Page images
PDF
EPUB

Gaurana, et Cosmi toto mergatur aëno.
Exspectata diù tandem provincia quum te
Rectorem accipiet, pone iræ fræna modumque,
Pone et avaritiæ; miserere inopum sociorum.
Ossa vides regum vacuis exsucta medullis.
Respice, quid moneant leges, quid curia mandet,
Præmia quanta bonos maneant, quàm fulmine justo
Et Capito et Numitor ruerint, damnante senatu,
Piratæ Cilicum. Sed quid damnatio confert,
Quum Pansa eripiat, quidquid tibi Natta reliquit ?
Præconem, Chærippe, tuis circumspice pannis,
Jamque tace. Furor est post omnia perdere naulum.
Non idem gemitus olim, neque vulnus erat par
Damnorum, sociis florentibus et modò victis.
Plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus
Nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
Et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycleti
Multus ubique labor: raræ sine Mentore mensæ.
Indè Dolabella est atque hinc Antonius, inde
Sacrilegus Verres referebant navibus altis
Occulta spolia, et plures de pace triumphos.

90

95

100

105

Nunc sociis juga pauca boum, grex parvus equarum,
Et pater armenti capto eripiatur agello;

Ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,

110

Si quis in ædiculâ deus unicus. Hæc etenim sunt

Pro summis: nam sunt hæc maxima. Despicias tu

Forsitan imbelles Rhodios, unctamque Corinthon:
Despicias meritò. Quid resinata juventus,
Cruraque totius facient tibi levia gentis?
Horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis,
Illyricumque latus: parce et messoribus illis,

115

Qui saturant urbem, Circo scenæque vacantem.

Quanta autem inde feres tam diræ præmia culpæ,
Quum tenues nuper Marius discinxerit Afros?
Curandum in primis, ne magna injuria fiat

Fortibus et miseris. Tollas licèt omne, quod usquam est
Auri atque argenti; scutum gladiumque relinques,
Et jacula et galeam: spoliatis arma supersunt.
Quod modò proposui, non est sententia: verùm
Credite, me vobis folium recitare Sibyllæ.
Si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
Vendit Acersecomes, si nullum in conjuge crimen,
Nec per conventus et cuncta per oppida curvis

120

125

Unguibus ire parat nummos raptura Celæno :
Tunc licet a Pico numeres genus; altaque si te
Nomina delectant, omnem Titanida pugnam
Inter majores ipsumque Promethea ponas:
De quocunque voles proavum tibi sumito libro.
Quòd si præcipitem rapit ambitio atque libido,
Si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
Delectant hebetes lasso lictore secures ;
Incipit ipsorum contra te stare parentum
Nobilitas, claramque facem præferre pudendis.
Omne animi vitium tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto major, qui peccat, habetur.
Quò mihi te solitum falsas signare tabellas
In templis, quæ fecit avus, statuamque parentis
Ante triumphalem? quò, si nocturnus adulter
Tempora Santonico velas adoperta cucullo?
Præter majorum cineres atque ossa volucri
Carpento rapitur pinguis Damasippus, et ipse,
Ipse rotam adstringit multo sufflamine Consul:
Nocte quidem; sed luna videt, sed sidera testes
Intendunt oculos. Finitum tempus honoris
Quum fuerit, clarâ Damasippus luce flagellum
Sumet, et occursum nunquam trepidabit amici
Jam senis, ac virgâ prior annuet, atque maniplos
Solvet, et infundet jumentis hordea lassis.
Interea, dum lanatas torvumque juvencum
More Numæ cædit Jovis ante altaria, jurat

Solam Eponam et facies olida ad præsepia pictas.
Sed quum pervigiles placet instaurare popinas;
Obvius assiduo Syrophoenix udus amomo
Currit, Idumææ Syrophoenix incola portæ,
Hospitis affectu dominum regemque salutat,
Et cum venali Cyane succincta lagenâ.

Defensor culpæ dicet mihi, Fecimus et nos
Hæc juvenes. Esto. Desîsti nempe, nec ultrà
Fovisti errorem. Breve sit, quod turpiter audes.
Quædam cum primâ resecentur crimina barbâ.
Indulge veniam pueris. Damasippus ad illos
Thermarum calices inscriptaque lintea vadit,
Maturus bello, Armeniæ Syriæque tuendis

130

135

140

145

150

155

160

165

Amnibus, et Rheno atque Istro. Præstare Neronem

170

Securum valet hæc ætas. Mitte Ostia, Cæsar,
Mitte; sed in magnâ legatum quære popinâ.
Inveries aliquo cun percussore jacentem,

Permixtum nautis, et furibus, ac fugitivis,
Inter carnifices, et fabros sandapilarum,
Et resupinati cessantia tympana Galli.
Æqua ibi libertas, communia pocula, lectus
Non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
Quid facias talem sortitus, Pontice, servum ?
Nempe in Lucanos, aut Tusca ergastula mittas.
At vos, Trojugenæ, vobis ignoscitis, et, quæ
'Turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt.
Quid, si nunquam adeò fœdis adeòque pudendis
Utimur exemplis, ut non pejora supersint?
Consumptis opibus vocem, Damasippe, locâsti
Sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,
Judice me, dignus verâ cruce. Nec tamen ipsi
Ignoscas populo; populi frons durior hujus,
Qui sedet, et spectat triscurria patriciorum,
Planipedes audit Fabios, ridere potest qui
Mamercorum alapas. Quanti sua funera vendant,
Quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
Nec dubitant celsi prætoris vendere ludis.
Finge tamen gladios inde, atque hinc pulpita pone:
Quid satius ? Mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
Zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthî?
Res haud mira tamen, citharœdo Principe, mimus
Nobilis. Hæc ultra, quid erit nisi ludus?
Dedecus Urbis habes: nec mirmillonis in armis,
Nec clypeo Gracchum pugnantem, aut falce supinâ ;
(Damnat enim tales habitus; sed damnat, et odit)

Et illud

175

180

185

190

195

200

Nec galeâ frontem abscondit: movet ecce tridentem,
Postquam libratâ pendentia retia dextrâ

205

Nequidquam effudit, nudum ad spectacula vultum
Erigit, et totâ fugit agnoscendus arenâ.
Credamus tunica, de faucibus aurea quum se
Porrigat, et longo jactetur spira galero.
Ergò ignominiam graviorem pertulit omni
Vulnere, cum Graccho jussus pugnare secutor.
Libera si dentur populo suffragia, quis tam
Perditus, ut dubitet Senecam præférre Neroni;
Cujus supplicio non debuit una parari
Simia, nec serpens unus, nec culeus unus?
Par Agamemnonidæ crimen; sed causa facit rem
Dissimilem. Quippe ille, deis auctoribus, ultor
Patris erat cæsi media inter pocula; sed nec

210

215

Electræ jugulo se polluit, aut Spartani
Sanguine conjugii, nullis aconita propinquis
Miscuit, in scenâ nunquam cantavit Orestes.
Troica non scripsit. Quid enim Verginius armis
Debuit ulcisci magìs, aut cum Vindice Galba?
Quid Nero tam sævâ crudâque tyrannide fecit?
Hæc opera, atque hæ sunt generosi Principis artes,
Gaudentis fœdo peregrina ad pulpita saltu
Prostitui, Graiæque apium meruisse coronæ.
Majorum effigies habeant insignia vocis:
Ante pedes Domitî longum tu pone Thyestæ
Syrma vel Antigona, seu personam Menalippes,
Et de marmoreo citharam suspende colosso.
Quid, Catilina, tuis natalibus, atque Cethegi,
Inveniet quisquam sublimius? Arma tamen vos
Nocturna et flammas domibus templisque parâstis,
Ut Bracatorum pueri, Senonumque minores,
Ausi, quod liceat tunicâ punire molestâ.
Sed vigilat Consul, vexillaque vestra coërcet.
Hic novus Arpinas, ignobilis, et modò Romæ
Municipalis Eques, galeatum ponit ubique
Presidium attonitis, et in omni gente laborat.
Tantum igitur muros intra toga contulit illi

220

225

230

235

240

Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum

Thessaliæ campis Octavius abstulit udo

Cædibus assiduis gladio. Sed Roma parentem,

Roma patrem patriæ Ciceronem libera dixit.

Arpinas alius Volscorum in monte solebat
Poscere mercedes alieno lassus aratro,

245

[blocks in formation]

Plebeia Deciorum animæ, plebeia fuerunt

Nomina: pro totis legionibus hi tamen, et pro
Omnibus auxiliis, atque omni pube Latinâ,
Sufficiunt dîs infernis Terræque parenti :
Pluris enim Decii, quàm quæ servantur ab illis.
Ancillâ natus trabeam, et diadema Quirini,.
Et fasces meruit regum ultimus ille bonorum.
Prodita laxabant portarum claustra tyrannis

255

260

Exsulibus juvenes ipsius Consulis, et quos
Magnum aliquid dubiâ pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius, et quæ
Imperii fines Tiberinum virgo natavit.
Occulta ad patres produxit crimina servus
Matronis lugendus: at illos verbera justis
Afficiunt pœnis, et legum prima securis.

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Eacidæ similis, Vulcaniaque arma capessas,
Quàm te Thersitæ similem producat Achilles.
Et tamen, ut longè repetas, longèque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.
Majorum primus quisquis fuit ille tuorum,
Aut pastor fuit, aut illud, quod dicere nolo.

SATIRA IX.

[ocr errors]

SCIRE velim, quare toties mihi, Nævole, tristis
Occurras fronte obductâ, ceu Marsya victus.-
Non erat hâc facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram præstare paratus
Circuit et fatuos non invenit. Unde repentè
Tot ruga? certè modico contentus agebas
Vernam equitem, conviva joco mordente facetus,
Et salibus vehemens intra pomaria natis.
Omnia nunc contrà: vultus gravis, horrida siccæ
Silva comæ, nullus totâ nitor in cute, qualem
Bruttia præstabat calidi tibi fascia visci:
Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
Quid macies ægri veteris, quem tempore longo
Torret quarta dies, olimque domestica febris?
Deprêndas animi tormenta latentis in ægro
Corpore, deprêndas et gaudia: sumit utrumque
Indè habitum facies. Igitur flexisse videris
Propositum, et vitæ contrarius ire priori.

265

270

275

5

10

15

Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis, et Ganymeden,
Pacis, et advectæ secreta palatia Matris,

20

Et Cererem (nam quo non prostat fœmina templo?)

Notior Aufidio machus celebrare solebas.—

Utile et hoc multis vitæ genus: at mihi nullum

Indè operæ pretium. Pingues aliquando lacernas,
Munimenta toga, duri crassique coloris,

[ocr errors]
« PreviousContinue »