Page images
PDF
EPUB

55

со

65

70

Vellera : vos tenui praegnantem stamine fusum
Penelope melius, levius torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto, dederit vivus cur multa puellae.
Dives crit magno quae dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post haec tristis sententia fertur.
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.”
Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidae. Quid enim falsi Lauronia ? Sed quid
Non facient alii quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestom populo mirante perores
In Proculas et Pollitas? Est moecha Fabulla;
Damnetur si vis etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. “Sed Julius ardet,
A estuo.” Nudus agas; minus est insania turpis.
En habitum quo te leges ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris !
Quid non proclames in corpore judicis ista
Si videas ? Quaero an deceant multicia testem?
Acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, pelluces ! Dedit hanc contagio labem
Et dabit in plures: sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque contacta livorem ducit ab uva.
Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu.
Nemo repente venit turpissimus: accipient te
Paullatim qui longa domi redimicula sumunt
Frontibus, et toto posuere monilia collo,
Atque Bonam tenerae placant abdomine porcae
Et magno cratere Deam; sed more sinistro
Exagitata procul non intrat femina limen:
Solis ara Deae maribus. patet. Ite profanae !
Clamatur: nulio gemit hic tibicina cornu.
Talia secreta coluerunt orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto.
Ille supercilium madida fuligine tactum
Obliqua producit acų pingitque trementes

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

95

100

105

110

Attollens oculos: vitreo bibit ille Priapo,
Reticulumque comis auratum ingentibus implet,
Caerulea indutus scutulata aut galbina rasa,
Et per Junonem domini jurante ministro.
Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum quum jam tolli vexilla juberet.
Res memoranda novis annalibus atque recenti
Historia, speculum civilis sarcina belli.
Nimirum summi ducis est cccidere Galbam,
Et curare cutem: summi constantia civis
Bebriaci campo spolium affectare Palati,
Et pressum in facie digitis extendere panem:
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Moesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
Hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae;
Hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
Libertas et crine senex fanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum conducendusque magister.
Quid tamen exspectant Phrygio quos tempus erat jam
More supervacuam cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
Signatae tabulae; dictum Feliciter! Ingens
Coena sedet; gremio jacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus est an haruspice nobis ?
Scilicet horreres majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum vel si bos ederet agnum !
Segmenta et longos habitus et flamea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clipeis ancilibus! O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus ? unde
Haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes ?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir :
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? Vade ergo et cede severi
Jugeribus campi quem negligis ! Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quae causa officii? Quid quaeris? Nubit amicus,

1.16

120

125

130

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

135

140

145

150

Nec multos adhibet. Liceat modo vivere, fient,
Fient ista palam cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus haeret
Quod nequeunt parere et partu retinere maritos.
Sed melius quod nil animis in corpora juris
Natura indulget. Steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas praebere Luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam
Et Capitolinis generosior et Marcellis
Et Catulis Paullique minoribus et Fabiis et
Omnibus ad podium spectantibus. His licet ipsum
Admoveas cujus tunc munere retia misit.
Esse aliquos manes et subterranea regna
Et contum et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque una transire vadum tot millia cumba
Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
Sed tu vera puta. Curius quid sentit et ambo
Scipiadae! quid Fabricius manesque Camilli ?
Quid Cremerae legio et Cannis consumta juventus, 155
Tot bellorum animae, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulfura cum taedis et si foret humida laurus,
Illuc heu miseri traducimur! Arma quidem ultra
Litora Juvernae promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos:
Sed quae nunc populi fiunt victoris in Urbe
Non faciunt illi quos vicimus: et tamen unus
Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
Mollior ardenti sese indulsisse Tribuno.
Aspice quid faciant commercia: venerat obses.
Hic fiunt homines: nam si mora longior Urbem
Indulsit pueris, non unquam deerit amator:
Mittentur braccae, cultelli, frena, flagellum.
Sic praetextatos referunt Artaxata mores.

160

165

[ocr errors]

170

« PreviousContinue »