Page images
PDF
EPUB

Res hodie minor eft, here quam fuit, ac eadem cras
Deteret exiguis aliquid; proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas :

Dum nova canities, dum prima, et recta fenectus, Dum fupereft Lachefi quod torqueat, et pedibus me Porto meis, nullo dextram fubeunte bacillo. Cedamus patriâ: vivant Arturius istic,

25

Et Catulus: maneant qui nigrum in candida vertunt,
Queis facile eft ædem conducere, flumina, portus, 31
Siccandam eluviem, portandum ad bufta cadaver,
Et præbere caput domina venale sub hasta.
Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ

Perpetui comites, notæque per oppida bucca,

35

Munera nunc edunt, et verfo pollice vulgi

Quemlibet occidunt populariter: inde reversi
Conducunt foricas. Et cur non omnia? Cum fint

Quales ex humili magna ad faftigia rerum

Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.

40

Quid Romæ faciam? mentiri nefcio: librum,

Si malus eft, nequeo laudare, et poscere: motus
Aftrorum ignoro: funus promittere patris
Nec volo, nec poffum: ranarum vifcera numquam
Infpexi: ferre ad nuptam, quæ mittit adulter,
Quæ mandat, nôrunt alii: me nemo miniftro

Fur erit; atque ideo nulli comes exeo, tanquam

[ocr errors]

45

Man

Mancus, et extinctæ corpus non utile dextræ.
Quis nunc diligitur, nifi confcius, et cui fervens
Æftuat occultis animus femperque tacendis?

Nil tibi fe debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te fecreti fecit honesti.

Carus erit Verri, qui Verrem, tempore quo vult,
Accufare poteft. Tanti tibi non fit opaci

50

Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum,

Ut fomno careas, ponendaque præmia fumas

56

Triftis, et a magno femper timearis amico.

Quæ nunc divitibus gens acceptiffima noftris,

60

Et quos præcipue fugiam, properabo fateri,
Nec pudor obftabit: non poffum ferre, Quirites,
Græcam urbem, quamvis quota portio fæcis Achææ?
Jampridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, necnon gentilia tympana fecum
Vexit, et ad Circum juffas proftare puellas.
Ite, quibus grata eft picta lupa barbara mitra.
Rufticus ille tuus fumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

65

Hic alta Sicyone, aft hic Amydone relicta, Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis, 70 Efquilias, dictumque petunt a vimine collem, Vifcera magnarum domuum, dominique futuri.

Ingenium velox, audacia perdita, fermo
Promptus, et Ifæo torrentior. Ede quid illum
Effe putes? quemvis hominem fecum attulit ad nos:
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, 76
Augur, fchænobates, medicus, magus, omnia novit.
Græculus efuriens, in cœlum, jufferis, ibit.

86

85

Ad fummam non Maurus erat, nec Sarmata, nec Thrax,
Qui fumpfit pennas, mediis fed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit, fultufque toro meliore recumbet,
Advectus Romam, quo prúna et coctona vento?
Ufque adeo nihil eft, quod noftra infantia cœlum
Haufit Aventini, bacca nutrita Sabina?
Quid, quod adulandi gens prudentiffima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici;
Et longum invalidi collum cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis?
Miratur vocem anguftam, qua deterius nec
Ille fonat, quo mordetur gallina marito.
Hæc eadem licet et nobis laudare: fed illis

90

Creditur. An melior cum Thaida fuftinet, aut cum

[blocks in formation]

100

Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Hæmo.
Natio comoda eft. Rides? majore cachinno
Concutitur: flet, fi lacrymas confpexit amici,
Nec dolet; igniculum brumæ fi tempore pofcas,
Accipit endromidem: fi dixeris, æftuo, fudat.
Non fumus ergo pares: melior, qui femper, et omni
Nocte dieque poteft alienum fumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus,

Si bene ructavit, fi rectum minxit amicus,

Si trulla inverfo crepitum dedit aurea fundo.
Præterea fanctum nihil eft, et ab inguine tutum:
Non matrona laris, non filia virgo, neque ipfe
Sponfus lævis adhuc, nón filius ante pudicus.
Horum fi nihil eft, aviam resupinat amici.
Scire volunt fecreta domus, atque inde timeri.
Et quoniam cœpit Græcorum mentio, tranfi
Gymnafia, atque audi facinus majoris abollæ,
Stoïcus occidit Baream, delator amicum,
Difcipulumque fenex, ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapfa eft pinna caballi.
Non eft Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimanthus :
Qui gentis vitio, nunquam partitur amicum,
Solus habet. Nam cum facilem ftillavit in aurem

B 2

105

[ocr errors]

115.

121

Exi

125

Exiguum de naturæ patriæque veneno,
Limine fummoveor: perierunt tempora longi
Servitii: nufquam minor eft jactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum; fi curet nocte togatus
Currere, cum prætor lictorem impellat, et ire
Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam, aut Modiam collega falutet? 130
Divitis hic fervi claudit latus ingenuorum

Filius; alter enim, quantum in legione tribuni
Accipiunt, donat Calvinæ, vel Catiena,

Ut femel atque iterum fuper illam palpitet: at tu
Cum tibi vestiti facies fcorti placet, hæres,

Et dubitas alta Chionem deducere fella.

135

140

Da teftem Romæ tam fanctum, quam fuit hofpes
Numinis Idæi: procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam.
Protinus ad cenfum; de moribus ultima fiet
Quæftio: quos pafcit fervos? quot poffidet agri
Jugera? quam multa magnaque paropfide cœnat?
Quantum quifque fua nummorum fervat in arca,
Tantum habet et fidei: jures licet et Samothracum,
Et noftrorum aras; contemnere fulmina pauper 145
Creditur, atque Deos, Dîs ignofcentibus ipfis.
Quid, quod materiam præbet caufafque jocorum

Om

F

« PreviousContinue »