Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

HARVARD COLLEGE LIBRARY

GIFT OF

CHARLES HALL GRANDGENT

JANUARY 14, 1933

PRAEFATIO.

Novem epistularum libros a Plinio editos esse auctore constat Sidonio Apollinari, qui epist. IX, 1 'addis' inquit et causas quibus hic liber nonus octo superiorum voluminibus adcrescat, quod C. Secundus, cuius nos orbitas sequi hoc opere pronuntias, paribus titulis opus epistulare determinet.' obscurata autem proximis a Sidonio saeculis harum epistularum memoria decimo saeculo tria extiterunt exemplaria cum scriptura verborum tum dispositione epistularum aliquantum inter se dissimilia. e quibus exemplaribus unum genuinum novem librorum numerum, sed membranis aliquot casu interceptis minutum, servaverat; alterum octavo libro omisso, nono pro octavo posito, turbato praeterea in quinto et in ultimo libro epistularum ordine, octo libros exhibuit; tertium denique libros quattuor primos cum sex primis libri quinti epistulis complectebatur. praeterea autem in eo codice quarti libri epistula vicesima septima omissa erat: unde evasit numerus epistularum centum. ex hac igitur stirpe cum triplex librorum genus quo posterior aetas usa est propagaretur, non simul diversis exemplis descripti codices apparuerunt, sed paullatim alio genere post aliud reperto universus epistularum numerus in lucem prodiit.

Nam cum post eam quoque aetatem quam dixi a paucis Plinii epistulae legerentur, primum reliquis duobus generibus latentibus centuria epistularum ex eo exemplo quod tertio loco posui ducta doctorum hominum manibus versabatur. cuius modi codice tertio decimo saeculo usus est Vincentius Bellovacensis, qui in Speculo historiali lib. X c. 67 Plinii epistolas ad diversos circiter centum se repperisse ait et paucos flores ex huius epistolis excerptos' quos subiecit ex his ipsis centum epistulis petivit, eosque ita comparatos ut ex verborum scriptura cum libris manu scriptis quorum hodie copia facta est collata intellegi possit ad id genus quod dixi Vincentii codicem pertinuisse. habemus autem huius stirpis testem Vincentii aetate aliquanto superiorem Florentinum codicem, quem in bibliotheca Laurentiana inter eos libros qui illuc e bibliotheca Florentina S. Marci, cuius olim fuit numero 284 notatus, travecti necdum in numeros relati sunt inveni. is igitur est membranaceus forma quadrata minore, sub finem saeculi decimi, ut mihi videbatur, in Germania scriptus. nam et scrip

a*

« PreviousContinue »