Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

versa Germania extollebat, societate nobilissimis obsidum firmata. Ille, ut cuique proximum, vasta'ri Vbios Treverosque, et aliam manum Mosam am'nem transire,' iubet, ut Menapios et Morinos et 'extrema Galliarum quateret.' Actae utrobique praedae; infestius in Vbiis, quod gens Germanicae originis, eiurata patria, Romanorum nomen, Agrippinenses, vocarentur. Caesae cohortes eorum, in vico Marcoduro, incuriosius agentes, quia procul ripa aberant. Nec quievere Vbii, quominus praedas e Germania peterent: primo inpune, dein circumventi sunt; per omne id bellum meliore usi fide, quam fortuna. Contusis Vbiis, gravior et successu rerum ferocior Civilis, obsidium legionum urgebat: intentis custodiis, ne quis occultus nuntius venientis auxilii penetraret. Machinas molemque operum Batavis delegat: Transrhenanos, ' proe'lium' poscentis, ‘ad scindendum vallum ire, detru'sosque redintegrare certamen,' iubet; superante multitudine et facili damno. nec finem labori nox 29 adtulit. Congestis circum lignis accensisque, simul epulantes, ut quisque vino incaluerat, ad pugnam temeritate inani ferebantur. Quippe ipsorum tela per tenebras vana: Romani conspicuam Barbarorum aciem, et, si quis audacia aut insignibus effulgens, ad ictum destinabant. Intellectum id Civili: et, ' restincto igne, misceri cuncta tenebris et armis,' iubet. Tum vero strepitus dissoni, casus incerti, neque feriendi, neque declinandi providentia. Vnde clamor acciderat, circumagere corpora, tendere arcus: nihil prodesse virtus, fors cuncta turbare, et ignavorum saepe telis fortissimi cadere. Apud Ger

manos inconsulta ira: Romanus miles, periculorum gnarus, ferratas sudes, gravia saxa, non forte iaciebat. Vbi sonus molientium, aut adpositae scalae hostem in manus dederant, propellere umbone, pilo sequi: multos, in moenia egressos, pugionibus fodere. Sic exhausta nocte, novam aciem dies aperuit. Edux-30 erant Batavi turrim, duplici tabulato, quam, Praetoriae portae (is aequissimus locus) propinquantem, promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere, multa superstantium pernicie. Pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione. Simul a legionariis, peritia et arte praestantibus, plura struebantur. Praecipuum pavorem intulit suspensum et nutans machinamentum, quo repente demisso, praeter suorum ora singuli pluresve hostium sublime rapti, verso pondere intra castra effundebantur.

Civilis, omissa oppugnandi spe, rursus per otium adsidebat, nuntiis et promissis fidem legionum convellens.

Haec in Germania ante Cremonense proelium 31 gesta, cuius eventum litterae Primi Antonii docuere, addito Caecinae edicto. Et Praefectus cohortis e victis, Alpinus Montanus, fortunam partium praesens fatebatur. Diversi hinc motus animorum. Auxilia e Gallia, quis nec amor, nec odium in partes, militia sine adfectu, hortantibus Praefectis, statim a Vitellio desciscunt: vetus miles cunctabatur. Sed adigente Hordeonio Flacco, instantibus Tribunis, dixit sacramentum, non vultu, neque animo, satis adfirmans: et, cum cetera iurisiuran

Verso pondere] Machina fuit similis Archimedeae ap. Liv. XXIV, 34.

[blocks in formation]
[ocr errors]

di verba conciperent, Vespasiani nomen haesitantes, aut levi murmure et plerumque silentio, trans32 mittebant. Lectae deinde pro concione epistolae Antonii ad Civilem, suspiciones militum inritavere, tamquam ad socium partium scriptae, et de Germanico exercitu hostiliter. Mox adlatis Geldubam in castra nuntiis, eadem dicta factaque: et missus cum mandatis Montanus ad Civilem, ut absisteret bello: neve externa armis falsis velaret. Si Vespasianum ‘iuvare adgressus foret, satisfactum coeptis.' Ad ea Civilis primo callide: post, ubi videt Montanum praeferocem ingenio, paratumque in res novas, or sus a questu periculisque, quae per quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset, 'Egre'gium,' inquit,' pretium laboris recepi, necem fratris, 'et vincula mea, et saevissimas huius exercitus vo'ces, quibus ad supplicium petitus, iure gentium

.

[ocr errors]

poenas reposco. vos autem Treveri, caeteraeque 'servientium animae, quod praemium effusi totiens 'sanguinis exspectatis, nisi ingratam militiam, in'mortalia tributa, virgas, secures et dominorum ' ingenia ? En ego Praefectus unius cohortis et 'Canninefates Batavique, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus, vel septa ferro fameque premimus. denique ausos aut liber'tas sequetur, aut victi iidem erimus.' 'Sic accen

6

Verba conciperent] Ita, ut praeibantur verba, pronunciarent. Verbum proprium in iureiurando. Vnde conceptis verbis iurare. Eadem formula mox c. 41. Ern.

Neve externa armis falsis velaret] Externa sunt hostilia, hostilis animus, ut alibi. Sensus est, ne specie belli pro Vespasiano gerendi hostilem adversus Romanos animum tegere conaretur. Ern. Externa noster non semel ita sumit. Vid. H. 1, 79. 3, 5. et infra

c. 72.

Ille,

sum, sed molliora referre' iussum, dimittit. ut inritus legationis, rediit, cetera dissimulans, quae mox erupere. Civilis, parte copiarum retenta, ve- 33 teranas cohortes, et quod e Germanis maxime promptum, adversus Voculam exercitumque eius mittit: Iulio Maximo, et Claudio Victore, sororis suae filio, Ducibus. Rapiunt in transitu hiberna alae, Asciburgii sita: adeoque inprovisi castra involavere, ut non adloqui, non pandere aciem Vocula potuerit. Id solum, ut in tumultu, monuit,' subsignano milite media firmare.' auxilia passim circumfusa sunt. Eques prorupit, exceptusque compositis hostium ordinibus, terga in suos vertit. Caedes

inde, non proelium. Et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia, latera nostrorum nudavere. Sic ad legiones perventum: quae, amissis signis, intra vallum sternebantur; cum repente novo auxilio fortuna pugnae mutatur. Vasconum lectae a Galba cohortes ac tum accitae, dum castris propinquant, audito proeliantium clamore, intentos hostes a tergo invadunt, latioremque, quam pro numero, terrorem faciunt: aliis a Novesio, aliis a Magontiaco, universas copias advenisse credentibus. Is error Romanis addit animos, et, dum alienis viribus confidunt, suas recepere. Fortissimus quisque e Batavis, quantum peditum erat, funduntur: eques evasit cum signis

Subsignano milite, etc.] Subsignani militis et supra I, 70. mentio a Tacito iniecta. Is qui sit, parum inter eruditos convenit. Adhuc nibil melius vidi, quam quod Salmasio de Mil. R. c. 4. p. 40 et Schelio ad Hygin. p. 40. placet, subsignanos dici, qui sint sub signis, et armati sua signa, sive in acie, sive in agmine, sequantur. sensus igitur loci hic Mediam aciem, in cuius robore et firmitate res maxime verteretur, firmarent milite, non quovis, sed legionario, cuius maxima vis: h. e. quam plurimum legionarii militis ibi locarent. Ern.

Nam

captivisque, quos prima acie conripuerant. Caesorum eo die, in partibus nostris, maior numerus 34 et inbellior; e Germanis ipsa robora. Dux uterque, pari culpa meritus adversa, prosperis defuere. Civilis, si maioribus copiis instruxisset aciem, circumiri a tam paucis cohortibus nequisset, castraque perrupta exscidisset. Vocula nec adventum hostium exploravit, eoque simul egressus victusque. dein victoriae parum confisus, tritis frustra diebus, castra in hostem movit: quem si statim inpellere, cursumque rerum sequi maturasset, solvere obsidium legionum eodem inpetu potuit. Tentaverat interim Civilis obsessorum animos, tamquam perditae apud Romanos res, et suis victoria provenisset. Circumferebantur signa vexillaque: ostentati etiam captivi. ex quibus unus, egregium facinus ausus, clara voce gesta patefecit, confossus illico a Germanis. unde maior indici fides. Simul vastatione incendiisque flagrantium villarum, venire victorem exercitum, intelligebatur. In conspectu castrorum consti'tui signa, fossamque et vallum circumdari,' Vocula iubet: depositis inpedimentis sarcinisque, expediti 'certarent.' Hinc in Ducem clamor pugnam poscentium. et minari adsueverant. Ne tempore quidem ad ordinandam aciem capto, incompositi fessique proelium sumpsere. nam Civilis aderat, non minus vitiis hostium, quam virtute suorum, fretus. Varia apud Romanos fortuna, et seditiosissimus quisque ignavus. quidam, recentis victoriae memores, retinere locum, ferire hostem, seque et proximos hortari et, redintegrata acie, manus ad obsessos tendere, 'ne tempori deessent.' Illi, cuncta e muris

« PreviousContinue »