28. Tribunorum et aedilium cohibita potestas. 29. Aerarii cura varie habita. 30. 31. Inlustrium aliquot damnationes. L. Volusius fato concedit. Amphitheatrum Neronis. Praesides ludos edere prohibiti. 32. Vitae dominorum consultum. Pomponia Graecina, superstitionis externae rea, insons nuntiatur. 33. Rei P. Celer, Cossutianus Capito, Eprius Marcellus.

34. Messalla consul, Neronis liberalitas. 35. Cum Parthis rursus discordia de Armenia. Corbulonis disciplina, virtus, severitas. 36. Pactius Orphitus, contra imperium pugnans fususque extra vallum tendere iussus. 37. Tiridates bello infensat Armeniam, legatos ad Corbulonem mittit, 38. qui fraudem sibi per colloquium paratam eludit et

39-41. Armeniae castella capit, Artaxata adgreditur et, decedente hoste, capit, igne delet. Ob haec Neroni et diis honores. 42. P. Suilius reus in Senecam invehitur, 43. deportatur. 44. Octavius Sagitta anore vecors Pontium tergiversantem ferro transverberat. Liberti mi. ra fides.

45. Poppaeam Sabinam amare Nero occipit. Istius genus, forma, opes, mores, matrimonia, adulter. 46. Eius maritus Otho, ut amoveatur. Lusitaniae praeficitur. 47. Corn. Sulla, principi suspectus, Massiliam mittitur. 48. Puteolis concordia restituta. 49. De numero gladiatorum Syracusis edendorum disceptatio. Thraseae Paeti opinio. 50. Vectigalia contra Neronis impetum retenta. 51. Publicanorum iniquitas temperata. 52. Proconsules rei absoluti.

53. L. Vetus ope Mosellae et Araris Rhenum cum Oceano iungere parat. Obstat Aelii Gracilis invidia. 54. Frisii iuxta Rhenum sedes figere frustra conantur. 55. Eosdem agros Ansibarii occupant fato codem. 56. Boiocali constantia. Ansibarii deleti. 57. Catti ab Her munduris fere ad exitium gentis caesi. Ignes terra editi vix oppressi. 58. Ficus Ruminalis.

[ocr errors]

Gesta haec annis quatuor imp. Claudio Nerone, L. Antistio Vetere. Q. Volusio, P. Cornelio Scipione. imp. Claudio Nerone II, L. Calpurnio Pisone. imp. Claudio Nerone III, Valerio Messalla coss.

Prima novo principatu mors Iunii Silani, proconsulis Asiae, ignaro Nerone, per dolum Agrippinae patratur: non, quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo, ut C. Caesar pecudem auream eum adpellare solitus sit: verum Agrippina, fratri eius L. Silano necem molita, ultorem metuebat, crebra vulgi fama, anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni, et imperium per scelus adepto, virum aetate composita, insontem, nobilem, et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris: quippe et Silanus d. Augusti abnepos erat. Haec caussa necis. Ministri fuere P. Celer, eques Romanus, et Helius libertus, rei familiari principis in Asia inpositi. Ab his proconsuli venenum inter epulas datum est apertius,

quam ut fallerent. Nec minus properato Narcissus, Claudii libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam retuli, aspera custodia et necessitate extrema ad mortem agitur; invito principe, cuius abditis adhuc vitiis, per avaritiam et prodigentiam, mire congruebat.

2. Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus et Annaeus Seneca obviam issent. Hi rectores imperatoriae iuventae, et (rarum in societate potentiae) concordes, diversa arte ex aequo pollebant: Burrus militaribus curis et severitate morum; Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta: iuvantes invicem, quo facilius lubricam principis aetatem, si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent. Certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans, habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet perverterat. Sed neque Neroni infra servos ingenium; et Pallas, tristi adrogantia modum liberti egressus, taedium sui moverat. Propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur, signumque more militiae petenti tribuno dedit optimae matris. Decreti et a senatu duo lictores, flaminium Claudiale, simul Claudio censorium funus, et mox consecratio.

3. Die funeris laudationem eius princeps exorsus est; dum antiquitatem generis, consulatus, ac triumphos maiorum enumerabat, intentus ipse et ceteri; liberalium quoque artium commemoratio, et, nihil regente eo reip. triste ab externis accidisse, pronis animis audita: postquam ad providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare, quamquam oratio, a Seneca composita, multum cultus praeferret: ut fuit illi viro ingenium amoenum, et temporis eius auribus adcom

« PreviousContinue »