Page images
PDF
EPUB

155

100

Ingenium par materiae ? unde illa priorum
Scribendi quodcunque animo flagrante liberet
Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen ?
Quid refert dictis ignoscat Mucius an non?
Pone Tigellinum: taeda lucebis in illa
Qua stantes ardent qui fixo gutture fumant,
Et latum media sulcum deducis arena.
Qui dedit ergo tribus patruis aconita vehatur
Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos ?
Quum veniet contra digito compesce labellum:
Accusator erit qui verbum dixerit, Hic est.
Securus licet Aeneam Rutulumque ferocem
Committas: nulli gravis est percussus Achilles,
Aut multum quaesitus Hylaş urnamque secutus.
Ense velut stricto quoties Lucilius ardens
Infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
Criminibus, tacita sudant praecordia culpa.
Inde irae et lacrimae. Tecum prius ergo voluta
Haec animo ante tubas : galeatum sero duelli
Poenitet.--Experiar quid concedatur in illos
Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

105

170

SATIRA II. ULTRA Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quoties aliquid de moribus audent Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt; Indocti primum, quanquam plena omnia gypso Chrysippi invenies. Nam perfectissimus horum est 5 Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit, Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas. Frontis nulla fides. Quis enim non vicus abundat Tristibus obscoenis ? Castigas turpia quum sis Inter Socraticos notissima fossa cinaedos ! Hispida membra quidem et durae per brachia setae Promittunt atrocem animuni : sed podice levi Caeduntur tumidae medico ridente mariscae. Rarus sermo illis et magna libido tacendi

[ocr errors]

10

Verius ergo

15

20

25

30

Atque supercilio brevior coma.
Et magis ingenue Peribomius: hunc ego fatis
Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur:
Horum simplicitas miserabilis; his furor ipse
Dat veniam. Sed pejores qui talia verbis
Herculis invadunt et de virtute locuti
Clunem agitant. “Ergo te ceventem, Sexte, verebor ?”
Infamis Varillus ait: “quo deterior te?”
Loripidem rectus derideat, Aethiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis caelum terris non misceat et mare caelo
Si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
In tabulam Sullae si dicant discipuli tres ? ·
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu: qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
Quum tot abortivis fecundam Julia vulvam
Solveret et patruo similes effunderet offas.
Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Lauronia quendam
Clamantem toties : “Ubi nunc lex Julia ? dormis ?
Ad quem subridens: “Felicia tempora quae te
Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem:
Tertius e caelo cecidit Cato. Sed tamen unde
Haec emis hirsuto spirant opobalsama collo
Quae tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernae.
Quod si vexantur leges ac jura, citari
Ante omnes debet Scantinia. Respice primum
Et scrutare viros; faciunt hi plura: sed illos
Defendit numerus junctaeque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Tedia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam :
Hispo subit juvenes et morbo pallet utroque.
Numquid nos agimus causas ? civilia jura
Novimus ? aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucae, comedunt coliphia paucae :
Vos lanam trahitis calathisque peracta refertis

35

40

45

50

« PreviousContinue »