Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

'simul visum eumdem iuvenem in coelum igne plu'rimo adtolli.' Ptolemaeus, omine et miraculo excitus, Sacerdotibus Aegyptiorum, quibus mos talia intelligere, nocturnos visus aperit. Atque illis, Ponti et externorum parum gnaris, Timotheum, Atheniensem, e gente Eumolpidarum, quem, ut antistitem caerimoniarum, Eleusine exciverat,' quaenam illa superstitio, quod Numen? interrogat. Timotheus, quaesitis, qui in Pontum meassent, cognoscit, urbem illic Sinopen, nec procul templum vetere inter adcolas fama, Iovis Ditis. Namque et muliebrem effigiem adsistere, quam plerique Proserpinam vocent. Sed Ptolemaeus, ut sunt ingenia Regum, pronus ad formidinem, ubi securitas rediit, voluptatum quam religionum adpetens, negligere paullatim aliasque ad curas animum vertere: donec eadem species, terribilior iam et instantior, ‘exi⚫tium ipsi Regnoque' denuntiaret, ne iussa patra' rentur. Tum legatos et dona Scydrothemidi Regi, (is tunc Sinopensibus imperitabat) expediri iubet: praecipitque navigaturis, ut Pythium Apollinem 'adeant.' Illis mare secundum : sors oraculi haud ambigua: irent, simulacrumque patris sui reveherent, sororis relinquerent.' Vt Sinopen venere, mu- 84 nera, preces, mandata Regis sui Scydrothemidi adlegant. Qui versus animi, modo Numen pavescere, modo minis adversantis populi terreri : saepe donis promissisque legatorum flectebatur. Atque interim triennio exacto, Ptolemaeus non studium, non preces, omittere. Dignitatem legatorum, numerum navium, auri pondus augebat. Tum minax facies Scydrothemidi offertur, ne

[blocks in formation]
[ocr errors]

' destinata

Deo ultra moraretur.'

Cunctantem

varia pernicies morbique et manifesta coelestium ira graviorque in dies fatigabat. Advocata concione, iussa Numinis, suos Ptolemaeique vi'sus, ingruentia mala' exponit. Vulgus adversari Regem, invidere Aegypto, sibi metuere templumque circumsidere. Maior hinc fama tradidit, Deum ipsum adpulsas litori navis sponte con'scendisse.' Mirum inde dictu, tertio die, tantum maris emensi, Alexandriam adpelluntur. Templum pro magnitudine urbis exstructum, loco cui nomen Rhacotis. fuerat illic sacellum, Serapidi atque Isidi antiquitus sacratum. Haec de origine et advectu Dei celeberrima. Nec sum ignarus, esse quosdam, qui Seleucia, urbe Syriae, accitum, regnan'te Ptolemaeo, quem tertia aetas tulit:' alii 'auctoC rem eundem Ptolemaeum, sedem, ex qua transie'rit, Memphim' perhibent, inclytam olim et veteris Aegypti columen. Deum ipsum multiAescula'pium, quod medeatur aegris corporibus ;' quidam 'Osirin, antiquissimum illis gentibus Numen:' plerique Iovem, ut rerum omnium potentem;' plurimi 'Ditem patrem, insignibus, quae in ipso manifesta,' aut per ambages coniectant.

[ocr errors]

85 At Domitianus Mucianusque, antequam Alpibus propinquarent, prosperos rerum in Treveris gestarum nuntios accepere. Praecipua victoriae fides, Dux hostium Valentinus, nequaquam abiecto animo, quos spiritus gessisset, vultu ferebat. Auditus ideo tantum, ut nosceretur ingenium eius, damnatusque, inter ipsum supplicium, exprobranti cuidam 'patriam eius captam, accipere se solatium mortis,'

[ocr errors]

respondit. Sed Mucianus, quod diu occultaverat, ut recens exprompsit: quoniam benignitate Deum 'fractae vires hostium forent, parum decore Domi'tianum, confecto prope bello, alienae gloriae inter• venturum. Si status Imperii aut salus Galliarum ' in discrimine verteretur, debuisse Caesarem in ' acie stare : Caninefates Batavosque minoribus Ducibus delegandos. Ipse Lugduni vim fortunamque Principatus e proximo ostentaret, nec parvis peri'culis inmixtus, et maioribus non defuturus.' Intelligebantur artes: sed pars obsequii in eo, ne deprehenderentur. ita Lugdunum ventum. Vnde creditur Domitianus occultis ad Cerialem nuntiis fidem eius tentavisse, 'an praesenti sibi exercitum Impe'riumque traditurus foret.' qua cogitatione bellum adversus patrem agitaverit, an opes viresque adversus fratrem, in incerto fuit. nam Cerialis salubri temperamento elusit, ut vana pueriliter cupientem. Domitianus, sperni a senioribus iuventam suam cernens, modica quoque et usurpata antea munia Imperii omittebat: simplicitatis ac modestiae imagine, in altitudinem conditus, studiumque litterarum et amorem carminum simulans, quo velaret animum et fratris aemulationi subduceretur, cuius disparem mitioremque naturam contra interpretabatur.

C. CORNELII TACITI

HISTORIARVM

LIBER QVINTVS.

BREVIARIVM LIBRI.

Cap. 1. Interim Titus cum valido exercitu prope Hierosolyma castra facit. 2—5. Iudaicae gentis primordia, sacra, instituta, deque iis maligna profanorum iudicia. 6. 7. Descriptio terrae finiumque, Balsami, Libani, Iordanis, lacus bitumen egerentis, camporum torridorum, fructuum in cinerem vanescentium, Beli amnis, cuius arenae vitro inservientes. 8. Hierosolyma genti caput. Inmensae opulentiae templum. Iudaeorum sub aliis gentibus et suis Regibus fata; 9. varia sors sub Romanis. 10-12. Bellum sub Gessio Floro Procuratore ortum. Titus Iudaeos, in urbem compulsos, obsidet. Hierosolymorum munitiones, copiae, Duces. 13. Prodigia ante obsidium.

14. Interea Civilis, reparato per Germaniam exercitu, bellum renovat. 15. Manum conserit cum Ceriale, satis prospere. Vterque, ad maturandum summae rei discrimen erectus, 16. 17. aciem instruit, suos adloquitur. 18. Fit atrox pugna, qua, proditione cuiusdam Batavi, Germani vincuntur. 19. 20. Civilis, in Batavorum insulam transgressus, praesidia Romanorum invadit, Verace, Classico, Tutore suffultus. 21. Ambiguum proelium. Subvenit Cerialis fortunamque vertit; 22. at

[blocks in formation]
« PreviousContinue »