Page images
PDF
EPUB

In vocibus per crasin conjunctis, ut κάτι, καν, κάν (i. e. και έν, kaì ăv), Iota nusquam addi oportet, nisi ubi kaì cum diphthongo crasin efficit, ut in κάτα pro και είτα.

Pors. Præf. ad Hec.

p.

xi.

Recte observat Valckenaerius ràOXa scribi non potuisse a tragico. Articulus enim cum a brevi tantum crasin facit, alov vero primam habet per se longam, utpote ex ã0dov contractam.

Porson ad Phen. 1277.

Kai nunquam crasin facit cum eŭ, nisi in compositis.—Dum de crasibus loquimur, non abs re fortasse erit monere, każ nunquam cum àci crasin facere.

Porson ad Phæn. 1422.

E

E

2. Rarior elisio ε ante äv. Nihil apud Atticos poëtas rarius vocali ε ante av elisa. Citius in eorum scriptis decies šypay'ây scripsissem repereris, quam semel scripsisset.

Elmsley ad Eurip. Medeam, v. 416.

To diphthongus elidi non potest. Elidi non potest diphthongus in tot, sed per crasin vocalem

τοι longam efficit. Aristoph. Acharn. 162. Υποστένοι μένταν ο θρανίτης λεώς.

Porson ad Med. v. 863.

οι μέν γ' άτεκνοι, Oi uévr’ărekvot edd. MSS. elisione non ferenda. Admisi o uév y'e Reiskii conjectura. Sed cum illæ particulæ uév ye rarissime a Tragicis copulentur, si quis s'expungat, non vehementer repugnem.

Id. ad Med. v. 1090.

Vocalis in fine Dativi singularis raro eliditur.

Και παρά χαίτην ξανθην ρίψαι

θεσσαλόν όρπακ'
'Επίλογχον έχουσ' εν χειρί βέλος.

"Ορπακ’ pessime cepit Valck. post Musgravium, quasi esset όρπακι, νοcalis enim in fine dativi singularis perraro eliditur (sexties tantum, si recte recordatus sum, in omnibus Tragicorum reliquiis).

Monk ad Hippol. v. 220.

Και μην προτείνω, Γοργόν' ως καρατόμη. Notanda elisio rara apud Atticos in fine dativi singularis. Non assentior Elmsleio ad Ηeracl. 693, emendanti Γοργόν' ως καράτoμoν, subaudito oύσαν. Videas tamen ingeniosam ejus notam in Addendis, ubi alia hujus elisionis exempla corrigere tentat.

Id. ad Alcest. v. 1137. (Cf. Lobeck. ad Soph. Aj. 802, p. 350, ed. II.)

Vocalis in fine versus elidi non potest, nisi syllaba longa præcedat.

Porson ad Med. 510.

3. Ionismi apud Tragicos. Licentiæ, quam in dialectis sibi permisere Tragici, fines accurate constituere perdifficile est; Ionismos tamen quosdam adhibuisse, sed parce et raro, extra controversiam est. utique ξένος et ξείνος, μόνος et μούνος, γόνατα et γούνατα, κόρος et κούρος, δυρί et δουρί.

Pors. Praef. ad Ηec. p. xi.

. . . .

ΧΟ. ώ πολύξεινος, και ελεύθερος. Ionicas formas in Choris Tragicis certe adhibere licuit. Extat άξεινος Andr. 795. Ιph. Τ. 218. Πολυξείνη in Ηec. 75. Quin in senariis quoque nonnunquam &tīvos Tragicos usurpasse observatum est.

Monk ad Alcest. v. 584.

4. ών δ' έκατι, παρθένω λέγειν

Ού καλόν. Attici dicunt 'Αθάνα, δαρός, έκατι, κυναγός, ποδαγός, λοχαγός,

,

Eevayós, óradós, per a, non per n: quanquam autem dicunt 'Αθάνα, non dicunt 'Αθαναία, sed 'Αθηναία.

Porson ad Orest. v. 26.

5. Attici verborum tempora augmentum recipientia sine

augmento nunquam adhibent'. In Hecuba, ut a me edita est, omissi verborum augmenti exemplum non occurrit. Locus unicus, qui huic licentiæ in hoc dramate favet, ab ipso Brunckio, acerrimo alias hujus licentiæ vindice, emendatus est. Et cum rarissima omnino sint talia exempla, quorum tria in Bacchis, corruptissima pene omnium fabula, reperiantur, plane persuasum habeo, non licuisse in Attico sermone augmentum abjicere. (D)

Porson Præf. ad Hec.

p.

iv. (D) Debueram fortasse xeñv excipere, quod non minus quam éxgñv in scena Attica occurrit, etiam apud Comicos, quomodo, ut uno exemplo contentus sim, Hermippum Athenæi,viii. p. 344. D.

Τους μεν άρ' άλλους οίκουρείν χρήν,

Πέμπειν δε Νόθιππον έν' όντα. Quod ait Brunckius, quædam esse verba quibus solenne sit augmentum abjicere, verba ea quæ augmentum nunquam habuere, abjicere non possunt. Attici semper dicunt άνωγα, nunquam övwya, sed augmentum plusquam perfecto tempori reservant, Ed. C. 1598. Similis est ratio in kafóuny, kaljunv, ka0ūdov, quibus augmentum non præponunt Tragici, Comici pro arbitrio vel præponunt, vel abjiciunt. Duplex aliquando augmentum admisere, ut in ήνεσχόμην, άνεσχόμην, quorum utrumque Tragicis familiare; sed nvexóunv, quod Sophocli, Aristophani, et Platoni obtrudere conatur Piersonus ad Mærin, p. 176, Brunckio assentiente, mera est barbaries.

Porson Suppl. Præf. ad Hec. p. xvi.

-In melicis autem hanc licentiam sibi permiserunt Tragici.

Χόρευσε δ' αμφί σαν κιθάραν. Ubi augmentum in verbo xópevok abjicitur. Habes in una Phenissarum cantilena, v. 650, δίκε. 658, τέκετο. 686, δείξεν. 693, κτίσαν. 699, κτήσαντο. Monk ad Alcest. v. 599.

1 Vide autem Wellauer. ad Æschyl. Pers. 302.

Jam hac disputatione absoluta ad Seidleri sententiam revertar, abjectionem augmenti nunciorum narrationibus propriam existimantis. Etenim nunc demum, quid in ea veri sit, judicare poterit. Dixi supra, caussas omittendi augmenti debere alias esse, quam quod hoc quiddam præcipuum fuerit illarum narrationum. Quas autem illas caussas esse existimarem, deinde dixi. Sed eæ si sunt tales, ut fere in solis his narrationibus locum inveniant, minime inanis illa Seidleri observatio videatur necesse est. Vidimus, ut paucis complectar, omitti augmentum nunc in verbo fortiore, sententiam graviter incipiente, nunc in verbo minus forti, media in sententia, sed initio versus, ne in rei gravis expositione æquabilitas numeri iambici anapæsto turbetur; probari autem anapæstum accessione augmenti natum in gravi et vehementi exordio orationis. Ea vero hujusmodi sunt, ut vix in alios tragediarum locos, quam in longiores narrationes cadant. Nam etsi verbi, quod augmentum habet, non alius est usus quam ad narrandum, tamen in diverbiis propter ipsam colloquiorum naturam ad aliquid interrogandum, respondendum, commemorandum adhibetur, ut res, si longior sit, in multas partes distrahatur. Unde non est locus aut gravi exordio totius narrationis, aut partis unius a cohærentibus cum ea partibus distinctioni, aut perpetuationi æquabili plurium partium. Plane alia hæc sunt in narrationibus quales nunciorum esse solent. Primum enim longa narratio grave debet exordium habere, ut ex ipso initio intelligatur, multa secutura esse. Deinde in ipso cursu narrationis quum res magna vel quasi ex improviso, vel ita, ut antea ejus exspectatio excitata sit, infertur, fortiore et præ cæteris eminente verbo opus est. Denique ubi multa deinceps contexta referuntur, crebrior est verborum in principio versus collocandorum numerisque, prouti sententiæ conveniens est, aptandorum necessitas, quam ubi eadem, ut in colloquiis fit, in partes discerpta exponuntur. Atque ad incipiendam quidem cum gravitate quadam orationem facilius adjectione augmenti, quam omissione opus est, quia liberum fere est in principio, quibus verbis uti velis. Tale est illud,

εγένοντο Λήδα θεστιάδι τρείς παρθένοι. Sed si Clytæmnestra prologum egisset, ita, nisi fallor, exorsa esset :

γενόμεσθα Λήδα θεστιάδι τρείς παρθένοι. Prologi quidem, certe quod ad exordium attinet, eamdem habent rationem, quam narrationes nunciorum : a quibus eo tantum differunt, quod oratio in iis tranquilla et motus expers est, quum nuncii fere res admirabiles aut tristes ac funestas, quarum audiendarum cupidi sunt spectatores, oratione ad commovendos animos composita exponant. Et graviter incipiendæ sententiæ sæpius etiam extra narrationes locus est: unde illi anapæsti, &TEKOV, εμάνητε, εκέλευσε. fuávnte, èKÉ Evoe. In media vero oratione, quum ad rem magnam aut admirabilem perventum est, non ita liberum est, quo verbo quis uti velit, ut in principio, sed illud adhibendum est, quod quoque in loco aptissimum est et maximam vim habet. Quod quum est ejusmodi, ut addito augmento non possit eum quem debet locum tenere : is est autem plerumque primus pes trimetri, ut in quo aptissime oratio cum vi quadam incipiatur : idonea ea caussa est abjiciendi potius augmenti, quam committendi, ut aliquid de orationis yi ac virtute detrahatur. Ejusmodi illa sunt, σίγησε δ' αιθήρ κτύπησε μεν Ζεύς χθόνιος παίoντ', έθραυον πίπτον δ' επ' αλλήλοισιν. Denique per rerum deinceps enarrandarum necessitatem fieri potest, ut aliquando etiam ubi non est magna quædam vis in verbo, tamen, ne aut aliud minus aptum verbum adhiberi necesse sit, aut numeri concinnitas anapæsto turbari debeat, præferenda sit in initio versus augmenti abjectio. Quæ quoniam semper in eo genere dicendi, quo Tragici in trimetris utuntur, aliquam insolentiæ speciem habet, consentaneum est, non esse eam temere et ubivis, sed arte quadam ibi tantum admissam, ubi non aut forma verbi mutanda, aut aliquo alio modo removeri posset: cujusmodi sunt, augi δε κυκλούντο ναυβάτης δ' ανήρ τροπούτο φθέγμα δ' εξαίφνης τινός θώύξεν γοατο δ' ευνάς κυκλούτο δ' ώστε τόξον. Ηec qui reputaverit, jam, spero, intelliget, qui factum sit, ut pleræque omnes augmenti omissiones in nunciorum narrationibus, ut quæ fere solæ ejus rei aliquas opportunitates præbeant, exstare inveniantur.

Jam ergo ut summam hujus disputationis in pauca contraham, ita ego, quantum quidem in tanta exemplorum paucitate colligi potest, statuendum existimo, in ipsa natura orationis, ei trimetro quem tragicum vocamus adstrictæ, leges quasdam sitas esse, quibus augmenti vel servandi necessitas, vel abjiciendi permissio regatur. Quæ leges quum id commune habeant, ut ea debeat verbi forma eligi, quæ numerum præbeat, qui sit ad sententiam verborum accommodatissimus; si particulatim considerantur, hasce continent regulas.

« PreviousContinue »