Page images
PDF
EPUB

32

'vincias obtinentium arceretur, foribusve eorum ad'sisteret: tantusque ei Romae, quantus Consulibus, 'honor esset.' Scilicet externae superbiae sueto non inerat notitia nostri: apud quos vis Imperii valet, inania transmittuntur.

Eodem anno Caesar nationes Alpium maritimarum in ius Latii transtulit. Equitum Romanorum locos sedibus plebis anteposuit apud circum. namque ad eam diem indiscreti inibant, quia lex Roscia nihil, nisi de quatuordecim ordinibus, sanxit. Spectacula gladiatorum idem annus habuit, pari magnificentia ac priora. Sed feminarum inlustrium Senatorumque 33 plures per arenam foedati sunt. C. Lecanio, M. Licinio coss. acriore in dies cupidine adigebatur Nero promiscuas scenas frequentandi. nam adhuc per domum, aut hortos, cecinerat, iuvenalibus ludis, quos, ut parum celebres et tantae voci angustos, spernebat. Non tamen Romae incipere ausus, Neapolim, quasi Graecam urbem, delegit: 'inde initium fore, ut transgressus in Achaiam, insignesque et antiqui'tus sacras coronas adeptus, maiore fama studia ci'vium eliceret.' Ergo contractum oppidanorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis eius rei fama civerat; quique Caesarem per honorem, aut varios usus sectantur, etiam militum manipuli, 34 theatrum Neapolitanorum complent. Illic, plerique ut arbitrabantur, triste, ut ipse, providum potius et secundis Numinibus, evenit. nam egresso, qui adfuerat, populo, vacuum et sine ullius noxa, thea

[ocr errors]

festosque dies gladiis cincti cernuntur. quem Graecorum veterum morem primos abiecisse Athenienses, Thucydides est auctor.

t

trum conlapsum est. Ergo, per compositos cantus, grates Diis atque ipsam recentis casus fortunam celebrans, petiturusque maris Hadriae traiectus, apud Beneventum interim consedit: ubi gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur. Vatinius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus: primo in contumelias adsumtus; deinde optimi cuiusque criminatione eo usque valuit, ut gratia, pecunia, vi nocendi, etiam malos praemineret. Eius munus fre- 35 quentanti Neroni, ne inter voluptates quidem a sceleribus cessabatur. Iisdem quippe illis diebus Torquatus Silanus mori adigitur, quia, super Iuniae familiae claritudinem, D. Augustum atavum ferebat. Iussi adcusatores obiicere, 'prodigum largitionibus, neque aliam spem quam in novis rebus esse. quin eum homines habere, quos ab epistolis et libellis et 'rationibus adpellet, nomina summae curae et medi'tamenta.' Tum intimus quisque libertorum vincti abreptique. Et, cum damnatio instaret, brachiorum venas Torquatus interscidit, secutaque Neronis oratio ex more: 'quamvis sontem et defensioni merito 'diffisum, victurum tamen fuisse, si clementiam 'iudicis exspectasset.' Nec multo post, omissa in 36 praesens Achaia, (caussae in incerto fuere) urbem revisit; provincias Orientis, maxime Aegyptum, secretis imaginationibus agitans. Dehinc edicto testificatus, 'non longam sui absentiam, et cuncta in 'Republica perinde inmota ac prospera fore;' super. ea profectione adiit Capitolium. Illic veneratus Deos, cum Vestac quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente,

[ocr errors]

seu facinorum recordatione nunquam timore vacuus, deseruit inceptum, 'cunctas sibi curas amore patriae 'leviores' dictitans. 'Vidisse civium moestos. vul

cura

'tus, audire secretas querimonias, quod tantum adi' turus esse iter, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita adspectu Prin'cipis refoveri. Ergo, ut in privatis necessitu'dinibus proxima pignora praevalerent, ita Po'pulum Romanum vim plurimam habere, parendumque retinenti.' Haec atque talia plebi volentia fuere, voluptatum cupidine, et, quae praecipua est, rei frumentariae angustias, si abesset, metuenti. Senatus et primores in incerto erant, procul an coram atrocior haberetur. debinc, quae natura magnis timoribus, deterius credebant, quod 37 evenerat. Ipse, quo fidem adquireret, nihil usquam perinde laetum sibi, publicis locis struere convivia, totaque urbe quasi domo uti. Et celeberrimae luxu famaque epulae fuere, quas a Tigellino paratas, ut exemplum referam, ne saepius eadem prodigentia narranda sit. Igitur in stagno Agrippae fabricatus est ratem, cui superpositum convivium aliarum tractu navium moveretur. naves auro et ebore distinctae remigesque exoleti per aetates et scientiam libidinum componebantur. volucres et feras diversis e terris et animalia maris Oceano abusque petiverat. crepidinibus stagni lupanaria adstabant, inlustribus feminis completa. contra scorta visebantur, nudis corporibus. iam gestus motusque obsceni: et, postquam tenebrae incedebant, quantum iuxta nemoris, et circumiecta tecta, consonare cantu et luminibus clarescere. Ipse, per licita atque inlicita foedatus,

nihil flagitii reliquerat, quo conruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege, cui nomen Pythagorae fuit, in modum solennium coniugiorum denupsisset. Inditum Imperatori flammeum: visi Auspices, dos et genialis torus et faces nuptiales: cuncta denique spectata, quae etiam in femina nox operit.

Sequitur clades, forte, an dolo Principis, incertum : 38 nam utrumque auctores prodidere: sed omnibus, quae huic urbi per violentiam ignium acciderunt, gravior atque atrocior. Initium in ea parte circi ortum, quae Palatino Caelioque montibus contigua est: ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat, quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus, ac vento citus, longitudinem circi conripuit. neque enim domus munimentis septae, vel templa muris cincta, aut quid aliud morae interiacebat. Inpetu pervagatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens, et rursum inferiora populando. anteiit remedia velocitate mali, et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis, atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit. Ad hoc lamenta paventium feminarum, fessa senum ac rudis pueritiae aetas, quique sibi, quique aliis consulebant, dum trahunt invalidos, aut opperiuntur, pars morans, pars festinans, cuncta inpediebant: et saepe, dum in tergum respectant, lateribus aut fronte circumveniebantur: vel, si in proxima evaserant, illis quoque igni conreptis, etiam, quae longinqua crediderant, in eodem casu reperiebantur. Postremo, quid vitarent, quid peterent ambigui, complere vias, sterni per agros quidam amissis omnibus fortunis, diurni

quoque victus, alii caritate suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio, interiere. Nec quisquam defendere audebat, crebris multorum minis, restinguere prohibentium, et quia alii palam faces iaciebant, atque esse sibi auctorem vociferabantur : 39 sive ut raptus licentius exercerent, seu iussu. Eo in tempore Nero, Antii agens, non ante in urbem regressus est, quam domui eius, qua palatium et Maecenatis hortos continuaverat, ignis propinquaret. Neque tamen sisti potuit, quin et palatium et domus et cuncta circum haurirentur. Sed solatium populo exturbato et profugo campum Martis ac monumenta Agrippae; hortos quin etiam suos patefecit: et subitaria aedificia exstruxit, quae multitudinem inopem acciperent subvectaque utensilia ab Ostia et propinquis municipiis; pretiumque frumenti minutum usque ad ternos nummos. Quae, quamquam popularia, in inritum cadebant, quia pervaserat rumor, 'ipso tempore flagrantis urbis, inisse eum domesti

[ocr errors]

cam scenam et cecinisse Troianum excidium, prae40' sentia mala vetustis cladibus adsimulantem.' Sexto demum die, apud imas Esquilias, finis incendio factus, prorutis per immensum aedificiis, ut continuae violentiae campus et velut vacuum coelum occurreret. Nec dum posito metu, redibat levius rursum grassatus ignis, patulis magis urbis locis; eoque strages hominum minor. delubra Deum et porticus amoenitati dicatae latius procidere. Plusque infamiae id incendium habuit, quia praediis Tigellini Aemilianis proruperat. Videbaturque Nero condendae urbis novae et cognomento suo adpellandae gloriam quaerere. Quippe in regiones quatuordecim

« PreviousContinue »