Page images
PDF
EPUB

pro vita facienda putant, sed Cantaber unde stoicus antiqui praesertim aetate Metelli? nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, de conducendo loquitur iam rhetore Thyle. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par virtute atque fide sed maior clade Zacynthos tale quid excusat: Maeotide saevior ara Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri ? inventrix homines-ut iam quae carmina tradunt, digna fide credas-tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia. quis modo casus inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo arma coegerunt tam detestabile monstrum audere? anne aliam terrá Memphitide sicca invidiam facerent nolenti surgere Nilo? qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, hac saevit rabie inbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis

110

li

120

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

supplicia his populis, in quorum mente pares sunt et similes ira atque fames. mollissima corda

130

humano generi dare se natura fatetur,

quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.

plorare ergo iubet causam dicentis amici

[blocks in formation]

et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus

140

arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,

ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos

a grege mutorum, atque ideo venerabile soli sortiti ingenium divinorumque capaces atque exercendis pariendisque artibus apti sensum a caelesti demissum traximus arce,

145

cuius egent prona et terram spectantia. mundi

principio indulsit communis conditor illis

tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet,

150

dispersos trahere in populum, migrare vetusto

de nemore et proavis habitatas linquere silvas,
aedificare domos, laribus coniungere nostris
tectum aliud, tutos vicino limine somnos
ut collata daret fiducia, protegere armis
lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
communi dare signa tuba, defendier isdem
turribus atque una portarum clave teneri.
sed iam serpentum maior concordia, parcit
cognatis maculis similis fera, quando leoni
fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam

155

160

expiravit aper maioris dentibus apri?

[blocks in formation]

vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret

Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen ?

8

SATVRA XVI

Quis numerare queat felicis praemia, Galli, militiae ? nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere. plus etenim fati valet hora benigni quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.

commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus

audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
audeat excussos praetori ostendere dentes
et nigram in facie tumidis livoribus offam.
atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire volenti
calceus et grandes magna ad subsellia surae
legibus antiquis castrorum et more Camilli
servato, miles ne vallum litiget extra
et procul a signis. iustissima centurionum
cognitio est igitur de milite, nec mihi derit
ultio, si iustae defertur causa querellae.

5

10

15

tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli

20

consensu magno efficiunt curabilis ut sit

vindicta et gravior quam iniuria. dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli,

cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot milia clavorum. quis tam procul absit ab urbe praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se excusaturos non sollicitemus amicos.

'da testem' iudex cum dixerit, audeat ille nescio quis pugnos qui vidit, dicere 'vidi,' et credam dignum barba dignumque capillis maiorum. citius falsum producere testem

25

30

contra paganum possis quam vera loquentem

contra fortunam armati contraque pudorem.

praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus sacramentorum. convallem ruris aviti

35

improbus aut campum mihi si vicinus ademit

et sacrum effodit medio de limite saxum,
quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
vana supervacui dicens chirographa ligni,
expectandus erit qui lites inchoet annus
totius populi. sed tunc quoque mille ferenda
taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
sternuntur, iam facundo ponente lacernas
Caedicio et Fusco iam micturiente parati
digredimur, lentaque fori pugnamus harena.
ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,

quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,
nec res atteritur longo sufflamine litis.
solis praeterea testandi militibus ius

40

45

50

[blocks in formation]

Explanation of Abbreviations

Pauly-Wiss. = Paulys Real-Encyclopädie der classischen Altertumswissenschaft, Neue Bearbeitung von Georg Wissowa, I-IV, 1894-1901. Ruggiero = Dizionario Epigrafico di Antichità Romane di Ettore de Ruggiero, I, II (part), III (part), 1895-1903.

Pros. Imp. Rom.

=

Prosopographia Imperii Romani Saec. I, II, III, ed.

E. Klebs, H. Dessau, P. de Rohden, I-III, 1897-1898.

gloss p

=

interlinear glosses of the codex Pithoeanus, first published by E. Lommatzsch in 1896. See § 159.

P, p, w, Bodl. are explained in §§ 28, 32, 33.

For the explanation of other abbreviations, see p. lxxii.

« PreviousContinue »