M. Tullii Ciceronis De legibus libri tres

Front Cover
Sumptibus et Typis B.G. Teubneri, 1855 - 404 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 35 - Ego vero excipiam. nam mihi cum multa eximia divinaque videntur 5 Athenae tuae peperisse atque in vitam hominum attulisse, tum nihil melius illis mysteriis, quibus ex agresti immanique vita exculti ad humanitatem et mitigati sumus, initiaque ut appellantur ita re vera principia vitae cognovimus, neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi.
Page 48 - ... obtemperandi modus. nam et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse, itaque oportet et eum qui paret sperare, se aliquo tempore imperaturum, et illum qui imperat cogitare, brevi tempore sibi esse parendum.
Page 7 - Postulatur a te iam diu vel flagitatur potius historia. sic enim putant, te illam tractante effici posse, ut in hoc etiam genere Graeciae nihil cedamus.
Page 9 - ... itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est ñeque tara mansueta ñeque tarn fera, quae non, etiam si ignoret quai em habere deum deceat, tarnen habendum sciat.
Page 54 - Nimia potestas est tribunorum plebis'. Quis negat? Sed vis populi multo saevior multoque vehementior, quae ducem quod habet interdum lenior est, quam si nullum haberet. Dux enim suo (se) periculo progredi cogitât, populi impetus periculi rationem sui non habet.
Page 23 - ... movemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum quos diligimus aut admiramur adsunt vestigia.
Page 28 - Sit igitur hoc iam a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque quae gerantur eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, 16 piorumque et impiorum habere rationem.
Page 55 - ... a patribus ista potestate arma ceciderunt, restincta seditio est, inventum est temperamentum, quo tenuiores cum principibus aequari se putarent, in quo uno fuit civitatis salus. 'at duo Gracchi fuerunt.
Page 27 - Nam ñeque medicorum praecepta dici veré possunt, si quae inscii inperitique pro salutaribus mortífera conscripserint, ñeque in populo lex cuicuimodi fuerit illa, etiam si perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniustorumque distinctio, ad illam antiquissimam et rerum omnium principem expressa naturam, ad quam leges hominum diriguntur, quae supplicio inprobos adficiunt, defendunt ac tuentur bonos.
Page 25 - Hanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod Universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei.

Bibliographic information