Page images
PDF
EPUB

60. Nero, ducta Poppaea, Octaviam amolitur. tum hanc

revocat, 61. laetante Populo. Poppaeae mox honos repositus. eius doli. 62--64. Aniceti scelere Octavia in exilium pulsa necatur in Pandateria. Temporum infelicitas. 65. Libertos Doryphorum et Pallantem veneno tollit Nero. Seneca incusatur. Piso Neroni insidiatur. Gesta haec annis circiter quattuor.

C. VIPSTANO. C. FONTEIO CAPITONE.

IMP. NERONE. IV. COSSO CORNELIO LENTVLO.

C. CAESONIO PAETO.

C. PETRONIO TVRPILIANO

P. MARIO CELSO. L. ASINIO GALLO. COSS.

[ocr errors]

Cao Vipstano, Fonteio coss. diu meditatum sce- 1 lus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia, et fagrantior in dies ainore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae, incolumi Agrippina, haud sperans, crebris criminationibus, aliquando per facetias incusare Principem, et pupilJum' vocare, .qui iussis alienis obnoxius, non modo

Imperii, sed libertatis etiam indigeret. Cur enim • differri nuptias suas ? formam scilicet displicere et

triumphales avos ? an fecunditatem et verum ani'mum ? timeri, ne usor saltem iniurias Patrum, iram populi adversus superbiam avaritiamque matris, • aperiat. Quod si nurum Agrippina non visi filio

infestam ferre possit, reddatur ipsa Othonis coniugio. “ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius contume‘lias Imperatoris, quam viseret, periculis eius inmix'ta.' Haec atque talia, lacrimis et arte adulterae penetrantia, nemo prohibebat; cupientibus cunctis

[ocr errors]

Triumphales avos Vnum tantum, Poppaeum Sabinun. Lips. Parentes, liberos, filios, et similia in plurali dici, etiam cum de uno sermo est, hodie notissimun. Ern. De Poppaeo IV. 39.

Othonis coniugio) Vide XIII, 45, 46.

6

6

infringi matris potentiam, et credente nullo, usque 2 ad caedem eius duratura filii odia. Tradit Cluvius,

• Agrippinam ardore retinendae potentiae eo usque ' provectam, ut medio diei, cum id temporis Nero

per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius " temulento co am et incesto paratam. Iamque, lasciva oscula et praenuntias flagitii blanditias

adnotantibus proximis, Senecam contra muliebres ‘inlecebras subsidium a femina petivisse : inmissam.

que Acten, libertam, quae, simul suo periculo, et infamia Neronis anxia, deferret, pervulgatum esse

incestum, gloriante matre, nec toleraturos milites profani Principis imperium.' Fabius Rusticus,

non Agrippinae, sed Neroni cupitum id,' memorat, eiusdemque libertae astu disiectum. Sed, quae Cluvius, eadem ceteri quoque auctores prodidere, et fama huc inclinat : seu concepit animo tantum inmanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis meditatio in ea visa est, quae, puellaribus annis, stuprum cum Lepido, spe dominationis, admiserat,

pari cupidine usque ad libita Pallantis provoluta, et 3 exercita ad omne flagitium patrui nuptiis. Igitur

Nero vitare secretos eius congressus : abscedentem in hortos, aut Tusculanum, vel Antiatem in agrum, Jaudare, quod otium lacesseret. Postremo, ubicumque haberetur, praegravem ratus, interficere constituit : hactenus consultans, veneno, an ferro, vel qua alia vi. placuitque primo venenum. Sed inter epulas Princi.

Exercitn] Pricaeus ad Apul Met, 9. p. 563. vult exercitata, sed non necesse. Sic enim et 4, 11. A. 4, 4. etc.

Otium lacesseret) i. e. capesseret, uti inciperet.

pis si daretur, referri ad casum non poterat, tali iam Britannici exitio ; et ministros tentare arduum videbatur mulieris, usu scelerum adversus insidias intentae : atque ipsa praesumendo remedia munierat corpus. Ferrum et caedes quonam modo occultaretur, Demo reperiebat; et, ne quis, illi tanto facinori, delectus, iussa sperneret, metuebat. Obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus, et pueritiae Neronis educator, ac mutuis odiis Agrippinae invisus. Ergo, 'pavem posse componi,' docet, 'cuius pars, ipso in mari per artem soluta, effunderet ignaram. nihil tam capax fortuitorum, quam mare, 'et, si naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum, ut sceleri adsignet, quod venti et fluctus deliquerint? Additurum Principem defunctae templum et 'aras et cetera ostentandae pietati.' Placuit soller-4 tia, tempore etiam iụta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. llluc matrem elicit, • ferendas parentum iracundias et placandum animum,' dictitans, quo rumorem reconciliationis efficeret, acciperetque Agrippina, facili feminarum credulitate ad gaudia. Venientem dehinc, obvius in litora, : (nam Antio adventabat) excipit mapu et complexu, ducitque Baulos. Id villae nomen est, quae, promontorium Misenum inter et Baianum lacum, fexo mari adluitur. Stabat inter alias navis ornatior, tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat triremi, et classiariorum remigio vehi. ac

Quinquatruum festos dies] Sueton. 34, solemnia Quinquatruum vocat. Horatius item Quinquatrus festas. Caussa, quia ii dies Minervae, laeti pueris, virisque. De pueris, Horatius Ep. 2, 2, 197. puer et festis Quinquatribus olim, exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

VOL. II.

1 *

tum invitata ad epulas erat, ut occultando facinori nox adhiberetur. Satis constitit, exstitisse proditorem, et Agrippinam, auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamive sellae Baias pervectam. Ibi blaodimentum sublevavit metum : comiter excepta, superque ipsum conlocata. Nam pluribus sermonibus, modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, arctius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu peri

turae matris supremus adspectus, quamvis ferum 5 animum retinebat. Noctem sideribus inlustrem et

placido mari quietam, quasi convincendum ad scelus, Dii praebuere. Nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinani comitantibus : ex quis Crepereius Gallus baud procul gubernaculis adstabat, Acerronia, super pedes cubitantis reclinis, poenitentiam filii, et reciperatam matris gratiam, per gaudium memorabat : cum, dato signo, ruere tectum loci, multo plumbo grave: pressusque Crepereius et statim exanimatus est. Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus, ac forte validioribus, quam ut oneri cederent, protectae sunt. nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus, et, quod plerique igoari, etiam conscios inpediebant. Visum dehinc remigibus, 'unum in latus inclinare, atque ita navem submergere. Sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus, et alii, contra nitentes, dedere facultatem lenioris in mare iactus. Verum Acerronia inprudens, dum, 'se Agrippinam

Et rursus adductus] id est, severus, compositus, gravis.

esse, utque subveniretur matri Principis,' clamitat, contis et remis, et, quae fors ohtulerat, navalibus telis conficitur. Agrippina silens, eoque minus agpita, unum tamen vulous humero excepit. Naodo, deinde occursu lenunculorum, Lucrinum in lacum vecta, villae suae infertur. Illic reputans, ideo se 6 fallacibus litteris accitam, et honore praecipuo habitam : quodque litus iuxta, non ventis acta, non saxis inpulsa Davis, summa sui parte, veluti terrestre machipamentum, concidisset: observans etiam Acerro niae necem ; simul suum vulnus adspiciens : solum insidiarum remedium esse, si non intelligerentur : misit libertum Agerinum, qui nuntiaret filio, benig. nitate Deum, et fortuna eius, evasisse gravem casum: orare, ut quamvis periculo matris exterritus,

visendi curam differret : sibi ad praesens quiete opus.' atque interim, securitate simulata, medicamina vulneri, et fomenta corpori adhibet : testamentum • Acerroniae requiri, bonaque obsigoari' iubet. id tantum non per simulationem. At Neroni nuntios 7 patrati facinoris opperienti, adfertur, evasisse ictu ' levi sauciam, et hactenus adito discrimine, ne auctor dubitaretur. Tum pavore exanimis, et, .iam iamque adfore,' obtestans, vindictae properam, sive servitia armaret, vel militem accenderet, sive . ad Senatum et Populum pervaderet, naufra'gium et vulnus et interfectos amicos obiiciendo. quod contra subsidium sibi ? nisi quid Burrus et Seneca reperirent.' quos statim acciverat, incertum an et ante gnaros. Igitur longum utrius

Incertum an et ante ignaros] Fides tibi, Corneli, magis curae, quam Dioni, qui 61. 12, Senecam auctorem impulsoremque udicum

« PreviousContinue »