Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

PRAEFAMEN.

In hac Taciti operum nova editione quid, reliquis omnibus posthabitis, unice ut efficeretur, spectatum sit, id ne fugeret lectorem benevolum, paucis hic visum est profiteri. Simplex nimirum et primarius fuit scopus, textus ut is exhiberetur, in quo neque ullum verbum contextus Tacitici, qualem nunc habemus aut habere possumus, desideraretur, et omnia, quae s.chiberentur, recte, quoad eius hodie fieri posset, typis exscripta legerentur. Quod quantum quantive sit, iis opinor perspicuum erit, qui interiorem sibi cum recentioribus Taciti editionibus familiaritatem contraxere, quarum paene nulla est, quae non editorum aut impressorum secordia graviora saepe traxerit vitia, quam libri ulli olim manu ́scripti ex librariorum incuria multum illa decantata reportavere. Unde factum est, ut, praeter duas insignes illas Crollii Exterique, quae tamen in scholarum usum propter lectionis discrepantiam minus adhibitae sunt, nulla hodie exstiterit Taciti operum editio, quam in textu curando et exscribendo certo vestigio sequi possis. Oberlini enim, quem nós quoque secuti sumus; qui quartam Ernestianae recensionis editionem, a Wolfio inchoatam, perfecit, opera item, uti reliquorum, multo magis est in animad

ipso bene praestando, versata. Est autem Tacitus is scriptor, in quo saepe, vel una litera mutata, et sensus longe alius exsistat, et error non adeo facile unicuique appareat; cuius rei innumera possent afferri exempla: veluti, ut duo memorem, An. Lib. IV. Cap. 55, si legas: terrae mutavisse; aut Lib. II. c.26, nullo dum alio hoste; quae in plerisque deprehenduntur.

Quare, quoniam tamen Ernestiana textus rècensio novissima, ideo quod, qui eam curavit, Ober linus et Bipontinorum et alias bonas lectiones re◄ cepit, retinendavidebatur, textu iam ad illius exemplar descripto, demoeps accuratissima instituta est eius cum Exteriana editione collatio; ubi autem aut illa offeniteret quod, tametsi non sane multis locis, tamen accidit, aut aliud vel levissimum dubium insideret, ad Gronovianam recursum est; intellectumque inter hoc, quantum adhuc et in Tacito, etiam in his quae exstant, sit, quod desideretur. Quod igitur Deus bene vortat, amoenum hunc scriptorem, quantum quidem in nobis fuit, a mendis multis apertis et per tot editiones propagatis, hac editione penitus vindicare conati sumus. In quo opere perficiundo si quam plurimum Taciti amantibus nos adiumento fuisse gratumque fecisse intellexerimus, non erit profecto, quod hanc curam inutiliter collocatam existimemus.

Scr. Lipsiae m. Januar. MDCCCXXVI.

C. CORNELII TACITI

AB

EXCESSV DIVI AVGVSTI

ANNA LIV M

LIBER PRIMVS.

BREVIARIVM LIBRI.

CAP. 1. Rei Romanae status ante Augustum. 2. Eius artes et via ad imperium. 3. Varii ab Augusto destinati successores. 4. Status rerum et affectus civium sub Augusto. Iudicia de successoribus. 5. Morbus Augusti, et mors celata. Accitus ad successionem Tiberius. 6. Caedes Postumi Agrippae. 7. Roma prona in servitutem. Iuratum in verba novi Principis. Eius callida tergiversatio. 8. Augusti testamentum et honores eximii in funere. 9. De Augusto iudicia in utramque partem. 10. Iudicia sequiora. 11. Tiberius imperium subdole renuit, urgente Senatu. Rationarium imperii. 12. Asinio iratus Tiberius, 13. mox Arruntio, Haterio et Scauro. 14. Senatus adulatio in Liviam, a Tiberio temperata. 15. Ratio comitiorum. Ludi Augustales. 16. Seditio Pannonicarum legio num, VIII. IX. XV. Concitor Percennius. 17. Huius seditiosae conciones. 18. Furit miles, quem moderari TACITVS I.

A

conatur Blaesus. 19. Legatio ad Principem. 20. Recrudescit seditio. 21. Blaesus frustra òbnititur,

22.

Vibuleni fallaci facinore paene oppressus. 23. Tribuni mil. pulsi. Lucillius caesus. 24. Drusus seditioni sedandae missus a Tiberio. 25. Drusus litteras Tiberii recitat. 26. Militum postulata differt. Clamor. 27. Hinc tumultus acrior. Lentuli periculum. 28. Lunae defectio seditiosos terret, nec deest occa sioni Drusus. 29. Miles ponit ferociam. 30. Capita tumultus caesa. Legiones hibernis suis redditae. 31. Gravior oritur seditio legionum octo Germanicarum. 32. Saevitia in centuriones. Chaereae facinus. 33. Germanicus Caesar ad legiones e Gallia properat: 34. quas ad fidem cohortatur. 35. Eae querelas promunt : pars imperium offerunt acriter abnuenti. 36. Remedia quaesita. 37. Oblata missio et pecunia: sic paullum oppressa seditio. 38. Vexillarii turbant: quos fortiter coercet Mennius. 39. Denuo legg. I. et XX. turbant. Caesari vim, Planco mortem intentant. 40. Germanicus, filio et uxore dimissis, 41. militi poenitentiam iniicit, 42. 43. tum eum facunda oratione alloquitur. 44. Mutati poenas in se ultro pos 'unt: noxios ipsi puniunt. Centuriones novi suffecti. 45. In turbidos adhuc vis paratur. 46. Trepidae urbis rumores. 47. Tiberius iter simulat. 48. Germanici minae. 49. Miles suos turbatores ipse caedit. 50. Furorem expiaturi, in hostem eunt. Marsi oppressi. 51. Tanfanae templum dirutum. Insidiae in reditu irritae. 52. Tiberius maligne laudat Germanicum. 53. Iuliae mors et mores. Gracchus caesus. 54. Sodales Augustales instituuntur. Histrioniae turbae.

55. Proximo anno in Cattos excursus. Arminius. Segestes. 56. Catti improviso oppressi. Mattium incensum. 57. Segestem obsessum liberat Germanicus. Vxor Arminii capta. 58. Segestis oratio. Segestes cum suis benigne habitus. 59. Arminius in eum et Ro

« PreviousContinue »