Page images
PDF
EPUB

bellum atrox aut sterilem pacem, sempiterna: nec aliud levamentum, quam si certis sub legibus militia iniretur: ut singulos denarios mererent; sextusdecimus stipendii annus finem adferret; ne ultra sub vexillis tenerentur, sed iisdem in castris praemium pecunia solveretur. An praetorias cohortes, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere? Non obtrectari a se urbanas excubias: sibi tamen apud horridas gentes e contuberniis hostem adspici.

18. Adstrepebat vulgus, diversis incitamentis: hi verberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrantes: postremo eo furoris venere, ut tres legiones miscere in unam agitaverint. Depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio vertunt, atque unâ tres aquilas et signa cohortium locant: simul congerunt cespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret. Properantibus Blaesus advenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans: Mea potius caede imbuite manus; leviore flagitio legatum interficietis, quam ab imperatore desciscitis. Aut incolumis fidem legionum retinebo, aut iugulatus poenitentiam adcelerabo.

19. Aggerebatur nihilominus cespes, iamque pectori usque adcreverat, cum tandem pervicacia victi inceptum omisere. Blaesus multa dicendi arte, Non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda, ait: neque veteres ab imperatoribus priscis, neque ipsos a divo Augusto tam nova petivisse: et parum in tempore incipientes principis curas onerari. Si tamen tenderent in pace tentare, quae ne civilium quidem bellorum victores expostulaverint; cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae, vim meditentur? De

cernerent legatos, seque coram mandata darent. Adclamavere, ut filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur, peteretque militibus missionem ab sedecim annis: cetera mandaturos, ubi prima provenissent. Profecto iuvene, modicum otium: sed superbire miles, quod filius legati, orator publicae caussae, satis ostenderet, necessitate expressa, quae per modestiam non obtinuissent.

20. Interea manipuli, ante coeptam seditionem Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam turbatum in castris accepere, vexilla convellunt; direptisque proximis vicis, ipsoque Nauporto, quod municipii instar erat, retinentis centuriones inrisu et contumeliis, postremo verberibus insectantur: praecipua in Aufidienum Rufum praefectum castrorum ira, quem dereptum vehiculo, sarcinis gravant, aguntque primo in agmine, per ludibrium rogitantes: an tam immensa onera, tam longa itinera libenter ferret? Quippe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam revocabat, vetus operis ac laboris, et eo immitior, quia tole

raverat.

21. Horum adventu redintegratur seditio, et vagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici verberibus, claudi carcere iubet. Nam etiam tum legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur. Illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque, cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus imminere clamitantes; simul probra in legatum cumulant, coelum ac deos obtestantur; nihil reliqui faciunt, quo minus invidiam, miseri

cordiam, metum et iras permoverent. Adcurritur ab universis, et, carcere effracto, solvunt vincula, desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.

22. Flagrantior inde vis, plures seditioni duces. Et Vibulenus quidam, gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus circumstantium humeris, apud turbatos et, quid pararet, intentos: Vos quidem, inquit, his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo vitam, quis fratrem mihi reddit? quem, missum ad vos a Germanico exercitu de communibus commodis, nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat. sponde, Blaese, ubi cadaver abieceris? Ne hostes quidem sepultura invident. Cum osculis, cum lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari iube; dum interfectos nullum ob scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant.

Re

23. Incendebat haec fletu, et pectus atque os manibus verberans: mox disiectis, quorum per humeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus advolutus, tantum consternationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores, qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur. Ac ni propere, neque corpus ullum reperiri, et servos, adhibitis cruciatibus, abnuere caedem, neque illi fuisse unquam fratrem, pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant. Tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere: sarcinae fugientium direptae: et centurio Lucillius interficitur, cui militaribus facetiis vocabulum Cedo alteram indiderant; quia, fracta vite in tergo militis, alteram clara voce ac rursus aliam poscebat. Ceteros TACITUS I.

B

latebrae texere, uno retento Clemente Iulio, qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium. Quin ipsae inter se legiones octava et quintadecuma ferrum parabant: dum centurionem, cognomento Sirpicum, illa morti deposcit, quintadecumani tuentur; ni miles nonanus preces et, adversum aspernantis, minas interiecisset.

24. Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis; ex re consulturum. Et cohortes delecto milite supra solitum firmatae. Additur magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum custodes imperatori aderant: simul praetorii praefectus, Aelius Seianus, collega Straboni, patri suo, datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuveni, et ceteris periculorum praemiorumque ostentator. Druso propinquanti, quasi per officium, obviae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi, et vultu, quamquam maestitiam imitarentur, contumaciae propiores.

25. Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant: globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent: ceteri tribunal ingenti agmine circumveniunt. Stabat Drusus, silentium manu poscens. Illi, quotiens oculos ad multitudinem retulerant, vocibus truculentis strepere; rursum, viso Caesare, trepidare: murmur incertum: atrox clamor, et repente quies: diversis animorum motibus, pavebant terrebantque. Tandem, interrupto tumultu, litteras patris recitat, in quîs perscriptum erat: Praecipuam ipsi fortissimarum legionum curam, quibuscum plurima bella toleravisset:

ubi primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de postulatis eorum: misisse interim filium, ut sine cunctatione concederet, quae statim tribui possent: cetera senatui servanda, quem neque gratiae neque severitatis expertem haberi par esset.

26. Responsum est a concione, mandata Clementi centurioni, quae perferret. Is orditur de missione a sedecim annis: de praemiis finitae militiae: ut denarius diurnum stipendium foret; ne veterani sub vexillo haberentur. Ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur: Cur venisset, neque augendis militum stipendiis, neque adlevandis laboribus, denique nulla benefaciendi licentia? At hercule verbera et necem cunctis permitti. Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum: easdem artes Drusum retulisse. Numquamne nisi ad se filios familiarum venturos? Novum id plane, quod imperator sola militis commoda ad senatum reiiciat. Eundem ergo senatum consulendum, quotiens supplicia aut proelia indicantur. An praemia sub dominis, poenas sine arbitro esse?

27. Postremo deserunt tribunal; ut quis praetorianorum militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes, caussam discordiae et initium armorum: maxime infensi Cn. Lentulo, quod is, ante alios aetate et gloria belli, firmare Drusum credebatur, et illa militiae flagitia primus aspernari. Nec multo post, digredientem cum Caesare, ac, provisu periculi, hiberna castra repetentem, circumsistunt, rogitantes, quo pergeret? ad imperatorem an ad patres? ut illic quoque commodis legionum adversaretur? Simul ingruunt, saxa iaciunt. Iamque lapidis ictu cruentus, et exitii certus, adcursu multitudinis, quae cum Druso advenerat, protectus est.

« PreviousContinue »