Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

propius suggressus hostis certo jactu tela exhauserat , velut cuneo erupit . Idem auxiliarium impetus, et eques, protentis hastis, perfringit quod obvium, et validum erat. Ceteri terga praebuere, difficili effugio, quia circumjecta vehicula sepserant abitus. Et miles ne mulierum quidem neci temperabat: confixaque telis etiam jumenta corporum cumulum auxerant. Clara et antiquis victoriis par ea die laus parta. Quippe sunt , qui paullo minus quam octoginta millia Britannorum cecidisse tradant , militum quadringentis ferme interfectis, nec multo amplius vulneratis. Boadicea vitam veneno finivit. Et Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat , abnueratque, contra ritum militiae, jussa ducis , se ipsum gladio transegit.

38. Contractus deinde omnis exercitus subpellibus habitus est, ad reliqua belli perpetranda. Auxitque copias Caesar, missis ė Germania duobus legionariorum millibus, octo auxiliariorum cohortibus, ac mille equitibus: quorum adventu, nonani legionario milite suppleti sunt; cohortes alaeque novis hibernaculis locatae , quodque nationum ambiguum aut adversum fuerat , igni atque ferro vastatur. Sed nihil aeque, quam fames, adfligebat serendis frugibus incuriosos, et omni aetate ad bellum versa , dum nostros commeatus sibi destinant: gentesque praeferoces tardius ad pacem inclinant ; quia Julius Glassicianus, successor Cato missus, et Suetonio discors,

chè, appressatosi l'inimico, senza errar colpo ogni turcasso ebbe voto, scagliossi in forma di conio. Gli ajuti mossero con egual impeto, e i cavalieri con l'aste in resta ogni gagliardo incontro spezzarono. Volsero gli altri le spalle; ma i carri posti all'intorno chiudean le uscite alla fuga. Ed il soldato neppure dall'uccision delle femmine s'asteneva; e sin le bestie, trafitte dalle saette, crebbero il cumulo de' cadaveri. Insigne gloria quel giorno; ed alle antiche vittorie eguale acquistossi; poiché v'ha tali che narrano poco meno di ottanta mila Britanni spenti, quattrocento spenti de' nostri, nè molto più di feriti. Boadicea finì di veleno. E Penio Postumo, mastro di campo della seconda legione, inteso il lieto successo della ventesima e quartadecima, perchè frodò di pari gloria la sua legione, schernendo contro il dovere della milizia gli ordini del capitano, da se medesimo s'ammazzo.

38. Raccolto quindi l'intero esercito fu ritenuto ne' padiglioni per trarre a fine la guerra. E Cesare lo rinforzò con due mila legionarj inviati dalla Germania, otto compagnie d'ausiliari, e mille cavalli. Al giunger loro si rifornà di legionarj la nona: gli ajuti e i cavalli si ebbero novi quartieri; e quante vi erano nemiche, o dubbie nazioni a ferro e a fuoco si devastarono. Ma niente più travagliavali che la fame, dimentichi di seminare, e tutti datisi all' armi, contando su i nostri viveri, e i popoli più feroci piegandosi più lentamente alla pace, perche Giulio Classiciano, dato per successore a Cato, ed a Svetonio discorde, il ben pubblico con le private animosità frastornava, e avea sparso, che si

[graphic]

bonum publicum privatis simultatibus impediebat: disperseratque , novum legatum opperiendunt esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consulturum. Simul in urbem mandabat, nullum proelio finem expectarent, nisi succederetur Suetonio: cujus adversa, pravitati ipsius ; prospera, ad fortunam Reip. referebat.

39. Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est ex libertis Polycletus, magna Neronis spe, posse auctoritate ejus, non modo inter legatum procuratoremque concordiam gigni, sed et rebelles Barbarorum animos pace componi . Nec defuit Polycletus, quo minus, ingenti agmine Italiae Galliaeque gravis , postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet. Sed hostibus inrisui fuit, apud quos, flagrante etiam tum libertate, nondum cognita libertorum potentia erat: mirabanturque, quod dux et exercitus, tanti belli confector, servitiis obedirent. Cuncta tamen ad Imperatorem in mollius relata: detentusque rebus gerundis Svetonius, quod post paucas naves in litore remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello, tradere, exercitum Petronio Turpilano, qui jam Consulatu abjerat, jubetur. Is non irritato hoste, neque lacessitus , honestum pacis nomen segni otio imposuit.

40. Eodem anno Romae insignia scelera , alterum Senatoria, servili alterum audacia, admissa sunt. Domitius Balbus erat Praetorius, simul longa senecta , simul orbitate et pecunia insidiis obnoxius. Ei, propinquus Valerius Fa

dovesse il nuovo legato attendere ; provvedereba be clementemente agli arresi senza ira ostile e superbia di vincitore. Insieme scriveva a Roma, che non sperassero la guerra spenta, se non mandavasi un successore a Svetonio: le cui tristi imprese alla malizia sua attribuiva, le prospere alla fortuna della repubblica.

39. Si spedì dunque a visitar lo stato della Brettagna Policleto liberto, con gran fidanza del Principe, che si potesse con la costui autorità non solo riconciliare il Legato e il Procuratore, ma ridur anche a pace i rubelli cuori de' Barbari. Nè Policleto manco, con un immenso corteggio grave all'Italia e alla Gallia, poich' ebbe varcato il mare, di presentarsi anche a soldati nostri terribile. Má fu di scherno a' nemici , da' quali , tuttora ardenti di libertà, non conosceasi per anco la potestà de’liberti : e si stupivano, che un capitano e un esercito, di tanta guerra oppressore , ad uno schiavo obbedissero. Pure ogni cosa fu riferita più dolcemente all' Imperadore. E Svetonio fu ritenuto al governo : per aver poi perduto alquante navi in sul lido con la lor ciurma, come durasse la guerra, gli si domanda di consegnare l'esercito a Turpiliano, ch'era già uscito di Consolo. Questo, non provocato il nemico, nè provocatone , diè nome onesto di pace ad un riposo vigliacco.

40. Nello stess' anno in Roma scelleratezze orribili si commisero, una dall' arditezza d'un Senatore , l'altra d'un servo. Domizio Balbo , di già pretore, e per esser decrepito e per essere senza figliuoli e ricchissimo, andava esposto alle insidie.

Annali Tom. IIÍ.

[graphic]

bianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum, adscitis Vinicio Rufino et Terentio Lentino equitibus Romanis. Illi Antonium Primum, et Asinium Marcellum sociaverant . Antonius audacia promptus : Marcellus Asinio Pollione proavo clarus,neque morum spernendus habebatur, nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat. Igitur Fabianus tabulas iis, quos memoravi, et aliis minus inlustribus, obsignat. Quod apud patres convictum : et Fabianus Antoniusque, cum Rufino et Terentio, lege Cornelia damnantur. Marcellum memoria majorum, et preces Caesaris, poenae magis, quam infamiae exemere.

41. Perculit is dies Pompejum quoque Aelianum, juvenem Quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum: eique Italia et Hispania, in qua ortus erat, interdictum est. Pari ignominia Valerius Ponticus adficitur, quod reos, ne apud praefectum urbis arguerentur, ad Praetorem detulisset, interim, specie legum, mox praevaricando, ultionem elusurus. Additur Senatusconsulto: qui talem operam emptitasset, vendidissetve, perinde poena teneretur, ac publico judicio calumniae condemnatus.

42. Haud multo post, praefectum urbis Pedanium Secundum servus ipsius interfecit: seu negata libertate , cui pretium pepigerat, sive amore exoleti infensus, et dominum aemulum non tolerans. Ceterum cum, vetere ex more, familiam omnem, quae sub eodem tecto mansitaverat, ad supplicium agi oporteret, concursų

« PreviousContinue »