Page images
PDF
EPUB

Et pag. 78.

Sed quia labilium seducta cupidine rerum
Allicit illecebris animam caro, nec sinit esse
Principii memorem, vel cujus imaginis instar
Facta sit, aut quorsum resoluta carne reverti
Debeat, inde boni subit ignorantia veri.

Nec in comparationibus est infelix, qua in re praecipue eum laudavit Borrichius. Unam pag. 67, addere libet.

Qualis in Aegeo desperans navita ponto,
In quam fluctivomus fracta jam nave videtur
Conjurasse notus, socios solatur inertes,
Dissimulansque metum, comitum titubantia firmat
Pectora, et invito parat ire per aequora vento.

Sed in MS. pro nave melius puppe legitur. Habeo editionem Alexandreidos, in qua vir doctus plurimas vulgatis longe meliores lectiones ex MS. nescio quo notavit. Hinc Galterus saepius liberatur phrasibus alienis et erroribus metricis, quae, duo vitia in eo jure Borrichius reprehendit. Christ. Daumius editionem Ingolstadiensem cum edit. et MS. comparaverat, quam olim possedit Heumannus, quem vide in Via ad Hist. Litter. cap. IV, , pag. 65. Fieri potest ut ex eodem fonte fluxerint quae editioni meae adscripta sunt.

JOANNES CALIGATOR

LOVANIENSIS.

N. 1320.

Caligatori obtigerant parentes pauperes, animus vero discendi mire cupidus et felix. Hoc cognito magistratus Lovanienses puerum suo sumptu erudiendum curave

runt, et ingenium, quod in occulto latuisset, consilio laudabili in lucem vocarunt. Praeter Theologiam, rem quoque poëticam exercuit, et scripto Principis speculo, dedicatoque Duci Venceslao, qui a. 1383 mortuus est, lauream Apollinarem meruit. Hujus carminis fragmenta quaedam typis exprimi curaverunt Molanus, Divaeus et Petrus de Leydis. Nos ex sequentibus de Caligatore judicemus.

Princeps illustris, qui se volet esse potentem,
Rex, dux, sive comes,
animos domet ille feroces,
Legibus insudans, nec victa libidine colla,
Cum Sardanapalo, foedis submittat habenis,
Ne contemnatur. Etenim licet Indica longe
A nobis posita tellus sua jura tremiscat,
Detque tributa sibi, seu serviat ultima Thule,
Insula parva maris: tamen atras pellere curas,
Quae vitam breviant, miserasque fugare querelas,
Quae cor dilacerant, non posse, potentia non est.

Videmus Caligatorem sordes saeculi sui non omnino eluisse; sed delectamur tamen studio viri, qui meliora ab antiquioribus discere, inque rem suam convertere nititur. Ego saepe animadverti duos praecipue scriptores placuisse hominibus illorum temporum, qui quidem aliqui esse volebant. Sunt isti Severinus Boëthius, et Dionysius Cato, ut vulgo appellatur. Caligator loco laudato spoliavit Boëthium lib. III, Metr. VI.

Qui se volet esse potentem,
Animos domet ille feroces,
Nec victa libidine colla
Foedis submittat habenis.
Etenim licet Indica longe
Tellus tua jura tremiscat,
Et serviat ultima Thule:
Tamen atras pellere curas,
Miserasque fugare querelas
Non posse, potentia non est.

Aliis locis multa sublegit ex Catone. Ita pag. 435.
Corporis exigui vires contemnere noli,

Consilio pollet, cui vim natura negavit :

ex Caton. Distich. II. 9, qui versus an sint Caligatoris, merito dubitat Paquot. Tom. VI Mem. pag. 433. sqq., qui ex Molano, Divaeo et P. de Leydis ea repetiit.

LAURENTIUS PHYSICUS

Floruit 1423.

Laurentius erat medicus Neomagensis, et operam fortasse peculiarem dedit Arnoldo Egmundano, duci Gelriae ab a. 1423 ad 1472. Legimus compositum ab eo Neomagi et harengae elogium, hoc inscriptum in Theatro Anatomico Leidae, illud servatum a Boxhornio Theatr. Holland. pag. 48. Vide etiam Paquot. Tom. VI Mem. pag. 110 sqq. Neomagum ita incipit laudare:

Sunt Neomagenses solares, Martinienses,
Et Veneris gentes, Leopardum conspicientes.
Est urbs regalis, urbs nobilis, imperialis.

Harengam:

Halec salsatum, crassum, blancum, grave, latum.
Illud dorsatum, scissum, perventrificatum,

Atque ita, omnibus harengae beneficiis enumeratis,

Hoc medicinatum Laurens fert versificatum.

Hoc carmen inscriptum erat in tabella pensili, in coenaculo Caroli. Gelriae quondam ducis, relicta ei ab avo

suo Arnoldo Egmundano. Conf. Syllog. Epist. Anton. Matthaei, pag. 320. Ibi hanc observationem additam legimus: »Laurentius hic fuit medicus. Physicum vocat Jo. Smith in Mantissa ad oppidum Batavorum." Sed physici et medici nomen iis temporibus idem fere significabat. Ita reperias apud eundem Matthaeum, pag. 366, in veteri testamento: »Pannus illi, quem habuit magister Johannes Physicus." Unde et Britanni nomen Medico dederunt, eaque significatio in antiquo sermone Franco remansit.

RODOLPHUS AGRICOLA

BAFFLOUS.

N. 1442. M. 1485.

si ab Adagiis

De Agricola multi tam multa dixerunt, ut, Desiderii Erasmi ad historiam Frisicam Ubbonis Emmii transeamus, et ab Emmio ad Almeniacum Groninganum Theodori Swindereni a. a C. N. MDCCCXIII descendamus, vel longum sit singulos enumerare. Rem igitur, optimos secuti auctores, quam paucissimis absolvemus. Natus in Bafflöe, pago agri Groningani, non insigni quidem, sed honesto tamen genere, Lovanii studuit philosophiae et initiis theologiae. Quod vero domi non potuit consequi, foris quaesivit. In Francia igitur et praecipue in Italia moratus, literarum humanitate ingenium excoluit eum in finem, quoad civibus suis viam monstrare posset, qua deinde ipsi progrederentur. Nul

[ocr errors]

lam attigit disciplinam quin, ut tunc erant tempora, divine in ea excelluerit. In carmine, inquit Erasmus Adag. pag. 172, alterum Maronem dixisses. Et Pierius Winsemius in Praef. Amorum, Agricolam fecisse narrat, ut inculta et in horridum septentrionem protrusa Germania, cujus pars habebatur Frisia, aemulo Italiae ore loqueretur. Jani Secundi testimonium, quod addit Winsemius, legitur Epist. libro I. p. 143, cui Musae quoque in Frisiam commigrasse videbantur,

Ex

quo Germanos vates celeberrimus inter,
Rudolphus Frisü lausque decusque soli,
Dulcia contentis modulatus carmina nervis,
Traxit Apollineas in sua vota deas,

Opera Agricolae edita sunt Coloniae a. 1539. II tom. fol. In posteriore legitur carmen de vita D. Judoci, aliaque varii argumenti. Ipsa Agricolae opera me non vidisse hoc magis doleo, quo pauciora poëmata suis delitiis inseruit Gruterus tom. I, pag. 8. Quae adeo hic repetam omnia.

IN FACIEM CICERONIS, INITIO ORATIONUM PICTAM.

Ora vides, audisque diserta tonitrua linguae:
de vivo plus Cicerone feras?

Quid, rogo,

Disertum tonitru de summa vi eloquentiae equidem non dixerim.

IN FACIES DUORUM AMANTUM SIMUL PICTAS.

Ecce dat ars oculos, datque ora simillima veris.
Quantum erat, ut vocem dii facilesque darent.

Hoc optare solent picturae veritate percussi. Anacreon Od. XXVIII, 34.

Απέχει. Βλέπω γὰρ αὐτήν.

Τάχα, κηρέ, καὶ λαλήσεις.

« PreviousContinue »