Page images
PDF
EPUB

Hujus qui trahitur praetextam sumere mavis,
An Fidenarum Gabiorumque esse potestas
Et de mensura jus dicere, vasa minora
Frangere, pannosus vacuis Aedilis Ulubris?
Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Sejanum: nam qui nimios optabat honores
Et nimias poscebat opes, numerosa parabat
Excelsae turris tabulata, unde altior esset
Casus et impulsae praeceps immane ruinae.
Quid Crassos, quid Pompeios evertit, et illum
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
Summus nempe locus nulla non arte petitus,
Magnaque numinibus vota exaudita malignis.
Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci.
Descendunt reges et sicca morte tyranni.

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
Incipit optare et totis Quinquatribus optat,
Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam,
Quem sequitur custos angustae vernula capsae.
Eloquio sed uterque perit orator; utrumque
Largus et exundans leto dedit ingenii fons.
Ingenio manus est et cervix caesa; nec unquam
Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
"O fortunatam natam me Consule Romam !"
Antoni gladios potuit contemnere, si sic
Omnia dixisset. Ridenda poemata malo
Quam te conspicuae, divina Philippica, famae,
Volveris a prima quae proxima. Saevus et illum
Exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
Torrentem et pleni moderantem fraena theatri.
Dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
Quem pater, ardentis massae fuligine lippus,
A carbone et forcipibus gladiosque parante
Incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

Bellorum exuviae, truncis affixa tropaeis
Lorica et fracta de casside buccula pendens
Et cutrum temone jugum victaeque triremis
Aplustre et summo tristis captivus in arcu
Humanis majora bonis creduntur: ad hoc se
Romanus Graiusque ac barbarus induperator

100

105

110

115

120

125

130

135

140

Erexit: causas discriminis atque laboris
Inde habuit. Tanto major famae sitis est quam
Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
Praemia si tollas? Patriam tamen obruit olim
Gloria paucorum, et laudis titulique cupido
Haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
Discutienda valent sterilis mala robora ficus,
Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
Invenies? hic est quem non capit Africa Mauro
Percussa Oceano Niloque admota tepenti,

145

Rursus ad Aethiopum populos altosque elephantos. 150
Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum
Transilit: opposuit natura Alpemque nivemque;
Diducit scopulos et montem rumpit aceto.
Jam tenet Italiam; tamen ultra pergere tendit:
"Actum," inquit "nihil est, nisi Poeno milite portas 155
Frangimus et media vexillum pono Suburra."
O qualis facies et quali digna tabella,

Quum Gaetula ducem portaret bellua luscum!
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem
Nempe et in exsilium praeceps fugit atque ibi mag-

nus

Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
Finem animae quae res humanas miscuit olim
Non gladii, non saxa dabunt, nec tela; sed ille
Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor,
Annulus. I, demens, et saevas curre per Alpes,
Ut pueris placeas et declamatio fias.
Unus Pellaeo juveni non sufficit orbis;
Aestuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyari clausus scopulis parvaque Seripho.
Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur
Quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim
Velificatus Athos, et quidquid Graecia mendax
Audet in historia; constratum classibus isdem
Suppositumque rotis solidum mare; credimus altos
Defecisse amnes epotaque flumina Medo

160

165

170

175

[merged small][ocr errors]

Ennosigaens, the earth shaker

for soleum comes from Mausoleus

the ling

cute skin

or Caria.

peliem hide

squifit = scratches. bucca = check

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis.
Ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
In Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
Barbarus, Aeolio nunquam hoc in carcere passos,
Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum?
Mitius id sane quod non et stigmate dignum
Credidit. Huic quisquam vellet servire deorum!
Sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
Fluctibus, ac tarda per densa cadavera prora.
Has toties optata exegit gloria poenas!

180

185

190

195

200

"Da spatium vitae, multos da, Juppiter, annos!" Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas. Sed quam continuis et quantis longa senectus Plena malis! Deformem et tetrum ante omnia vultum Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem Pendentesque genas et tales aspice rugas, Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus, In vetula scalpit jam mater simia bucca. Plurima sunt juvenum discrima: pulcrior ille Hoc, atque ille alio; multum hic robustior illo: Una senum facies, cum voce trementia membra Et jam leve caput madidique infantia nasi. Frangendus misero gingiva panis inermi: Usque adeo gravis uxori natisque sibique Ut captatori moveat fastidia Cosso. Non eadem vini atque cibi torpente palato Gaudia: nam coitus jam longa oblivio; vel si Coneris, jacet exiguus cum ramice nervus, Et quamvis tota palpetur nocte jacebit. Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri Canities? quid, quod merito suspecta libido est Quae Venerem affectat sine viribus. Aspice partis Nunc damnum alterius: nam quae cantante voluptas, 210 Sit licet eximius citharoedus sitve Seleucus, Et quibus aurata mos est fulgere lacerna? Quid refert magni sedeat qua parte theatri, Qui vix cornicines exaudiet atque tubarum Concentus? clamore opus est ut sentiat auris Quem dicat venisse puer, quot nunciet horas. Praeterea minimus gelido jam in corpore sanguis

205

215

« PreviousContinue »