Page images
PDF
EPUB

vocato Quaestore, Libemus, inquit, Jovi Liberatori. Specta juvenis: et omen quidem Dii prohibeant; ceterum in ea tempora natus es, quibus firmare animum expediat constantibus exemplis. Post, lentitudine exitus graves cruciatus adferente, ●bversis in Demetrium.....

Annali Tom. III.

mo, disse,a Giove Liberatore. Contempla, o giovane; e gli Dii pure il presagio stornino: ma in tali tempi nascesti, che gli è spediente rinforzar l'animo con forti esempi. Dandogli quindi il lento sgorgar del sangue tormenti atroci, volto a Deme

trio.....

330

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1.

LIBER PRIMUS

Initium

nitium mihi operis Ser. Galba iterum, T. Vinius Consules erunt. Nam post conditam urbem DCC et. XX prioris aevi annos multi auctores retulerunt; dum res Populi Rom. memorabantur, pari eloquentia ac libertate; postquam bellatum apud Actium, atque omnem potestatem ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere. Simul veritas pluribus modis infracta; primum inscitia Reip. ut alienae, mox libidine assentandi, aut rursus odio adversus dominantes. Ita neutris cura posteritatis, inter infensos vel obnoxios. Sed ambitionem Scriptoris facile adverseris: obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur. Quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest. Mihi Galba, Otho, Vitellius, nec beneficio, nec injuria cogniti. Dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano longius provectam, non abnuerim: sed incorruptam fidem professis, nec amore quisquam, et sine odio dicendus est. Quod si vita

DI

C. CORNELIO TACITO

1.

Sergio

LIBRO PRIMO

ergio Galba per la seconda volta e Tito Vinio Consoli daran principio a quest'opera. Poichè dopo la fondazione di Roma, molti narrarono i settecento vent'anni dell'età prima,, sinchè le cose Romane con eloquenza e libertà pari rammemoravansi: posciachè ad Azio fu combattuto, e recar tutto in balia d'un solo ad aver pace convenne, que'grand'ingegni piegarono. Fu pure in più modi guasta la verità, prima per ignoranza della repubblica, come straniera; per voglia poi di blandire, o ancor per odio a' signoreggianti. Così tra ligj e maligni niuno ebbe cura della posterità. Ma facilmente le piaggerie d'uno storico ributterai; il biasimo ed il livore a piene orecchie ricevonsi: perchè l'adulazione ha mal nome di servitù, la maldicenza di libertà falsa immagine. Io non conobbi Galba, Ottone, Vitellio nè per favore, nè per ingiuria. Non niegherò la mia dignità cominciata da Vespasiano, accresciuta da Tito, oltre promossa da Domiziano. Ma uom di fede incorrotta di chicchessia nè con amore dee scrivere, e senza malignità.

suppeditet, principatum divi Nervae, et imperium Trajani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui: rara temporum felicitate, ubi sentire, quae velis, et, quae sentias dicere licet.

2. Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. Quatuor Principes ferro interempti. Tria bella civilia, plura externa, ac plerumque permixta. Prosperae in Oriente, adversae in Occidente res. Turbatum Illyricum: Galliae nutantes: perdomita Britannia et statim missa: coortae in nos Sarmatarum ac Suevorum gentes: nobilitatus cladibus mutuis Dacus. Mota etiam, prope Parthorum arma, falsi Neronis ludibrio. Jam vero Italia novis cladibus, vel post longam saeculorum seriem repetitis, adflicta. Haustae aut obrutae urbes, foecundissima Campaniae ora. Urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso: pollutae caerimoniae: magna adulteria: plenum exiliis mare: infecti caedibus scopuli. Atrocius in urbe saevitum. Nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine, et ob virtutes certissimum exitium. Nec minus praemia delatorum invisa, quam scelera; cum alii sacerdotia et consulatus, ut spolia, adepti, procurationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent cuncta odio et terrore. Conrupti in dominos servi, in patronos liberti; et, quibus deerat inimicus, per amicos oppressi.

3. Non tamen adeo virtutum sterile saeculum,

« PreviousContinue »