non aliter quam si fecisset Iuno maritum insanum. minus ergo nocens erit Agrippinae boletus, siquidem unius praecordia pressit ille senis tremulumque caput descendere iussit in caelum et longa manantia labra saliva.
haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet, haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres. tanti partus equae, tanti una venefica constat. oderunt natos de paelice; nemo repugnet, nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est. vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res, custodite animas et nulli credite mensae, livida materno fervent adipata veneno. mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa quae peperit, timidus praegustet pocula papas. fingimus haec altum satura sumente cothurnum scilicet, et finem egressi legemque priorum grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu, montibus ignotum Rutulis caeloque Latino? nos utinam vani. sed clamat Pontia feci, confiteor, puerisque meis aconita paravi,
quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.'
tune duos una, saevissima vipera, cena?
tune duos? 'septem, si septem forte fuissent.'
credamus tragicis quidquid de Colchide torva
dicitur et Progne, nil contra conor. grandia monstra suis audebant temporibus, sed non propter nummos. minor admiratio summis debetur monstris, quotiens facit ira nocentes hunc sexum; rabie iecur incendente feruntur praecipites ut saxa iugis abrupta, quibus mons subtrahitur clivoque latus pendente recedit.
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
sana facit. spectant subeuntem fata mariti
Alcestim, et similis si permutatio detur,
praebebit vati crebrum poppysma roganti. divitibus responsa dabunt Phryx augur et Indae, conductus dabit astrorum mundique peritus atque aliquis senior qui publica fulgura condit: plebeium in circo positum est et in aggere fatum; quae nudis longum ostendit cervicibus aurum, consulit ante falas delphinorumque columnas, an saga vendenti nubat caupone relicto.
hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
nutricis tolerant fortuna urguente labores,
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto.
tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
quae steriles facit atque homines in ventre necandos conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum porrige quidquid erit; nam si distendere vellet et vexare uterum pueris salientibus, esses Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres impleret tabulas numquam tibi mane videndus. transeo suppositos et gaudia votaque saepe ad spurcos decepta lacus atque inde petitos pontifices, salios Scaurorum nomina falso corpore laturos. stat Fortuna inproba noctu adridens nudis infantibus, hos fovet omni involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se ingerit utque suos semper producit alumnos.
hic magicos adfert cantus, hic Thessala vendit philtra, quibus valeat mentem vexare mariti et solea pulsare natis. quod desipis, inde est, inde animi caligo et magna oblivio rerum
quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non et furere incipias ut avunculus ille Neronis, cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit; quae non faciet quod principis uxor? ardebant cuncta et fracta conpage ruebant,
non aliter quam si fecisset Iuno maritum insanum. minus ergo nocens erit Agrippinae boletus, siquidem unius praecordia pressit ille senis tremulumque caput descendere iussit in caelum et longa manantia labra saliva.
haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet, haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres. tanti partus equae, tanti una venefica constat. oderunt natos de paelice; nemo repugnet, nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est. vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res, custodite animas et nulli credite mensae, livida materno fervent adipata veneno. mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa quae peperit, timidus praegustet pocula papas. fingimus haec altum satura sumente cothurnum scilicet, et finem egressi legemque priorum grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu, montibus ignotum Rutulis caeloque Latino? nos utinam vani. sed clamat Pontia feci, confiteor, puerisque meis aconita paravi,
quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.'
tune duos una, saevissima vipera, cena?
tune duos? septem, si septem forte fuissent.'
credamus tragicis quidquid de Colchide torva dicitur et Progne, nil contra conor. grandia monstra suis audebant temporibus, sed non propter nummos. minor admiratio summis debetur monstris, quotiens facit ira nocentes hunc sexum; rabie iecur incendente feruntur praecipites ut saxa iugis abrupta, quibus mons subtrahitur clivoque latus pendente recedit.
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens sana facit. spectant subeuntem fata mariti
Alcestim, et similis si permutatio detur,
morte viri cupiant animam servare catellae. occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit. hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae- sed tamen et ferro, si praegustabit Atrides Pontica ter victi cautus medicamina regis.
Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum. solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio. nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen victumque Machaerae et vendas potius, commissa quod auctio vendit stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti. hoc satius quam si dicas sub iudice 'vidi' quod non vidisti, faciant equites Asiani
quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,
altera quos nudo traducit Gallia talo.
nemo tamen studiis indignum ferre laborem
cogetur posthac, nectit quicumque canoris
eloquium vocale modis laurumque momordit.
hoc agite, o iuvenes. circumspicit et stimulat vos materiamque sibi ducis indulgentia quaerit. siqua aliunde putas rerum spectanda tuarum praesidia atque ideo croceae membrana tabellae impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae componis, dona Veneris, Telesine, marito, aut clude et positos tinea pertunde libellos. frange miser calamum vigilataque proelia dele,
« PreviousContinue » |