Page images
PDF
EPUB

Jussit, et humana qua parte locatus es in re.
Disce, neque invideas quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper et pernae, Marsi monumenta clientis ;
Maenaque quod prima nondum defecerit orca.

[blocks in formation]

80

Hic aliquis de gente hircosa Centurionum Dicat: "Quod sapio satis est mihi; non ego curo Esse quod Arcesilas aerumnosique Solones, Obstipo capite et figentes lumine terram, Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt, Atque exporrecto trutinantur verba labello, Aegroti veteris meditantes somnia, gigni De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti. Hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est ?” 85 His populus ridet, multumque torosa juventus

Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

[ocr errors]

'Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus, et aegris Faucibus exsuperat gravis halitus; inspice sodes," Qui dicit medico, jussus requiescere, postquam Tertia compositas vidit nox currere venas, De majore domo modicum sitiente lagena Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.

90

"Heus, bone, tu palles!" "Nihil est." "Videas tamen istud

66

95

100

Quicquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.”
"At tu deterius palles; ne sis mihi tutor;
Jam pridem hunc sepeli: tu restas." 'Perge, tacebo."
Turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
Gutture sulfureas lentum exhalante mephites.
Sed tremor inter vina subit calidumque triental
Excutit e manibus, dentes crepuere retecti,
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
Hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto
Compositus lecto crassisque lutatus amomis
In portam rigidos calces extendit: at illum
Hesterni capite induto subiere Quirites.

105

Tange, miser, venas et pone in pectore dextram ; "Nil calet hic;" summosque pedes attinge manusque ; "Non frigent." Visa est si forte pecunia, sive Candida vicini subrisit molle puella,

110

Cor tibi rite salit? Positum est algente catino
Durum olus, et populi cribro decussa farina;
Tentemus fauces; tenero latet ulcus in ore
Putre, quod haud deceat plebeia radere beta.
Alges cum excussit membris timor albus aristas;
Nunc face supposita fervescit sanguis, et ira
Scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse
Non sani esse hominis non sanus juret Orestes,

115

SATIRA IV.

REM populi tractas? (barbatum haec crede magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae,)
Quo fretus, dic, o magni pupille Pericli.
Scilicet ingenium et rerum prudentia velox
Ante pilos venit; dicenda tacendaque calles.
Ergo ubi commota fervet plebecula bile,
Fert animus calidae fecisse silentia turbae
Majestate manus: quid deinde loquere? 'Quirites,
Hoc puto non justum est; illud male, rectius illud.'
Scis etenim justum gemina suspendere lance
Ancipitis librae; rectum discernis ubi inter
Curva subit, vel cum fallit pede regula varo,
Et potis es nigrum vitio praefigere theta.
Quin tu igitur, summa nequicquam pelle decorus,
Ante diem blando caudam jactare popello
Desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
Quae tibi summa boni est? "Uncta vixisse patella
Semper, et assiduo curata cuticula sole.”
Exspecta, haud aliud respondeat haec anus.
Dinomaches ego sum,' suffia; 'sum candidus.'
Dum ne deterius sapiat pannucea Baucis,
Cum bene discincto cantaverit ocima vernae.
Ut nemo in sese tentat descendere, nemo,
Sed praecedentis spectatur mantica tergo!
Quaesieris, "Nostin' Vectidii praedia ?" 'Cujus?"
"Dives arat Curibus quantum non milvus oberret."
"Hunc ais, hunc Dis iratis Genioque sinistro?

66

I nunc,

10

15

Esto, 20

25

« PreviousContinue »