Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

*EX HOMERO.] Partem hanc alteram hujus Delectûs, quae est Poë- 3. tica, incipiendam duximus à selectis quibusdam ex Odysseâ Homeri. Nihil ex Iliade hîc exhibuimus, quia hujus exemplaria comparatu faciliora sunt quam Odysseae; et unusquisque Linguae Graecae Studiosus, utcunque tenuis sit ejus bibliotheca, imprimis possidere debet exemplar Novi Foederis Graecè; deinde Iliadis Homeri. Quemadmodum igitur nihil ex illo in priorem, ita nihil ex hac in posteriorem hunc tomum transtulimus.

Quod ad Homerum, auctorem et Iliadis et Odysseae, attinet, is antiquissimus omnium scriptorum Graecorum, quorum ulla opera ad nostra tempora pervenere, habendus est. Quae enim composuisse dicitur Orpheus, Musaeus, Linus, aliique, qui ante Homerum vixerint, eorum nihil quod genuinum aestimandum sit hodiè extat. Hesiodus forsan Homero fuit aequalis; sed vix audiendi sunt ii qui illum perhibent vetustiorem.

Neque Homerus tantùm poëtarum Graecorum antiquissimus est, verum etiam omnium poëtarum tum veterum tum recentiorum longè praestantissimus ; unde princeps omnium saeculorum poëtarum, et praecipuus Poëta, semper habitus fuit et dictus. "Homerus," inquit Cicero, "propter excellentiam, commune poëtarum nomen "apud Graecos efficit suum." [Top. cap. 13.] Et alibi, "Certè "similis nemo Homeri." [De Divin. lib. ii. cap. 47.] Atque Velleius Paterculus, de eodem loquens, his verbis utitur; "Clarissimum "—Homeri illuxit ingenium, sine exemplo maximum: qui magni"tudine operis, et fulgore carminum solus appellari Poëta meruit. "In quo hoc maximum est, quod neque ante illum, quem ille imita"retur, neque post illum, qui eum imitari possit, inventus est." [Lib. i. cap. 5.] Verùm enimvero praeconiorum, quae de eo antiqui scriptores memoriae prodiderunt, vel quae ei à recentioribus tributa sunt, magnum aliquem numerum hîc proferre nimis foret longum, t ab instituto nostro alienum. Eorum amplam messem inveniet ector curiosus ad finem Gnomologiae Homeri, per doctissimum Jacobum Duportum. Quicunque autem Homeri excellentiam penitùs cognoscere cupit, is potius praecipui ipsius Poëtae opera diligenter perscrutari debet. Sine horum intimâ cognitione nemo eruditus meritò haberi potest. Qui Homeri poëmata ignorat, nihil ferè novit de vetustis mundi temporibus.

Liceat igitur nobis studiosam juventutem obsecrare, ut summam attentionem adhibeat ingenii monumentis quae supersunt exquisitis

NOTAE PHILOLOGICAE

AD

EXCERPTA HEROICA.

I. NOTAE IN HOMERUM.

*EX HOMERO.] Partem hanc alteram hujus Delectûs, quae est Poë- 3. tica, incipiendam duximus à selectis quibusdam ex Odysseâ Homeri. Nihil ex Iliade hîc exhibuimus, quia hujus exemplaria comparatu faciliora sunt quam Odysseae; et unusquisque Linguae Graecae Studiosus, utcunque tenuis sit ejus bibliotheca, imprimis possidere debet exemplar Novi Foederis Graecè; deinde Iliadis Homeri. Quemadmodum igitur nihil ex illo in priorem, ita nihil ex hac in posteriorem hunc tomum transtulimus.

Quod ad Homerum, auctorem et Iliadis et Odysseae, attinet, is antiquissimus omnium scriptorum Graecorum, quorum ulla opera ad nostra tempora pervenere, habendus est. Quae enim composuisse dicitur Orpheus, Musaeus, Linus, aliique, qui ante Homerum vixerint, eorum nihil quod genuinum aestimandum sit hodiè extat. Hesiodus forsan Homero fuit aequalis; sed vix audiendi sunt ii qui illum perhibent vetustiorem.

Neque Homerus tantùm poëtarum Graecorum antiquissimus est, verum etiam omnium poëtarum tum veterum tum recentiorum longè praestantissimus; unde princeps omnium saeculorum poëtarum, et praecipuus Poëta, semper habitus fuit et dictus. "Homerus," in

66

66

quit Cicero, propter excellentiam, commune poëtarum nomen apud Graecos efficit suum." [Top. cap. 13.] Et alibi, "Certè "similis nemo Homeri." [De Divin. lib. ii. cap. 47.] Atque Velleius Paterculus, de eodem loquens, his verbis utitur; "Clarissimum "Homeri illuxit ingenium, sine exemplo maximum: qui magni"tudine operis, et fulgore carminum solus appellari Poëta meruit. "In quo hoc maximum est, quod neque ante illum, quem ille imita"retur, neque post illum, qui eum imitari possit, inventus est." [Lib. i. cap. 5.] Verùm enimvero praeconiorum, quae de eo antiqui scriptores memoriae prodiderunt, vel quae ei à recentioribus tributa sunt, magnum aliquem numerum hic proferre nimis foret longum, t ab instituto nostro alienum. Eorum amplam messem inveniet ector curiosus ad finem Gnomologiae Homeri, per doctissimum Jacobum Duportum. Quicunque autem Homeri excellentiam penitùs cognoscere cupit, is potius praecipui ipsius Poëtae opera diligenter perscrutari debet. Sine horum intimâ cognitione nemo eruditus meritò haberi potest. Qui Homeri poëmata ignorat, nihil ferè novit de vetustis mundi temporibus.

Liceat igitur nobis studiosam juventutem obsecrare, ut summam attentionem adhibeat ingenii monumentis quae supersunt exquisitis

3. simi hujus poëtae. Quanquam enim, cum quibusdam ex summis ejus laudatoribus, dicere nolumus omne genus scientiae in Homeri carminibus posse inveniri, hoc tamen confirmare audemus, Iliadem et Odysseam abundare adeò immensâ varietate imaginum et similitudinum, atque incredibili numero rerum gestarum, quibus hominum mores, studia et affectus ad vivum, ut dicam, repraesentantur, ut fieri non possit quin lectoris animus, cui acies non prorsus est obtusa, summum fructum et voluptatem unà capiat, cum ingenti quadam admiratione conjunctam. "Quid enim," ut verbis utar viri ornatissimi Roberti Lowth," nobis usu venn Homerum legentibus? Quis est tam "iners, tam inhumanus, quem non incredibili voluptate perfundat, 66 quem non moveat et percellat, suoque veluti afflatum instinctu se"cum abripiat divinum illud ingenium?" [De Sacr. Poës. Hebr. Prael. i.] Etiam interpositio illa ac ministerium deorum, quae totam Iliadem et Odysseam pervadunt, doctrinam nequaquam inutilem cum lectoribus communicant. Namque ibi disci potest quid Graecorum antiquissimi censerent et quomodo agerent de rebus divinis: Et quanquam LOGginus aliique critici Homerum in eo reprehenderunt, quod personas suas divinas ad naturae humanae imbecillitatem saepissimè deduxerit; hoc tamen, utcunque verum sit, summo poëtae nequaquam vitio verti debuisset. Nam si deos aliter quam pro captu vulgi repraesentare conatus esset, hoc philosophum non poëtam fuisset agere; atque in unâ parte artis suae se planè hospitem ostendere Quippè Homeri fuit deos suos, juxta atque heroas exhibere, non quales esse debuerint, sed quales famâ accepisset.* In hoc igitur, at in multis aliis, eum imitati sunt sequentes poëtae; et praesertim elegantissimus Virgilius, qui, etsi ministerio deorum in Aeneide utatur, modo multò magis artificioso, quod ad structuram fabulae suae, quàm noster Homerus, (uti praeclarè ostendit vir eruditissimus Chr. G. Heyne, in Excursu suo primo ad Lib. i. Aeneidos,†) tamen notioni Homericae de essentiâ et naturâ deorum ubique adhaeret. Et qui naturam et attributa deorum Homericorum ignorat, nae is poetas nec Graecos nec Latinos rectè intelligere potest.

Porrò; Homeri poëmata optimam descriptionem statûs civilis Graeciae aliquandiu et ante et post bellum Trojanum continent, unde historici quoque nomen mereri à quibusdam habitus sit. Geographorum sui saeculi eum fuisse facilè principem inter omnes constat. Cujus rei egregia indicia in carminibus ejus subindè apparent, praesertim in posteriore parte libri secundi Iliadis, quae vocatur Catalogus. Differt quidem narratio Homeri in formâ à narratione historici; nec sua regionum mentio eadem est ac descriptio geographi: quippe longè alia est ratio poëtica ac historica vel geographica. Peculiaris autem laus est Homeri, ut finem historici et geographi quodammodo attingat, per viam quidem minùs directam, sed multò jucundiorem et amoeniorem. Immò, Horatio judice, etiam philosophis Homerus anteponendus est.

Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Pleniùs ac meliùs Chrysippo et Crantore dicit:

Vid. Sam. Clarke ad Iliad. á, 2.

Editt. scil. 2. et 3.

‡Vide Wood's Essay on the Original Genius and Writings of Homer.

« PreviousContinue »