Page images
PDF
EPUB

traheretur? neque facturam ultra: et, posse se puerili verbere moneri. Tradunt temporis eius auctores, quia, triumvirali supplicio adfici virginem, inauditum habebatur, a carnifice, laqueum iuxta, compressam: exin, oblisis faucibus, id aetatis corpora in Gemonias abiecta.

10. Per idem tempus Asia atque Achaia exterritae sunt acri magis, quam diuturno, rumore, Drusum, Germanici filium, apud Cycladas insulas, mox in continenti visum. Et erat iuvenis haud dispari aetate, quibusdam Caesaris libertis, velut agnitus, per dolumque comitantibus. Adliciebantur ignari, fama nominis, et promptis Graecorum animis ad nova et mira: quippe elapsum custodiae, pergere ad paternos exercitus, Aegyptum autSyriam invasurum, fingebant simul credebantque. Iam iuventutis concursu, iam publicis studiis frequentabatur, laetus praesentibus, et inanium spe; cum auditum id Poppaeo Sabino. Is, Macedoniae tum intentus, Achaiam quoque curabat. Igitur, quo vera seu falsa anteiret, Toronaeum Thermaeumque sinum praefestinans, mox Euboeam, Aegaei maris insulam, et Piraeeum Atticae orae, dein Corinthiense litus, angustiasque Isthmi evadit: marique alio Nicopolim, Romanam coloniam, ingressus, ibi demum cognoscit, sollertius interrogatum, quisnam foret, dixisse, M. Silano genitum: et, multis sectatorum dilapsis, adscendisse navem, tamquam Italiam peteret. Scripsitque haec Tiberio. Neque nos originem finemve eius rei ultra comperimus.

11. Exitu anni, diu aucta discordia consulum erupit. Nam Trio, facilis capessendis inimicitiis et foro exercitus, ut segnem Regulum ad opprimendos Seiani ministros oblique perstrinxerat. Ille, nisi lacesseretur, modestiae retinens, non modo retudit conlegam, TACITUS I.

N

sed, ut noxium coniurationis, ad disquisitionem trahebat. Multisque patrum orantibus, ponerent odia in perniciem itura, mansere infensi ac minitantes, donec magistratu abirent.

LIBER SEXTUS.

Breviarium. Cap. 1. Tiberii foedae libidines. 2. In Seiani et Liviae memoriam saevitur. Togonii adulationem princeps inridet. 3. Gallionis increpat et punit. Paconianus. 4. Latiaris. Dissidium consulum sedat Maximus. 5. Cotta Messallinus accusatus. 6. Tiberii confessio. Tyrannorum occulta supplicia. 7. Caecilianus, Servaeus, Thermus damnati. Delationes crebrae. 8. M. Terentius, ob Seiani amicitiam accusatus, egregie et libere se defendit, et 9. absolvitur. Vestilius se interimit. Plures gregatim accusati.

10. L. Pisonis, praefecti Urbi, mors et funus. 11. Praefecturae urbis origo et progressus. 12. De Sibyllinis carminibus consultatio. 13. Seditio Romae ob gravitatem annonae coercita. 14. Equites Romani coniurationis crimine cadunt.

15. Germanici filiae L. Cassio et M. Vinicio locatae. 16. Foeneratores accusati. Repressae usurae. 17. Liberalitate Caesaris fides refecta. 18. Iterum accusationes maiestatis et 19. omnes societatis cum Seiano rei necati.

20. C. Caesar Claudiam ducit. Tiberii praesagium de Ser. Galba. 21. Ars Chaldaea. Thrasyllus. 22. De fato dubitatio. 23. Asinius Gallus obit. Mors Drusi miseranda. 21. In eum atrox Tiberii animus. 25. Agrippina perit inedia. 26. Cucc. Nerva sponte vita decedit. 27. Mors Aelii Lamiae, Flacci Pomponii, M. Lepidi.

28. Phoenix in Aegypto visa. Super ca narrationes et iudicia.

29. Labeo sponte moritur, invidiam amoliente Tiberio. Scaurus damnationem anteit. 30. Varii cives urbe exacti. Gaetulicus mira fiducia evadit.

31. Parthis Artabanum amoturis et petentibus regem Tiberius dat Phrahatem et, 32. hoc mortuo, Tiridatem destinat. Orienti Vitellium praeficit. 33-35. Parthos Armenii invadunt; hos Albani Hiberique Thessalis orti iuvant. 36. Artabano in Scythiam profugo 37. Tiri. dates sufficitur. 38. Romae Tiberius saevire pergit. 39. Poppaeus Sabinus obit.

40. Mors Vibuleni Agrippae, Tigranis, Aemiliae Lepidae. 41. Clitas Cappadoces, regi suo rebelies, reprimit Trebellius. 42. Tiridates insigne regium accipit, 43. mox procerum dissidio pellitur, 44. Artabano restituto.

45. Grave incendium Romae Tiberius liberalitate mitigat. Macro Caligulam captat. 46. Tiberius de successore deliberat. Eius praesagium de Caligula. Morbum dissimulat. 47. Acutia damnatur. Albu cilla impietatis in principem defertur. 48. Arruntius taedio temporum venas resolvit. 49. Papinius se praccipitat. 50. Tiberius defectionem suam tegit, Chariclis medici astu compertam. Finit oppressus. 51. Eius varii casus et mors. Gesta haec annis circiter sex, Cn. Domitio M. Sulpicio Galba L. Cornelio Sulla. Paullo Fabio L. Vitellio. C. Gestio Gallo M. Servilio Rufo. Q. Plautio Sex. Papinio. Cn. Acerronio C. Pontio Coss.

Furio Camillo. Ser.

1. Cn. Domitius et Camillus Scribonianus consulatum inierant, cum Caesar, tramisso, quod Capreas et Surrentum interluit, freto, Campaniam praelegebat, ambiguus, an urbem intraret, seu, quia contra destinaverat, speciem venturi simulans: et saepe in propinqua degressus, aditis iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris repetiit, pudore scelerum et libidinum: quibus adeo indomitis exarserat, ut more regio pubem ingenuam stupris pollueret, nec formam tantum et decora corpora, sed in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum, incitamentum cupidinis habebat. Tuncque primum ignota ante vocabula reperta sunt, sellariorum et spintriarum, ex foeditate

loci ac multiplici patientia: praepositique servi, qui quaererent, pertraherent, dona in promptos, minas adversus abnuentes: et, si retinerent propinquus aut parens, vim, raptus, suaque ipsi libita, velut in captos, exercebant.

2. At Romae, principio anni, quasi recens cognitis Liviae flagitiis, ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae dicebantur, in effigies quoque ac memoriam eius, et bona Seiani ablata acrario, ut in fiscum cogerentur: tamquam referret. Scipiones haec et Silani et Cassii, iisdem ferme aut paullum inmutatis verbis, adseveratione multa censebant: cum repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur. Nam principem orabat, deligere senatores, ex quis viginti, sorte ducti et ferro accincti, quotiens curiam inisset, salutem eius defenderent. Crediderat nimirum epistolae, subsidio sibi alterum ex consulibus poscentis, ut tutus a Capreis urbem peteret. Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus, egit gratis benevolentiae patrum: sed quos omitti posse? quos deligi? Semperne eosdem? an subinde alios? et honoribus perfunctos, an iuvenes? privatos, an e magistratibus? Quam deinde speciem fore, sumentium in limine curiae gladios? Neque sibi vitam tanti, si armis tegenda foret. Haec adversus Togonium, verbis moderans: neque ultra abolitionem sententiae suadere.

3. At Iunium Gallionem, qui censuerat, ut praetoriani, actis stipendiis, ius apiscerentur in quatuordecim ordinibus sedendi, violenter increpuit: velut coram rogitans, quid illi cum militibus? quos neque dicta imperatoris, neque praemia nisi ab imperatore accipere par esset Reperisse prorsus, quod d. Augustus non provi

derit. An potius discordiam et seditionem a satellite Seiani quaesitam, qua rudes animos nomine honoris ad corrumpendum militiae morem propelleret? Hoc pretium Gallio meditatae adulationis tulit, statim curia, deinde Italia exactus: et, quia incusabatur facile toleraturus exsilium, delecta Lesbo, insula nobili et amoena, retrahitur in urbem, custoditurque domibus magistratuum. Iisdem litteris Caesar Sextium Paconianum, praetorium, perculit, magno patrum gaudio, audacem, maleficum, omnium secreta rimantem, delectumque a Seiano, cuius ope dolus C. Caesari pararetur. Quod postquam patefactum, prorupere concepta pridem odia: et summum supplicium decernebatur, ni professus indicium foret.

4. Ut vero Latinium Latiarem ingressus est, accusator ac reus iuxta invisi, gratissimum spectaculum praebebatur. Latiaris, ut retuli, praecipuus olim circumveniendi Titii Sabini, et tunc luendae poenae primus fuit. Inter quae Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur, mutua accusatione intenta, nunc silerent? Metum prorsus et noxiam conscientiae pro foedere haberi: at non patribus reticenda, quae audivissent. Regulus, manere tempus ultionis, seque coram principe exsecuturum: Trio, aemulationem inter collegas, et si qua discordes iecissent, melius oblitterari, respondit. Urgente Agrippa, Sanquinius Maximus, e consularibus, oravit senatum, ne curas imperatoris conquisitis insuper acerbitatibus augerent: sufficere ipsum statuendis remediis. Sic Regulo salus, et Trioni dilatio exitii quaesita. Haterius invisior fuit, quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus, et ob segnitiam, quamvis crudelem principem non metuens, inlustribus viris perniciem, inter ganeam ac stupra, meditabatur.

« PreviousContinue »