Page images
PDF
EPUB

Claudere sic versum didicit Berecyntius Attis,
Et qui caeruleum dirimebat Nerea delphin;
Sic costam longo subduximus Apennino.

25

100

Arma virum, nonne hoc spumosum et cortice pingui,
Ut ramale vetus praegrandi subere coctum ?”
Quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum?
Torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,
Et raptum vitulo caput ablatura superbo
Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis,
Euion ingeminat: reparabilis assonat Echo.
Haec fierent si testiculi vena ulla paterni
Viveret in nobis? summa delumbe saliva
Hoc natat in labris et in udo est Maenas et Attis
Nec pluteum caedit nec demorsos sapit ungues.
"Sed quid opus teneras mordaci radere vero
Auriculas vide sis ne majorum tibi forte
Limina frigescant: sonat hic de nare canina
Littera.”—Per me equidem sint omnia protinus alba; 110
Nil moror. Euge omnes! omnes bene mirae eritis res.
Hoc juvat? 'Hic,' inquis, 'veto quisquam faxit oletum.'
Pinge duos angues: pueri, sacer est locus, extra
Meiite; discedo.-Secuit Lucilius urbem,

103

Te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis : 115 Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico

120

Tangit, et admissus circum praecordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso:
Men' mutire nefas? nec clam nec cum scrobe, nusquam.
Hic tamen infodiam. Vidi, vidi ipse, libelle,
Auriculas asini: quis non habet? Hoc ego opertum,
Hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo
Iliade. Audaci quicunque afflate Cratino
Iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,
Aspice et haec si forte aliquid decoctius audis.
Inde vaporata lector mihi ferveat aure,
Non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit,
Sordidus, et lusco qui possit discere, Lusce;
Sese aliquem credens Italo quod honore supinus
Fregerit heminas Arreti aedilis iniquas;

Nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas
trisisse vafer, multum gaudere paratus

125

130

Si cynico barbam petulans nonaria vellat.
His mane Edictum, post prandia Calliroen do.

SATIRA II.

HUNC, Macrine, diem numera meliore lapillo,
Qui tibi labentes apponit candidus annos;
Funde merum Genio. Non tu prece poscis emaci
Quae nisi seductis nequeas committere divis.
At bona pars procerum tacita libavit acerra:
Haud cuivis promptum est murmurque humilesque su-

surros

Tollere de templis et aperto vivere voto.

5

10

'Mens bona, fama, fides,' haec clare et ut audiat hospes:
Illa sibi introrsum et sub lingua immurmurat: '() si
Ebulliat patruus, praeclarum funus!' et, 'O si
Sub rastro crepet argenti mihi seria dextro
Hercule, pupillumve utinam quem proximus heres
Impello expungam, namque est scabiosus et acri
Bile tumet.' 'Nerio jam tertia conditur uxor.'
Haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis 15
Mane caput bis terque, et noctem flumine purgas.
Heus age, responde; minimum est quod scire laboro:
De Jove quid sentis? estne ut praeponere cures
Hunc cuiquam? "Cuinam vis?" Staio. An scilicet
haeres?

Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis?
Hoc igitur quo tu Jovis aurem impellere tentas
Dic agedum Staio: 'proh Jupiter! o bone (clamet)
Jupiter!' At sese non clamat Jupiter ipse?
Ignovisse putas, quia cum tonat ocius ilex
Sulfure discutitur sacro quam tuque domusque.
An quia non, fibris ovium Ergennaque jubente,
Triste jaces lucis evitandumque bidental,
Idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Jupiter? at quidnam est, qua tu mercede Deorum
Emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?
Ecce avia, aut metuens divum matertera, cunis

20

25

30

Exemit puerum, frontemque atque uda labella
Infami digito et lustralibus ante salivis
Expiat, urentes oculos inhibere perita.

Tunc manibus quatit, et spem macram supplice voto 35
Nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedes.
'Hunc optent generum rex et regina; puellae
Hunc rapiant; quicquid calcaverit hic rosa fiat!'
Ast ego nutrici non mando vota; negato,
Jupiter, haec illi, quamvis te albata rogarit.

Poscis opem nervis corpusque fidele senectae.
Esto age: sed grandes patinae tucetaque crassa
Annuere his superos vetuere Jovemque morantur.

40

45

Rem struere exoptas caeso bove, Mercuriumque Arcessis fibra: 'da fortunare Penates, Da pecus et gregibus fetum!' Quo, pessime, pacto, Tot tibi cum in flammas junicum omenta liquescant? Et tamen hic extis et opimo vincere ferto Intendit: 'Jam crescit ager, jam crescit ovilę, Jam dabitur, jam, jam,' donec deceptus et exspes 50 Nequicquam fundo suspiret nummus in imo. Si tibi crateras argenti incusaque pingui Auro dona feram, sudes et pectore laevo Excutiat guttas laetari praetrepidum cor. Hinc illud subiit auro sacras quod ovato Perducis facies: nam fratres inter ahenos Somnia pituita qui purgatissima mittunt Praecipui sunto, sitque illis aurea barba.

Aurum vasa Numae Saturniaque impulit acra, Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.

55

60

65

O curvae in terras animae et caelestium inanes!
Quid juvat hoc, templis nostros immittere mores,
Et bona Dis ex hac scelerata ducere pulpa?
Haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
Haec Calabrum coxit vitiato murice vellus,
Haec baccam conchae rasisse, et stringere venas
Ferventis massae crudo de pulvere jussit.
Peccat et haec, peccat; vitio tamen utitur. At vos
Dicite, Pontifices, in sacro quid facit aurum?
Nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae. 70
Quin damus id superis de magna quod dare lance

« PreviousContinue »