Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

et ad utilitatem communem moresque hominum spectantibus.

Ab hac Satira Enniana differebat Luciliana, cuius auctor C. LVCILIVS, Eques Romanus magnusque Pompeii Magni avunculus, qui a patria, Suessa Aurunca, opp. Campaniae, Iuven. I, 20. magnus Auruncae alumnus 'dicitur, vixit ab a. V. c. DCVI ad DCLI et Satirarum libros XXX (vel totidem forsan Satiras) scripsit, quarum fragmenta tantum, sed non pauca, supersunt. Is enim primum heroico plerumque metro usus est, et raro tantum iambico vel trochaico. Deinde tum facetior et urbanior, tum limatior fuit, quam Ennius et poetarum seniorum turba. 31 Denique Satira eius ab Enniana discrepat et in

30 Collecta sunt ea primum a Stephanis, deinde a Fr. Dousa Lugd. Bat. 1597. 4. quam editionem recudendam curarunt Vulpius Patavii 1739. Maittarius in Corp. Lat. Poet., Havercamp. ad calcem Censorini Lugd. Bat. 1743. 8. et editores Bipont. Iuven. et Persii.

31 v. Horat. Sat. I, 4, 7. 8. et 10, 64. seq. Cic. Or. I, 16. II, 6. et ad Div. IX, 15. ubi antiqua eins et vernacula festivitas laudatur, quae videtur praecipua fuisse causa, quare Lucilius eiusque Satira Romanis tam diu in deliciis fuerit. v. Wieland ad Horat. Sat. I, 4. not. 1. et Manso p. 419-442. Nam idem Horatius 11. 11. Sat. I, 4. 8 seq. et 10, 130. 46-71. contendit, eum fuisse durum componere versus pigrum ferre recte scribendi laeum fluere lutulentum, saepe ferentem plura tollenda relinquendis, qui detereret sibi multa, si foret hoc nostrum

borem

--

[ocr errors]

30

fato delatus in aevum, et qui non magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis miscuit. Hoc iudicium improbat Quintilianus Inst. Or. X, 1, 93. Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui (Sat. I, 4, 11.) Lucilium fluere lutulentum et, esse aliquid, quod tollere possis, putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. Multo est tersior ac purus magis Horatius et ad notandos hominum mores praecipuus. Enimvero Horatius easdem ei laudes tribuit, et quae vituperat, recte vituperasse videtur, immo excusare, partem vitiorum tempori imputans. Cf. Wieland et Manso 11. H.

32

materia et in, forma, sive in argumento et in ratione consilioque, quod in eo tractando sequutus est: non enim saepe, ut Ennius, sed unice ac semper id egit, ut mores hominum, et quidem acerbissime, notaret, nec vitia tantum, sed personas quoque, iis contaminatas, nominatim et summa libertate, nulla dignitatis ratione habita, perstringeret; quumque veteris Graecorum comoediae studio ingenium eius formatum huiusque veluti succo nutritum esset, illius non modo sermonem quotidianum ac paene pedestrem, qui satiris inde proprius fuit, v. Horat. Epist. I, 4, 1. et Sat. I, 4, 39-62. II, 6, 17.) sed venenatos etiam sales et dicacitatem aemulatus est. Et haec est illa libertas verborum, quae ei a Cic. ad Div. XII, 16. et aliis tribuitur; hic est styli nasus, (dicacitas) ab eo primum conditus, (v. Plin. Praef. Hist. Nat.) et singularis ille character Lucilianus (Varr. R. R. III, 2, 17.) et Satirae Lucilianae, qui tam ex fragmentis eius, quam ex veterum scriptorum testimoniis (inpr. Horat. Sat. I, 4, I 8. I, 10, I 30. 43-71. II, 1, 62-70. Pers. I, 114 seq. et Iuvenal. I, 152 scq. 165 seq.) cognoscitur. Diomedes lib. III. p. 482. ed. Putsch. Satira, inquit, est carmen apud Romanos nunc quidem maledicum et ad carpenda hominum vitia archaeae comoediae charactere compositum: quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius. Sed olim carmen, quod ex variis poematibus constabat, Satira dicebatur, quale scripserunt Pacuvius et Ennius. Quintilianus Inst. Or. X, 1, 93. Satira tota nostra est: in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius. Evanthius, seu quisquis auctor fuit libelli de Trag. et Com. (in Thes. Gronov. T. VIII. et in editt. Terent. Westerhov. T. I. p. LV. Lindenbrog. p. 27. et Zeuniana) Quum poetae abuti licentius stylo (in versibus Fescenninis) et passim laedere ex libidine coepissent plures bonos, ne quisquam in alterum carmen infame proponeret, lege (in

[ocr errors]

32 Dousa (in nota p. 185 ed. Havercamp.) monet, in pauculis fragmentis exagitari XVI claris

simos Romanos, et mortuos quoque poetas, Euripidem, Ennium, Caecilium, Pacuvium, Accium.

1

XII Tabulis) lata siluere. Et hinc deinde aliud genus fabulae, id est Satira, sumsit exordium: (Fescenninis versibus in scena successit Satura prisca et dramatica 33) quae a Satyris, quos illotos semper ac petulantes deos, scimus esse, vocitata est: etsi aliunde nomen traxisse prave putant alii. Haec, quae Satira dicitur, (et Exodia) eiusmodi fuit, ut in ea quamvis duro et veluti agresti ioco, de vitiis civium tamen sine ullo proprii nominis titulo carmen esset. Quod item genus comoediae (Satira dramatica) multis obfuit poetis, quum in suspicionem potentibus civibus venissent, illorum facta descripsisse in peius ac deformasse genus stylo carminis; quod primo Lucilius novo conscripsit modo, ut poesin inde faceret, (singulare carminum genus, quod non ageretur in scena, sed legeretur, non dramaticum esset, sed didacticum) id est, unius carminis plures libros.

Satira itaque a Lucilio inventa, et praecipue ab Horatio, Persio ac Iuvenale, sed ab unoquoque diversa ratione exculta, est illud carminum genus, quod vivis coloribus imaginibusque mores hominum adumbrare, et tum virtutem praeceptis, quorum gravitas comitate plerumque ac festivitate condita est, commendare, tum errores potissimum ac vitia, luculentis exemplis salibusque modo urbanis modo nigris, vel risui vel invidiae exponere, adeoque multiplici poeseos, dramaticae potissimum, arte argumenta e vita quotidiana depròmta tractare, et sic lectores tam delectare, quam docere et emendare conatur. Utrum haec Satira sit iustum poema nec ne, in quaestionem vocarunt Horat. Sat. I, 4, 39-64. Wieland ad h. 1. not. 7. Casaub. de Sat. Rom. II, 5. (ubi conf. Rambach) et alii, qui in poeseos naturam diligentius inquisivere, inpr. Astius de Platonis Phaedro p. 44 seq.

Iam si quaeritur, num et nomen et ipsum carminis genus, sive alterutrum, Romanis proprium fuerit, an a Grac

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

cis, ut quidquid ad artes scientia que spectat, petitum et satyricae eorum poesi cognatum; Grammatici certant et adhuc sub iudice lis est. Illud propugnarunt in primis Ios. Scaliger, Casaubonus, Spanhemius, Rambachius, Rigaltius, Dacerius, Manso et Koenig; hoc lul. Caes. Scaliger, 34 Dan. Heinsius, Vulpius, Flögelius, Blankenburg et Conz. Hinc etiam nomen varie scribitur; ab his Satyra, ab illis vero, quos sequutus sum, Satura vel Satira; nam utraque scriptura in plerisque Satiricorum codicibus MSS. reperitur, et nihil differt inter eas, ut inter optimus et optimus, maxumus et maximus al. Saturam nonnulli dictam existimant a saturitate sive abundantia, (voce et significatione a Graecis desumta, quod colligitur ex Hesychio, qui docet, σακορας s. σατηορους esse σκαφας βοτρύων, vasa racemorum plena, παρα Λακωσι) alii a nomine satur, (v. c. Isidorus, qui facete monet : turis nomen Saturae dictum, qui multa habent; vel ob ea, quae per vinolentiam (libere et mordaciter ebrii, quam posteriorem rationem distinctius exponit Porphyrion) plerique autem a rebus saturis, h. e. multiplicibus et miscellis, (v. c. gestu vel lance satura, variis primitiis referta et oblata diis ruralibus, vel lege satura, multa capita varias ve res comprehendente) 35 adeoque a

34 In Art. poet. lib. I. c. 12. Idcirco falluntur, inquit, qui putant, Satyram esse latinam totam: a Graecis enim et inchoata et perfecta primum, a Latinis deinde accepta, atque extra scenam exculta. Quamobrem non a satura vel lege vel lance dicta est, ut frustra et temere satagunt grammatici : quin has a Satyris dictas puto. Cum lancibus enim prodibant et canistellis pomorum omni genere plenis, quibus Nymphas allicerent. Fuere etiam Gramma

aut a sa

dicunt, ut

tici, qui Satiram vel potius Satyram a Satyris dictam putarent, v. c. Evanthius in loco supra adscripto, et Diomedes, qui mox a nobis laudabitur, sed dubitanter scripsit.

35 Casaub. p. 250-55. „Erat mos antiquoruin, quando Cereri, Baccho aut aliis diis agri annua vota solverent pro lato frugum fructuumque proventu, ut primitias rerum collectarum in lancem congestas cuique deo pro ratione eius cultus offerrent. Ju ritibus Graecorum huiusmodi sa

mixtura variarum rerum, vel argumenti, vel metrorum, vel sermonis poetici et pedestris. Quam etymologiam omnibus Satirae Romanae speciebus (antiquissimae, Ennianae, Lucilianae et Varronianae 36) congruere dicunt, eamque firmant tum verbis Iuven. I, 85. 86.

cra miscella vocantur núɣzao̟ãos θυσία et πανσπερμία, aut πvαvla vel avavɛyía, quum leguminibus fiebat sacrum; item eigɛotorn. Latini vero lances ita refertas variarum rerum copia lances saturas, vel simpl. saturas appellarunt. Satur enim pro pleno et cui nihil deesset usurpabant: sic color satur, cui ad perfectionem nihil deest, quando lana colorem δευσοποιὸν imbibit. A similitudine huius lancis etiam aliarum rerum mixturás appellarunt saturas. Verrius Flaccus: Satura cibi genus, ex variis rebus conditum. Hoc quoque uberius Diomedes. Quoddam, inquit, genus farciminis multis rebus refertum Saturam dicit VarTo vocitatum. Est autem hoc positum in II libro Plautinarum quaestionum. Satura est, ubi uva passa et polenta et nuclei pinei ex mulso conspersi: \ad haec alii addunt et de malo punico grana. Sic et voces navσπερμία et πάγκαρπος quamlibet mixtionem e multis diversisque rebus ac nunɛ@va denotant:

et quum in foro leges unica rogatione ferebantur multorum capitum, aut veteres leges interpolabantur adiectione novorum pitum, saturas vocabant h. e. miscellas, quomodo a ICtis lex Iulia Papia Poppaea nominatur mi

ca

scella, quia et multa et diversa capita continebat. Hinc natum proverbium, per saturam legem ferre, quum raptim, neque viritim dictis sententiis aliquid senatores decernebant ; et ut apud Festum loquitur Laelius, quasi per saturam sententiis exquisitis. (Cf. Crenii not. ad Casaub.

P.

253. 251. VV. DD. ad Sallust./ b. Iug. c. 29. et Ernesti clav. Cic. ad leg.Caeciliam Didiam.)- Laudatur etiam Lactaut. I, 21. Pescennius Festus in libris Historiarum per saturam; hoc est, ut Graeci similes libros inscribere soliti, Пouatins ioroglas, vel’AμahDɛlas néρας, aut Τῶν σποράδην λεγομένων, aut denique, Sosipatro interprete, Пlavdénτng iorogov. Propius ad

Vocem

Satura accesserunt, qui libros suos inscripserunt Ilvazaç h. e. lances, (immo tabulas) vel Πινακίδια. Quarum ἐπιγραφῶν exempla in Praef. Plinii et ap. Sueton. in Aurelio Opilio Grammatico." (Cf. Gell. I, 8.)

35 De Satira Varroniana sermo erit in commentatione seq. De reliquis iam supra egi. Qui vero Satiram hinc ita definierunt, ut sit carmen, cuius argumentum farragine vel mixtura diversorum vitiorum contineatur, nominis potius vim et etymologiam, quam carminis naturam respexerunt; quod recte iam explosit D. Hein

« PreviousContinue »