Page images
PDF
EPUB

manu Valentinus insederat, montibus aut Mosella amne septum. et addiderat fossas obicesque saxorum. Nec deterruere ea munimenta Romanum Ducem, quo minus peditem perrumpere iuberet, equitum aciem in collem erigeret, spreto hoste; quem, temere conlectum, haud ita loco iuvari, ut non plus suis in virtute foret. Paullum morae in adscensu, dum missilia hostium praevehuntur: ut ventum in manus, deturbati ruinae modo praecipitantur. Et pars equitum, aequioribus iugis circumvecta, nobilissimos Belgarum, in quis Ducem Valentinum, cepit. Cerialis postero die coloniam Treverorum ingressus 72 est, avido milite eruendae civitatis: hanc esse 'Classici, hanc Tutoris, patriam : horum scelere 'clausas caesasque legiones. Quid tantum Cremo

[ocr errors]
[ocr errors]

nam meruisse; quam e gremio Italiae raptam, quia ' unius noctis moram victoribus adtulerit? Stare in 'confinio Germaniae integram sedem, spoliis exercituum et Ducum caedibus ovantem. Redigeretur praeda in fiscum: ipsis sufficere ignes et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia pensa' rentur.' Cerialis, a metu infamiae, si licentia saevitiaque inbuere militem crederetur, pressit iras: et paruere, posito civium bello, ad externa modestiores. Convertit inde animos accitarum e Mediomatricis legionum miserabilis adspectus. Stabant conscientia flagitii moestae, fixis in terram oculis. Nulla inter coeuntes exercitus consalutatio. neque solantibus hortantibusve responsa dabant, abditi per tentoria et lucem ipsam vitantes. nec perinde periculum aut

Eruendae civitatis] i. e. delendae funditus. Sumtum e Virgilio. Aen. II, 611. 612. totamque ab sedibus urbem eruit. Ern.

metus, quam pudor ac dedecus, obstupefecerat: attonitis etiam victoribus, quis vocem precesque adhibere non ausi, lacrimis ac silentio veniam poscebant : donec Cerialis mulceret animos, 'fato acta' dictitans, quae militum Ducumque discordia, vel fraude hosti'um, evenissent. Primum illum stipendiorum et 'sacramenti diem haberent: priorum facinorum ne'que Imperatorem neque se meminisse.' Tunc recepti in eadem castra, et edictum per manipulos, ne quis in certamine iurgiove seditionem aut cladem 73 commilitoni obiectaret. Mox Treveros ac Lingones, ad concionem vocatos, ita adloquitur. Neque

[ocr errors]
[ocr errors]

ego unquam facundiam exercui; et Populi Romani 'virtutem armis adfirmavi. Sed, quia apud vos ' verba plurimum valent, bonaque ac mala non sua "natura, sed vocibus seditiosorum, aestimantur; 'statui pauca disserere, quae, profligato bello, utilius 'sit vobis audisse, quam nobis dixisse. Terram ves

[ocr errors]

tram, ceterorumque Gallorum, ingressi sunt Duces 'Imperatoresque Romani, nulla cupidine, sed maio'ribus vestris invocantibus, quos discordiae usque ad 'exitium fatigabant. et acciti auxilio Germani sociis 'pariter atque hostibus servitutem inposuerant. Quot proeliis adversus Cimbros Teutonosque, quantis 'exercituum nostrorum laboribus, quove eventu Ger'manica bella tractaverimus, satis clarum. Nec ideo Rhenum insedimus, ut Italiam tueremur; sed nequis alius Ariovistus Regno Galliarum potiretur. 'An vos cariores Civili Batavisque et Transrhena'nis gentibus creditis, quam maioribus eorum patres 'avique vestri fuerunt? Eadem semper caussa Germa'nis transcendendi in Gallias, libido atque avaritia et

'mutandae sedis amor, ut, relictis paludibus et soli'tudinibus suis, fecundissimum hoc solum vosque 'ipsos possiderent. Ceterum libertas et speciosa. 'nomina praetexuntur: nec quisquam alienum ser'vitium et dominationem sibi concupivit, ut non ' eadem ista vocabula usurparet. Regna bellaque 74 'per Gallias semper fuere, donec in nostrum ius 'concederetis. Nos, quamquam totiens lacessiti, iure 'victoriae id solum vobis addidimus, quo pacem tue'remur. Nam neque quies gentium sine armis, ' neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tri'butis haberi queunt. Cetera in communi sita sunt. Ipsi plerumque legionibus nostris praesidetis: ipsi has aliasque provincias regitis. Nihil separatum clausumve. Et laudatorum Principum usus ex aequo, quamvis procul agentibus: saevi proximis 'ingruunt. quomodo sterilitatem, aut nimios imbres ' et cetera naturae mala, ita luxum vel avaritiam ⚫ dominantium tolerate. Vitia erunt, donec homines: 'sed neque haec continua, et meliorum interventu 'pensantur. nisi forte, Tutore et Classico regnanti'bus, moderatius imperium speratis: aut minoribus, quam nunc, tributis parabuntur exercitus, quibus 'Germani Britannique arceantur. Nam pulsis (quod aliud, quam bella

[ocr errors]

6

• Dii prohibeant) Romanis, quid

Laudatorum Principum] Acuta gnome: quam non abest, quin callide abductam Sallustio credam, in oratione Sullae ad Bocchum Jug. 102. Tibi vero nulla amicitia opportunior nostra: primum quod procul absimus, in quo offensae minimum, gratia par, ac si prope adessemus. Lips.

Quomodo sterilitatem] Pulchrum documentum in mala publica et ad ea fortiter sustinenda. Seneca praeiverat, De Const. sapientis 9. Omnia itaque sapiens sic patitur, ut hiemis rigorem, et intemperantiam caeli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia. Ern. Quid aliud quam bella] Oraculum, cuius fidem proavi viderunt:

[blocks in formation]

' omnium inter se gentium exsistent? Octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages haec coa'luit, quae convelli, sine exitio convellentium, noa 'potest. Sed vobis maximum discrimen, penes quos aurum et opes, praecipue bellorum caussae. Proin 'de pacem et urbem, quam victi victoresque eodem 'iure obtinemus, amate, colite. Moneant vos utrius'que fortunae documenta, ne contumaciam cum perni'cie, quam obsequium cum securitate, malitis.' Tali oratione graviora metuentes composuit erexitque. 75 Tenebantur victore exercitu Treveri, cum Civilis et Classicus misere epistolas ad Cerialem, quarum baec sententia fuit. Vespasianum, quamquam nun'tios occultarent, excessisse vita. Vrbem atque 'Italiam interno bello consumptam. Muciani ae

[ocr errors]
[ocr errors]

Si Cerialis

Domitiani vana et sine viribus nomina. 'imperium Galliarum velit, ipsos finibus civitatum suarum contentos; si proelium malit, ne id quidem "abnuere.' Ad ea Cerialis Civili et Classico nihil : eum, qui adtulerat ipsas epistolas, ad Domitianum misit. Hostes, divisis copiis, advenere undique. Plerique culpabant Cerialem, passum iungi, quos discretos intercipere licuisset. Romanus exercitus castra fossa valloque circumdedit, quis temere antea intutis consederat. Apud Germanos diversis senten76 tiis certabatur. Civilis, 'opperiendas Transrhenanorum gentes, quarum terrore fractae Populi Ro

6

et nos videmus, videbimusque, quamdiu, secta in tot dominos, Europa non audiet unius aurigae habenas. Plutarchus igitur vere de Fort. Rom. p. 316. Imperium Romanum velut anchoram esse, scripsit, fluctuanti mundo. Sall. sic ad Caesarem in fine: Quippe si morbo iam aut fato huic Imperio secus accidat, cui dubium est, quin per orbem terrarur. vastitas, bella, cuedes oriantur. Lips. Europa nuper unius aurigue habenas audivit; remediumque hoc malorum invenit malo ipso millies pejus.

'mani vires obtererentur. Gallos quid aliud, quam praedam victoribus? et tamen, quod roboris sit, 'Belgas, secum palam aut voto stare.' Tutor, ' cunc'tatione crescere rem Romanam, adfirmabat, coeun'tibus undique exercitibus. Transvectam e Britan'nia legionem: accitas ex Hispania: adventare ex 'Italia: nec subitum militem, sed veterem exper'tumque belli. Nam Germanos, qui ab ipsis speren'tur, non iuberi, non regi, sed cuncta ex libidine agere pecuniamque ae dona, quis solis corrumpan< tur, maiora apud Romanos, et neminem adeo in • arma pronum, ut non idem pretium quietis, quam 'periculi, malit. quod si statim congrediantur, nullas esse Ceriali, nisi ex reliquiis Germanici exercitus, legiones, foederibus Galliarum obstrictas. Idque ipsum, quod inconditam nuper Valentini manum • contra spem suam fuderint, alimentum illis Ducique • temeritatis. Ausuros rursus venturosque in manus,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

non inperiti adolescentuli, verba et conciones, quam ferrum et arma, meditantis, sed Civilis et Classici : 'quos ubi adspexerint, redituram in animos formidi'nem, fugam, famemque, ac totiens captis praecariam vitam, neque Treveros aut Lingonas benevolentia contineri: resumpturos arma, ubi metus abscesserit." Diremit consiliorum diversitatem, adprobata Tutoris sententia, Classieus: statimque exsequuntur. Media acies Vbiis Lingonibusque data: dextro 77 cornu cohortes Batavorum: sinistro Brueteri Tencterique. pars montibus, alii, viam inter Mosellamque flumen, tam inprovisi adsiluere, ut in cubiculo ac lectulo Cerialis (neque enim noctem in castris egerat) pugnari simul vincique suos audierit, increpans

« PreviousContinue »