Page images
PDF
EPUB

Nomina: pro totis legionibus hi tamen et pro
Omnibus auxiliis atque omni pube Latina
Sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
Pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
Et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum,
Prodita laxabant portarum claustra tyrannis
Exsulibus juvenes ipsius Consulis et quos
Magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
Imperii fines Tiberinum virgo natavit.
Occulta ad Patres produxit crimina servus,
Matronis lugendus: at illos verbera justis
Afficiunt poenis et legum prima securis.

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
Quam te Thersitae similem producat Achilles.
Et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.
Majorum primus quisquis fuit ille tuorum,
Aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.

255

260

265

270

275

SATIRA IX.

SCIRE velim quare toties mihi, Naevole, tristis
Occurras fronte obducta, ceu Marsya victus.
Quid tibi cum vultu qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
Nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
Non erat hac facie miserabilior Crepereius

Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
Circuit et fatuos non invenit. Unde repente
Tot rugae? certe modico contentus agebas
Vernam equitem, conviva joco mordente facetus
Et salibus vehemens intra pomeria natis.
Omnia nunc contra; vultus gravis, horrida siccae
Silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci;

10

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

SATIRA IX.

Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
Quid macies aegri veteris, quem tempore longo
Torret quarta dies olimque domestica febris?
Deprendas animi tormenta latentis in aegro
Corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
Inde habitum facies. Igitur flexisse videris
Propositum et vitae contrarius ire priori.
Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymeden,
Pacis, et advectae secreta palatia Matris,

Et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
Notior Aufidio moechus celebrare solebas,
Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.

[ocr errors]

20

25

30

35

40

Utile et hoc multis vitae genus; at mihi nullum Inde operae pretium. Pingues aliquando lacernas, Munimenta togae, duri crassique coloris, Et male percussas textoris pectine Galli Accipimus, tenue argentum venaeque secundae. Fata regunt homines; fatum est et partibus illis Quas sinus abscondit. Nam si tibi sidera cessant, Nil faciet longi mensura incognita nervi, Quamvis te nudum spumanti Virro labello Viderit et blandae assidue densaeque tabellae Sollicitent; αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος. Quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus? "Haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti:" Computat ac cevet. "Ponatur calculus, adsint Cum tabula pueri: numera: sestertia quinque Omnibus in rebus: numerentur deinde labores." An facile et pronum est agere intra viscera penem Legitimum, atque illic hesternae occurrere coenae ? Servus erit minus ille miser qui foderit agrum Quam dominum. Sed tu sane tenerum et puerum te Et pulcrum et dignum cyatho caeloque putabas. Vos humili asseculae, vos indulgebitis unquam Cultori, jam nec morbo donare parati? En cui tu viridem umbellam, cui succina mittas Grandia, natalis quoties redit aut madidum ver Incipit et strata positus longaque cathedra Munera femineis tractat secreta Kalendis ! Dic, passer, cui tot montes, tot praedia servas

45

50

Appula, tot milvos intra tua pascua lassos?
Te Trifolinus ager fecundis vitibus implet
Suspectumque jugum Cumis et Gaurus inanis.
Nam quis plura linit victuro dolia musto?
Quantum erat exhausti lumbos donare clientis
Jugeribus paucis? meliusne hic rusticus infans,
Cum matre et casulis et collusore catello,
Cymbala pulsantis legatum fiet amici?

13

60

65

70

75

"Improbus es quum poscis," ait. Sed pensio clamat,
Posce; sed appellat puer unicus, ut Polyphemi
Lata acies, per quam sollers evasit Ulixes.
Alter emendus erit; namque hic non sufficit: ambo
Pascendi. Quid agam bruma spirante? quid, oro,
Quid dicam scapulis puerorum Aquilone Decembri
Et pedibus? durate atque exspectate cicadas ?
Verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto
Metiris pretio quod ni tibi deditus essem
Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
Scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
Et quae pollicitus. Fugientem saepe puellam
Amplexu rapui: tabulas quoque ruperat, et jam
Signabat. Tota vix hoc ego nocte redemi,
Te plorante foris. Testis mihi lectulus et tu,
Ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
Instabile ac dirimi coeptum et jam paene solutum
Conjugium in multis domibus servabit adulter.
Quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
Quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
Tollis enim et libris actorum spargere gaudes
Argumenta viri. Foribus suspende coronas,
Jam pater es: dedimus quod famae opponere possis;
Jura parentis habes, propter me scriberis heres,
Legatum omne capis, nec non et dulce caducum.
Commoda praeterea jungentur multa caducis
Si numerum, si tres implevero.-Justa doloris,
'Naevole, causa tui. Contra tamen ille quid affert ?—
Negligit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.
Haec soli commissa tibi celare memento,
Et tacitus nostras intra te fige querelas;

[ocr errors]

85

90

« PreviousContinue »