Page images
PDF
EPUB

lum locum ab initio quaerebatur; nec raro fit, ut sensim sensimque ad alias rerum notiones et imagines delabaris et tandem subiungas interpretationem, quam, si in alio deprehenderis, quomodo ei in mentenr venerit, assequi vix possis. Quae omnia communem interpretum conditionem nimis duram et iniquam esse docent, quam ut in eo genere perfectae aliquid et absolutae operae exspectari possit."

Hanc vero interpretum conditionem multo duriorem reddit et iniquiorem indoles aevi nostri, quo non pauci eorum, qui humanitatis profitentur studia, quamquam mitem Gesneri sapientiam iustis praedicent, laudibus, Klotzium tamen arrogantia et inhumanitate superant, et ne tironibus quidem ulla religio est, summos quoque viros, av ovn εἰσιν ἱκανοι λυσαι τους ίμαντας των υποδηματων et quorum doctrina, ingenium ac merita non minus a me suspiciuntur quam ab omnibus, qui ea rite aestimare sciunt, asperrimis diclis lacessere altoque despicere supercilio. Ita enim nostro saeculo, quod de humanitate ac luce literarum toties gloriatur, venimus ad summum fortunae: Caedimur et

totidem plagis consumimus hostem! Aequam saltem et liberalem censuram quis exspectet ab hominibus Heineckio similibus? qui adolescens, etsi sine ira et studio scripsisse sibi visus est, rustica tamen et Archilochia aut Hipponactea in me subinde effudit dicteria in libello singulari, in quo nonnulla quidem recte, non diffiteor, et magno cum strepitu iuvenilis iactantiae mihi exprobravit, sed plerumque, ubi me insimulavit ineptiarum vel ridicula et absurda mihi excidisse censuit, (ita enim amabat loqui et in eo sibi placebat) illa expromsit ipse et ridendi materiam praebuit. Haec vera esse patebit ex Var. Lect. et Comm., in quibus omnia, tam ab eo, (quem iam ante hos octo annos fato functum esse nunc demum resci- ́ vi, postquam editionem hanc iam subieceram prelo) quam ab aliis vel recte vel perperam notata recensui et iis potissimum censoribus, qui, quum novas ipsi meditarentur Iuvenalis editiones, acerrime in me invecti sunt, nonnulla, sed humaniter, respondi, memor verborum poetae mei: Semper ego auditor tantum? numquamne reponam? Quodsi vero saepius ipsi illi labuntur atque a vero aberrant, qui unice id agunt per

otium ac studiose et cupide, ut aliena rimentur detegantque peccata et vitia; quam humanum est errare! in tanto potissimum opere et tot difficultatibus impedito! quam aequum, errantem comiter in viam reducere!

Scrib. Stadae Cal. Febr. A. R. S.

MDCCCXVIII.

Ge. Alex. Ruperti,

Dr. Theol. M. Brit. Regi a consiliis consist. et antistes rei eccles. et schol. in ducat, Brem. atque Verd.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Suetonium scripsisse libellum de poetis, et in hoc vitas eorum exposuisse, vix est quod dubitemus. v. Isidor. Origg. VIII, 7. Rol. Maresii Epistol. pag. 473. edit. Lips. et Voss. de imit. c. VII. §. 9. Utrum vero haec Iuvenalis vita sit Suetonii, quod plerique existimant, an Probi, cui una cum antiquis scholiis in Iuvenalem a Valla et aliis tribuitur, (de quo probo v. inf. in Ind. Editt. ad a. 1585.) an denique Grammatici alicuius serioris, non satis constat. Salmasius in commentatione, quae hanc vitam excipit, (ad Solin. pag. 320.) confidenter affirmát, eam Suetonio adsignandam esse, et stylum id plane evincere, nec repugnare aetatem. Sed quam infirmum sit eiusmodi argumene dictionis convenientia ductum, praesertim in comparatione tam brevis scripti, facile intelligitur. Vix quoque crediderim, Suetonium, qui Iuvenali aequalis fuit, (v. Plin. Ep. I, 24. X, 95. 96. Spartiani vit. Hadriani c. 11.) tam pauca, et tam incerta, (nam ne compertum quidem habuit, num poeta li

tum,

[ocr errors]

bertini locupletis filius fuerit, an alumnus) traditurum fuisse. Quisquis vero auctor fuit huius vitae, ea saltem ceteris omnibus et antiquior esse videtur et fide dignior. Etenim non in plerisque tantum iisque optimis legitur membranis, sed in multis etiam vel plenius vel contractius confecta invenitur. Ex quo probabile fit, illam, si non a Suetonio, certe ab antiquo aliquo Grammatico profectam esse, et seriores deinde Grammaticos seu monachos, eam transscribentes, alia omisisse, alia vero de suis attexuisse: cuius generis plurimas interpolationes exhibet codex Vossianus; quas ab Henninio et, qui eum sequuti sunt, sodalibus Bipontinis receptas esse mireris, quum vel ieiunae sint vel ineptae. Praeterea multae quidem aliae Iuvenalis vitae reperiuntur in codicibus eius tam scriptis quam editis; sed omnes, mutatis tantum verbis, ex hac expressae sunt et tamquam ex fonte ductae, ut et reliquae, quas Gyraldus, Crinitus et alii coneinnarunt: quare in iis colligendis exscribendisque bona ho

Iunius Iuvenalis, libertini locupletis, incertum filius, an alumnus, 2 ad mediam fere aetatem declamavit, animi magis causa, quam quod scholae se 3

ram perdere nolui. Sufficiat duas apposuisse, a quibus reliquae non multum abhorrent. Altera exstat in cod. MS. Vossii, et Ael. Donati nomen prae se fert, sed, recto Henninii iudicio, Cornuti potius, aut Probi, aut Asperi, aut Euanthii, aut similis compilatoris Grammatici fetus est: Iuvenalis iste Aquinatis (immo Aquinas) fuit, id est ex Aquinio (Aquino) oppido, temporibus Neronis Claudii Imperatoris. Prima aetate siluit, ad mediam ferme aetatem declamavit, unde et quasi diu tacuit. Fecit quosdam versus in Paridem pantomimum, qui tunc temporis apud Imperatorem plurimum poterat. Hac de causa venit in suspicionem, quasi istius Imperatoris tempora notasset. Sic obtentu militiae pulsus urbe. Tandem Romam quum veniret et Martialem suum non videret, ita tristitia et angore periit anno aetatis suae altero et octuagesimo. Altera deprehenditur in fronte cod. Kulenkamp. M. Iunius Iuvenalis ex municipio Aquinati ordinis, ut fertur, libertinorum: Romae literis operam dedit; declamavit non mediocri fama, ut ipse scribit; Et non consilium dedimus Syllae. Extremis Domitiani temporibus

missus in exsilium expertus est, quantum unius histrionis ira valeret. Exsulavit in Aegypto sub specie honoris, nec inde a novis Principibus revocatus est. In exsilio ampliavit satyras et pleraque mutavit: invehiturque in cineres Domitiani. Decessit longo senio confectus exsul Antonino Pio Imperante. 1 Ita recte in 31. 44. 47. 48. 49. 55. 59. al. vulgo autem perperam liberti legitur. Liberti quidem iidem sunt qui libertini; sed illi tantum ex relatione ad patronum, hi ad ordinem suum, ita dicuntur: quod vel tironibus notum est.

2 In 44. (cod. Voss.) post voc. alumnus haeo addita: ex Aquinio, (immo Aquino) Volscorum oppido, oriundus, temporibus Claudii Neronis. Mox ferme pro fere legit auctor vitae modo adscriptae, quae sub Donati nomine circumfertur, ad mediam aetatem, i. e. circa annum XL: obiit enim admodum senex; Wolf. Conf. extrema Vitae verba.

3 Tò se adieci e cod. Vallae. Idem recepit Cel. Wolf. et addendum censuit Oudend. licet per ellipsin et hellenismum explicari possit. Vulgo simpl. legitur praepararet, unde se pararet emend.

« PreviousContinue »