Page images
PDF
EPUB

C. CORNELII TACITI

Ο Ρ Ε

RA.

CUM INDICE RERUM

'AD

OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM
ADCU NA VIT

ORI
C. H. W BIS E.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PRAEFAMEN.

In hac Taciti operum nova editione quid, reliquis omnibus posthabitis , unice ut efficeretur, spectatum sit, id ne fugeret lectorem benevolum, paucis hic visum est profiteri. Simplex nimirum et primarius fuit scopus, testus ut is exhiberetur , in quo neque ullum verbum contextus Tacitici, qualem nunc habemus aut habere possumus , desideræretur, et omnia, quae arhiberentur, recte, quoad eius hodie fieri posset, typis exscripta legerentur. Quod quantum quantive sit, iis opinor perspicuran erit, qui interiorem sibi cum recentioribus Taciti editionibus familiaritatem contraxere, quirim paene' nulla est, quae non editorum aut impressorum secordia graviora saepe traxerit vitia, quam libri ulli olim manu scripti ex librariorum incuria multum illa decantata reportavere. Unde factum est, ut, praeter duas insignes illas Crollii Exterique, quae tamen in scholarum usum propter lectionis discrepantiam minus adhibitae sunt, nulla hodie exstiterit Taciti operum editio, quam in textu curando et exscribendo certo vestigio sequi possis. Oberlini enim, quem nos quoque secuti sumus; qui quartam Ernestianae recensionis editionem, a Wolfio inchoatam, perfecit, opera item, uti reliquorum , multo magis est in animadipso bene praestando, versata. Est autem Tacitus is scriptor, in quo saepe, vel una litera mutata, et sensus longe alius exsistat, et error non adeo facile unicuique appareat; cuius rei innumera possent afferri exempla: veluti, ut duo memorem, An. Lib. IV. Cap. 55, si legas: terrae mutavisse; aut Lib. II.c.26, nullo dum alio hoste; quae in plerisque deprehenduntur.

Quare, quoniam tamen Ernestiana textus censio novissima, ideo quod, qui eam curavit, Oberlinus et Bipontinorum et alias bonas lectiones recepit, retinenravidebatur, textu iam ad illius ex. emplar descripto, demoeps accuratissima instituta est eius cum Exteriana editione collatio; ubi autem aut illà offenster:eti quod, tametsi non sane multis locis, tamen àçcidit, aut aliud vel levissimum dubiem.insideretgi cad Gronovianam recure sum est; intellectuingue inter hoc, quantum adhuc et in Tacito, etiam in his quae exstant, sit, quod desideretur. Quod igitur Deus bene vortat, anoenum hunc scriptorem, quantum quidem in nobis fuit, a mendis multis apertis et per tot editiones propagatis, hac editione penitus vindicare

conati sumus. In quo opere perficiundo si quam plurimum Taciti amantibus nos adiumento fuisse gratumque fecisse intellexerimus, non erit profecto, quod hanc curam inutiliter collocatam ex. istimemus.

Scr. Lipsiae m. Januar. MDCCCXXVI.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

BREVIARIVM LIBRI. Cap. 1. Rei Romanae status ante Augustum. 2. Eius artes et via ad imperium. 3. Varii ab Augusto destinati successores. 4. Status rerum et affectus civium sub Augusto. Iudicia de successoribus. 5. Morbus Augusti, et mors celata. Accitus ad successionem Tiberius. 6. Caedes Postumi Agrippae. 7. Roma prona in servitutem. Iuratum in verba novi Principis, Eius callida tergiversatio. 8. Augusti testamentum et honores eximii in funere. 9. De Augusto iudicia in utramque partem. 10. Iudicia sequiora. 11. Tiberius imperium subdole renuit, urgente Senatu. Rationarium imperii. 12. Asinio iratus Tiberius, 13. mox Arruntio, Haterio et Scauro. 14. Senatus adulatio in Liviam, a Tiberio temperata. 15. Ratio comitiorum. Ludi Augustales. 16. Seditio Pannonicarum legionum, VIII. IX. XV. Concitor Percennius. 17. Huius seditiosae conciones. 18. Furit miles, quem moderari TACITVS I.

А

« PreviousContinue »