Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

Quae semper odio, tum et metu atrox, ne aut vulgi acrior vis ingrueret, aut Nero inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius; Non eo loci res suas agi, ut de matrimonio certet (quamquam id 'sibi vita potius) sed vitam ipsam in extremum 'adductam a clientelis et servitiis Octaviae, quae 'plebis sibi nomen indiderint, ea in pace ausi, quae vix bello evenirent. Arma illa adversus 'Principem sumpta: ducem tantum defuisse; qui, 'motis rebus, facile reperiretur. Omitteret modo 'Campaniam, et in urbem ipsam pergeret, ad cuius ' nutum absentis tumultus cierentur. Quod alioquin suum delictum? quam cuiusquam offensionem? 'An, quia veram progeniem Penatibus Caesarum 'datura sit, malle Populum Romanum tibicinis 'Aegyptii subolem Imperatorio fastigio induci? 'Denique, si id rebus conducat, libens, quam coac'tus, acciret dominam, vel consuleret securitati iusta ' ultione. Et modicis remediis primos motus con'sedisse: at, si desperent uxorem Neronis fore 'Octaviam, illi maritum daturos.' Varius sermo, et 62 ad metum atque iram accommodatus, terruit simul audientem et accendit. Sed parum valebat suspicio in servo, et quaestionibus ancillarum elusa erat. Ergo confessionem alicuius quaeri placet, cui rerum quoque novarum crimen adfingeretur. Et visus idoneus maternae necis patrator, Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, Praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio: quia 'malorum facinorum ministri quasi exprobrantes ad'spiciuntur.' Igitur accitum eum Caesar operaė 'prioris' admonet: 'solum incolumitati Principis

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

'adversus insidiantem matrem subvenisse: locum ' haud minoris gratiae instare, si coniugem infensam depelleret, nec manu aut telo opus: fateretur Oc'taviae adulterium. Occulta quidem ad praesens, 'sed magna ei praemia, et secessus amoenos' promittit, vel, si negavisset, necem' intentat. Ille insita vecordia, et facilitate priorum flagitiorum, plura etiam, quam iussum erat, fingit, fateturque apud amicos, quos velut consilio adhibuerat Princeps. Tum in Sardiniam pellitur, ubi non inops exsilium tolera63 vit, et fato obiit. At Nero, Praefectum in spem 'sociandae classis corruptum,' et incusatae paullo ante sterilitatis' oblitus, abactos partus conscien'tia libidinum, eaque sibi comperta,' edicto memorat insulaque Pandataria Octaviam claudit. Non alia exsul visentium oculos maiore misericordia adfecit. Meminerant adhuc quidam Agrippinae, a Tiberio; recentior Iuliae memoria obversabatur, Claudio pulsae. Sed illis robur aetatis adfuerat: laeta aliqua viderant, et praesentem saevitiam melioris olim fortunae recordatione adlevabant. Huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum, in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre: tum ancilla domina validior: et Poppaea non nisi in perniciem uxoris nupta: postremo crimen omni exitio gravius. 64 Ac puella, vicesimo aetatis anno, inter Centuriones et milites, praesagio malorum iam vita exempta, nondum tamen morte acquiescebat. Paucis dehinc interiectis diebus mori iubetur: cum iam viduam 'se et tantum sororem' testaretur, communesque Germanicos,' et postremo 'Agrippinae' nomen

[ocr errors]

cieret, 'qua incolumi, infelix quidem matrimonium, 'sed sine exitio, pertulisset.' Restringitur vinculis, venaeque eius per omnes artus exsolvuntur: et, quia pressus pavore sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur. Additurque atrocior saevitia, quod caput amputatum, latumque in urbem, Poppaea vidit. Dona ob haec templis decreta. Quod ad eum finem memoravimus, ut, quicumque casus temporum illorum, nobis vel aliis auctoribus, noscent, praesumptum habeant, quotiens fugas et caedes iussit Princeps, totiens grates Deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia fuisse. Neque tamen silebimus, si quod Senatusconsultum adulatione novum, aut patientia posstremum, fuit. Eodem anno libertorum potissimos 65 veneno interfecisse creditus est; Doryphorum quasi adversatum nuptiis Poppaeae; Pallantem, quod inmensam pecuniam longa senecta detineret. Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam, ut C. Pisonis socium; sed validius a Seneca eodem crimine perculsus est. Vnde Pisoni timor, et orta insidiarum in Neronem magna moles, sed inprospera.

C. Pisonis socium] De illo plura Annal. XV. 48.

Mar 22

C. CORNELII TACITI

AB

EXCESSV DIVI AVGVSTI

ANNALIVM

LIBER QVINTVS DECIMVS.

BREVIARIVM LIBRI.

Cap. 1. 2. Vologeses Rex Parthorum bellum mente volvit, instigantibus fratre Tiridate et Monobazo Adiabeno, quem Tigranes vexarat. 3. Corbulo Syriae tuendae providet. 4. Parthi Monese Duce Tigranocerta obsident. 5. Vologesi Corbulo inducias offert et inpetrat. 6. Caesennii Paeti Armeniae recens praefecti vanitas, 7. 8. ferocia, inperitia, iactantia. 9. Ab invadenda Syria Corbulo absterret Parthos, qui 10. Armeniae et Paeto incumbunt. Hic aegre Corbulonem auxilio vocat, 11. Parthis prementibus. 12. Is, in Armeniam profectus, fugientes obiurgat, suos hortatur. 13. Vologeses instat Paeto. 14. Disceptatio inter Romanos et Parthos, ex qua 15. Paeti foeda compositio. 16. Corbulo in Armeniam venit. 17. Paeto increpito Syriam repetit. 18. Romae inania de Parthis tropaea. Frumentum plebis. Vectigalia.

19. SC. de simulatis adoptionibus. 20. 21. Claudius Timarchus Cretensis adcusatur, quod Thrasea Paetus ad bonum publicum vertit. 22. Decretum, grates Praesidi

« PreviousContinue »