Die Annalen des Tacitus, Volume 1

Front Cover

From inside the book

Common terms and phrases

Popular passages

Page 197 - Exsequi sententias haud institui nisi insignes per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor, ne virtutes sileantur, utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
Page 147 - Liberator baud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non victus, septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde Celebris, dum vetera extollimus recentium incuriosi.
Page 275 - Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur. Quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant, quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur.
Page 232 - Bruti sed etiam mei meminerint." egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per aediles cremandos censuere patres : sed manserunt oecultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet, qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas; neque aliud externi reges, aut qui eadem saevitia usi sunt, nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
Page 36 - Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt.
Page 36 - Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur; neque decemviralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu valuit. non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit.
Page 275 - Quid scribam vobis, patres conscript!, aut quo modo * scribam aut quid omnino non scribam hoc tempore, di me deaeque peius perdant, quam perire me cotidie sentio, si scio.
Page 46 - Augusti, ad genua ipsius manus tendere, cum proferid libellum i5 recitarique iussit. opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque in armis, quot classes regna provinciae, tributa aut vectigalia, et necessitates ac largitiones.
Page 174 - Atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus, sine dignitate senatoria, multos triumphalium consulariumque potentia anteiit : diversus a veterum instituto, per cultum et munditias : copiaque et adfluentia luxu propior : suberat tamen vigor animi, ingentibus negotiis par, eo acrior, quo somnum et inertiam magis ostentabat.
Page 222 - Tiberium viguerit. unde dubitare cogor, fato et sorte nascendi , ut cetera , ita principum inclinatio in hos , offensio in illos , an sit aliquid in nostris consiliis , liceatque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis vacuum.

Bibliographic information