Page images
PDF
EPUB

CORNELII TACITI

AB EXCESSU DIVI AUGUSTI LIBRI QUI

SUPERSUNT.

SCHOLARUM IN USUM

EDIDIT

IGNATIUS PRAMMER.

PARS PRIOR.

LIBRI I-VI.

VINDOBONA E
SUMPTIBUS ET TYPIS CAROLI GEROLD FILII.

MDCCCLXXXVIII.

1424

19

,

, HACHARO TERS!, Y,

Classical Dartinent

BOUND OCT 1 6 1909

PROOEMIU M.

I. De historicis Romanis, qui ante Tacitum fuerunt.

Romani iam antiquissimis temporibus dederunt operam historiae scribendae, quae quidem ars sicut reliquae primo imperfecta erat; nam pontifices, penes quos historiae scribendae potestas fuit, ea tantummodo, quae singulis annis memoratu digna facta erant, posteris tradiderunt. hi libri annales pontificum vel annales maximi appellabantur. quae consuetudo ab antiquissimis temporibus usque ad bellum Punicum secundum per quinque saecula duravit. tum demum non solum pontifices sed etiam profani res gestas populi Romani perscribere studuerunt, idque ita, ut rationem illorum retinerent, qua de causa „annalistae” ut ita dicam nominati sunt. materiam porro quam tractabant in tres partes diviserunt, quarum prima enarrabant, quo modo Roma condita esset, altera historiam antiquioris aetatis leviter tangebant, tertia quae suis temporibus facta erant, uberrime memoriae prodebant. primi illorum historicorum res gestas populi Romani graece scripserunt, quia lingua latina tum rudis et imperfecta erat.

a*

« PreviousContinue »