Page images
PDF
EPUB

75

80

Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis: Probitas laudatur et alget.
Criminibus debent hortos, praetoria, mensas,
Argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
Quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcunque potest: quales ego vel Cluvienus.

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor,
Navigio montem ascendit sortesque poposcit,
Paullatimque anima caluerunt mollia saxa,
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quando uberior vitiorum copia ? quando
Major avaritiae patuit sinus ? alea quando
Hos animos ? Neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
Proelia quanta illic dispensatore videbis
Armigero! Simplexne furor sestertia centum
Perdere et horrenti tunicam non reddere servo ?
Quis totidem erexit villas, quis fercula septem
Secreto coenavit avus? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbae rapienda togatae.
Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne
Suppositus venias ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies; jubet a praecone vocari
Ipsos Trojugenas, nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. Da Praetori, da deinde Tribuno.
Sed libertinus prior est. “Prior," inquit, “ego adsum:
Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae.
Arguerint licet ipse negem : sed quinque tabernae 105
Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro
Conductas Corvinus oves? ego possideo plus
Pallante et Licinis." Exspectent ergo Tribuni;
Vincant divitiae, sacro nec cedat honori

93

100

i

110

115

120

Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis ;
Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
Majestas: etsi funesta Pecunia templo
Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,
Ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus,
Quaeque salutato crepitat Concordia nido.
Sed quum summus honor finito computet anno,
Sportula quid referat, quantum rationibus addat,
Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est
Et panis fumusque domi? Densissima centum
Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
Languida vel praegnans et circumducitur uxor.
Hic petit absenti, nota jam callidus arte,
Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam.
“Galla mea est,” inquit; "citius dimitte; moraris.” 125
“Profer, Galla, caput.” “Noli vexare, quiescit.”
Ipse dies pulcro distinguitur ordine rerum :
Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,
Cujus ad effigiem non tantum meiere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes
Votaque deponunt: quanquam longissima coenae
Spes homini : caulis miseris atque ignis emendus.
Optima silvarum interea pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque toris tantum ipse jacebit.
Nam de tot pulcris et latis orbibus et tam
Antiquis una comedunt patrimonia mensa.
Nullus jam parasitus erit: sed quis ferat istas
Luxuriae sordes ? Quanta est gula quae sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum!
Poena tamen praesens, quum tu deponis amictus
Turgidus et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitae mortes atque intestata senectus.
It nova nec tristis per cunctas fabula coenas,
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius quod nostris moribus addat .
Posteritas ; eadem cupient facientque minores;
Omne in praecipiti vitium stetit. Utere velis,
Totos pande sinus. Dicas hic forsitan, Unde

130

135

1 40

145

150

« PreviousContinue »