Page images
PDF
EPUB

Invidiosa dabit minimus solatia sanguis.
"At vindicta bonum vita jucundius ipsa."
Nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
Interdum aut levibus videas flagrantia causis.
Quantulacunque adeo est occasio, sufficit irae.
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
Ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
Qui partem acceptae saeva inter vinela cicutae
Accusatori nollet dare. Plurima felix
Paullatim vitia atque errores exuit omnes,
Prima docet rectum Sapientia; quippe minuti
Semper et infirmi est animi exiguique voluptas
Ultio; continuo sic collige, quod vindicta

180

185

19)

Nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu Evasisse putes quos diri conscia facti

195

200

205

Mens habet attonitos et surdo verbere caedit,
Occultum quatiente animo tortore flagellum?
Poena autem vehemens ac multo saevior illis,
Quas et Caedicius gravis invenit aut Rhadamanthus,
Nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates,
Haud impunitum quondam fore, quod dubitaret
Depositum retinere et fraudem jure tueri
Jurando: quaerebat enim quae numinis esset
Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
Reddidit ergo metu non moribus; et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit
Exstinctus tota pariter cum prole domoque
Et quamvis longa deductis gente propinquis.
Has patitur poenas peccandi sola voluntas.
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum
Facti crimen habet. Cedo si conata peregit?
Perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
Faucibus ut morbo siccis, interque molares
Difficili crescente cibo: sed vina misellus
Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet; ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si forte indulsit cura soporem
Et toto versata toro jam membra quiescunt,

210

-215

Continuo templum et violati numinis aras
Et, quod praecipuis mentem sudoribus urget,
Te videt in somnis; tua sacra et major imago
Humana turbat pavidum cogitque fateri.

220

225

Hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
Quum tonat exanimes primo quoque murmure caeli;
Non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
Iratus cadat in terras et judicet ignis.
Illa nihil nocuit, cura graviore timetur
Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Praeterea lateris vigili cum febre dolorem

230

235

Si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
Infesto credunt a numine; saxa deorum
Haec et tela putant. Pecudem spondere sacello
Balantem et Laribus cristam promittere galli
Non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
Concessum? vel quae non dignior hostia vita?
Mobilis et varia est ferme natura malorum:
Quum scelus admittunt superest constantia; quid fas
Atque nefas tandem incipiunt sentire peractis
Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit
Damnatos, fixa et mutari nescia: nam quis
Peccandi finem posuit sibi? quando recepit
Ejectum semel attrita de fronte ruborem ?

240

215

Quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster
Perfidus, et nigri patietur carceris uncum,
Aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
Exsulibus magnis. Poena gaudebis amara
Nominis invisi, tandemque fatebere laetus

Nec surdum nec Tiresiam quenquam esse deorum.

SATIRA XIV.

PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
Et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
Quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si damnosa senem juvat alea, ludit et heres

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

5

13

15

Bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet juvenis, qui radere tubera terrae,
Boletum condire et eodem jure natantes
Mergere ficedulas didicit, nebulone parente
Et cana monstrante gula. Quum septimus annus
Transierit puero, nondum omni dente renato,
Barbatos licet admoveas mille inde magistros
Hinc totidem, cupiet lauto coenare paratu
Semper et a magna non degenerare culina.
Mitem animum et mores modicis erroribus aequos
Praecipit atque animas servorum et corpora nostra
Materia constare putat paribusque elementis,
An saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi Laris ac Polyphemus, 20
Tum felix quoties aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet juveni laetus stridore catenae,
Quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer
Rusticus? Exspectas ut non sit adultera Largae
Filia, quae nunquam maternos dicere moechos
Tam cito nec tanto poterit contexere cursu
Ut non ter decies respiret? Conscia matri
Virgo fuit; ceras nunc hac dictante pusillas
Implet, et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. 30
Sic natura jubet: velocius et citius nos

25

35

Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan haec spernant juvenes, quibus arte benigna
Et meliore luto finxit praecordia Titan;
Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,
Et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
Abstineas igitur damnandis; hujus enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti: quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
Quocunque in populo videas, quocunque sub axe;
Sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
Nil dictu foedum visuque haec limina tangat

40

« PreviousContinue »